Historia Meriadoci1
p. 168-296
Texte intégral
1[Fol. 2] Incipit prologus R. In Historia Meriadoci, regis Kambrie.
2Memoratu dignam dignum duxi exarare historiam, cuius textus tantarum probitatum tantique leporis decoratur titulis, ut, si singula seriatim precurrerem, faui dulcorem in fastidium uerterem. Legencium igitur consulens utilitati illam compendioso perstringere stilo statui, sciens quod maioris sit precii breuis cum sensu oracio quam multiflua racione uacans locucio. Incipit historia Meriadoci, regis Kambrie.
3Igitur ante tempora regis Arturi, qui totius Britannie monarchiam optinuit, insula tres in partes digesta, Kambriam uidelicet Albaniam et Loegriam, plurimorum regum subiacebat imperiis, eiusque quam plures, prout fortuna rem ministrabat, uno in tempore gubernacula sorciebantur. Ea autem tempestate, regnante scilicet Uther Pendragon, patre Arturi, regnum Kambrie duobus germanis, genitore defuncto, cesserat, quorum natu maior, Caradocus dictus, ius regium possidebat, iunior autem, Griffinus uocabulo, partem prouincie sibi a fratre gubernabat creditam. Sedes uero regni Caradoci regis [Col. 2] et quo maxime frequentare solebat penes niualem montem, qui Kambrice Snavdone resonat, exstabat. Hic autem rex Caradocus, diuiciis pollens miraque uirtute preditus, classem permaximam milite instructam in Hyberniam duxit, quam, rege ipsius deuicto, sue dicioni subiugans sibi tributariam effecit. Rebusque prospere gestis, filiam regis Hybernensis suo matrimonio copulauit, ex qua in Kambriam reuersus duos gemellos sed diuersi sexus progenuit. Qui, dum regnum non modico tempore rexisset tranquille, contigit eum in senium uergi etateque prematura grauari. Et quia in effeto corpore et uigor minuitur et sensualis intellectus hebebatur, tanto regimini operam ulterius adhibere non preualens, tocius regni tutelam suo fratri Griffino tuendam tradidit. Ipse autem uenatibus aliisque oblectamentis licencius indulgens quiete et ocio senium protrahebat et fouebat.
4At Griffinus curam regni sibi commissam diligenter exequens sapienterque administrans nil absque regis Caradoci fratris sui consilio disponebat. Vnde et a fratre maiorem graciam meruit, eique omnem regni potestatem, regio dumtaxat sibi retento nomine, rex Caradocus commiserit. Sed ubique nequicie pestis sur[Fol. 2b]repit, que eo cicius mentem ad scelus impellit, quo eam maior rerum cupido interfecerit. Quidam namque peruerse mentis, uel fraterne paci inuidentes aut nouitatibus studentes seu certe aliorum discrimen sibi lucrum fore reputantes, Griffinum conueniunt eumque in fraternam necem hiis uerbis accendunt:
5«Quia tuis» inquiunt «hactenus utilitatibus accuracius studium dedimus teque honoris sublimare fastigio sedulum habuimus, indignum nos ualde ducere noueris, hunc decrepitum tibi preponi, quem omnium sensuum iam pene constat officio priuari; maximo quippe dedecori tibi debet uideri, illi te dignitate posteriorem haberi, qui et eiusdem nobilitatis insigniris linea et cui maior cum uirtute corporis noscitur inesse sapiencia. Jam eciam fama uulgante, comperimus illum ad sue nate coniugium quendam gentis extranee potentem acciuisse regnique gubernacula tibi commissa ei uelle committere. Quem si contigerit sibi oblata inisse connubia, ratum existimes quod et te debito honore destituet et nobis auita predia prorsus surripiet; fraude quippe et subdolositate fieri ne dubites, te regiis prelatum negociis, donec prefatum nobilem filie interuenientibus [Col. 2] nupciis sibi confederauerit; cuius amminiculo si quid aduersus eum moliri uoleris, tuos casset conatus. Cur igitur illum infatuatum senem diucius sinis uiuere, cuius causa et nos et tocius regni statum patet periclitari? Verum tua tibi mens fortassis applaudit, omne ius regium ac omne semper sicut nunc tibi regni cessurum negocium. Sed numquid impune? Nonne Caradoco educatur filius quem eciam nunc etas tenella mire probitatis futurum certis manifestat indiciis? Nonne, cum uiriles annos attigerit, sibi paternum uendicabit principatum? Cuius apicem si te consentaneo assequi non potuerit, numquid tibi inuito ui extorquere non laborabit? Hinc ciuilis discordia, intestinum bellum, cedes ciuium, patrieque proueniet desolacio. Jube igitur ad Tartara dirigi cuius uitam nobis tanto perpendimus imminere discrimini. Ecce uniuersa manus procerum tibi subditur, omnis regni potestas tue uoluntati exponitur, si id dumtaxat perfeceris, quod tibi a nobis consulitur. Et ne causeris te tantum negocium absque magna industria manuque ualida nec posse nec audere aggredi. Tantum assensum tribue, et nos eo rem moliemur ingenio, quo nulla tibi re eius nece possit oriri suspicio.» Quid multa? Hiis atque aliis multis fraudulentis ser[Fol. 3]monibus animum Griffini circumueniunt et, nunc quasi imminente terrentes discrimine, nunc blanda regni mulcentes ambicione, ad fraterne necis assensum pretrahunt. Inde loci temporisque opportunitas queritur, qua propositum perpetraretur facinus. Placet eum siluas uenatum adeuntem a sociis seducere et in abdita nemoris iaculo confodere. Diesque crastina ad hec explenda statuitur, qua regem Caradocum uenandi gracia siluas se aditurum proposuisse non ignorabant.
6Nocte uero preterita ipsius diei, cum rex Caradocus se quieti dedisset, uisum est sibi suum fratrem Griffinum sibi [in] siluis ex aduerso consistere et duas sagittas pharetra exemptas cote diligenter acuere, duosque deinde uiros aduenisse ipsasque sagittas de manu Griffini accipientes tenso neruo inopinate in se direxisse. Ad quarum ictum ipse perter[r]itus sompno excutitur, et, quasi reuera uulnus pertulisset, magnis uocibus uociferatur. Cuius insolito clamore regina obstupefacta eum inter brachia corripit et quid haberet curue tantas uoces emitteret tremebunda inquirit. Quo, adhuc pre timore palma pectori impressa, que uiderat referente, illa presaga futuri: «Te, domine» ait «queso, observa, quia tuus procul dubio germanus Griffinus [Col. 2] tibi machinatur insidias; insidias quippe portendunt sagitte. Et quia te luce sequenti uenatum ire constituisti, insidiarum locum tibi [in] siluis agnoscas parari. Laudo igitur te hac uice domi manere uenatusque oblectamenta in posterum differre.» E contra rex «Desine» inquit «loqui huiusmodi; eum fratrem quem adeo semper hactenus dilexi et cui tanta impertitus sum beneficia mihi nunquam credam mortis uelle moliri discrimina.»
7Consilio itaque regine cedere renuit, sed summo diluculo, ut fata eum ducebant, siluas uenatum peciit. Griffinus autem, suus germanus, duos uiros nobiles, quidem robustos et audaces sed moribus peruersos, truculentos et sanguinis effusione gaudentes, elegerat, destinatumque flagicium eis perficiendum commiserat, se eos omnibus Kambrie commorantibus sublimiores facturum pollicitus. Regalis igitur familia dum discopulatis canibus inuentam predam insequitur et, ut in tali solet fieri negocio, diuersis uiis certatim tenditur, rex Caradocus senio grauante insequi non preualens solus cui mors imminebat deseritur. Nec mora, aduolantes duo predicti scelesti uiri non eminus inter densa fruticum abditi eum a uia remocius in opaco recessu nemorum distrahunt, distractum iaculo confodiunt, ac, telo uulneri relicto, festinanter discedunt, ut pocius casu alicuius uenantis [Fol. 3b] quam fraude insidiantis id euenisse crederetur.
8Mors autem tanti uiri diucius celari non potuit. Statim namque, adhuc tepente sanguine, a uenatoribus siluas oberrantibus examinis reperitur. Fit clamor, turbo, tumultus, signoque dato, reuocantur caterue uenancium. Profertur in medium funus regium cruore crudeliter conspersum, cuius miserabile spectaculum uniuersos ad fletum commouet et planctum. Tam magni facinoris queruntur auctores, sed difficile patet cognicio cuius rei de nullo habetur suspicio. Diffunditur rumor per uicinas urbes, regem Caradocum [in] silua insidiis circumuentum crudeliterque peremptum. Omnes gemunt, omnes super eo continuant luctum et gemitum, lacrimeque pro mortuo effuse quanto uiuus habebatur testabantur amore.
9Regina uero, dum hec geruntur, super uisione sibi a uiro relata nimis uera coniciens thalamo residebat seque inpacabili fletu afficiebat. Qua, nece regis comperta eiusque funere eminus contemplato, immodico dolore correpta in extasim corruit, et, quia mens respiracionem a dolore habere non potuit, corruens expirauit.
10Interea uero Griffinus alias longius profectus regia exequebatur negocia, ut omnis a se fratricidij aboleretur suspicio. Cui cum regis interfeccio nunciata [Col. 2] fuisset, scissa ueste, abruptisque capillis, luctum simulauit, lacrimas ubertim effudit, set ipsas lacrimas pocius gaudium quam dolor extorquebat.
11Rege igitur Caradoco fatis dato ingentique omnium comprouincialium merore eius celabratis exequiis, Griffinus confestim ui et potencia regnum sibi arripuit, ipsiusque sibi iura uendicans, se, proceribus absentibus et nescientibus, diademate insigniuit. Verum multociens nequiciam, quo magis quis tegere nititur, tocius propalatur. Duo namque illi grassatores qui innocuum regis sanguinem effuderant, ei semper assistentes, dum premium facinoris sibi promissum eum dissimulare et quasi obliuioni tradidisse conspicerent, eum secrete conuenere et ut debita persolueret expeciere, se bene ab eo ea promeruisse commemorantes, quorum obsequio sibi regale cessisset solium. Ipse autem uersipellis, locum se reperisse aduertens quo plebis a se opinionem auerteret – de fratris namque interitu iam habebatur suspectus – totum facinus, quasi ultor fratris et rei in[s]cius, in eos retorsit et de morte sui germani coram regni magnatibus criminari cepit; statimque quosdam ex officialibus aduocans «hos» exclamat «carnifices, hos mei fratris karissimi interfectores tollite et eminencioris arboris fastigio tocius Kambrie simul suspendite, pateatque uniuersis quibus eorum nequiciam remuneraui stipendiis!» Ad hec illi callide in eum [Fol. 4] cauillantes «Nequiter» respondent «exoluis que nobis spopondisti.» Quo sermone Griffinus perculsus metuensque ne se sceleris propalarent conscium eorum absque mora linguas radicitus iubet abscidi, ac, data sentencia, eos deinde puniri. Linguis igitur precisis, ad supplicium pertrahuntur, ac in prospectu utriusque insule, Hybernie scilicet et Kambrie, rupe preruptissima una suspenduntur. Sermo tamen quem in Griffinum puniendi protulerant non surda aure perceptus ad principum patrie peruenit noticiam, unde apud omnes fraticidii Griffinus suspicionis notam incurrit.
12Hoc itaque rumore uulgato, fit clandestina principum pertratum facinus abhorrencium conuencio diligensque super rebus agendis inter eos consultacio. Nulli quippe dubium erat, sed, tum ex illorum qui crimen perpetrarant improbacione, tum ex uisionis quam supra retulimus interpretacione, omnes ratum habebant, regem Caradocum consensu et consilio Griffini, fratris sui, necatum fuisse; callebantque uiri sagacis ingenii, quod, si regni stabilimentum manusque ualidor Griffino prouenisset, eamdem nequiciam quam in fratre exercuerat in se quoque qui ipsius fideles exstabant uel maiorem exerciturum; ob quod sibi caucius prouidendum et aliquid ex aduerso oportere conari, quo sua roborata, pars aduersarii debilitaretur. Inito ergo consilio, cunctorum in hoc copulatur assensus, ut paruulos, filium scilicet et filiam [Col. 2] regis Caradoci, Griffino auferrent puellamque filio Morouei, ducis Cornubie, in coniugium traderent; quatinus ipsius ducis subsidio puerum, licet decennem, in paternum regnum promouere et Griffino, si quid contra moliretur, possent obsistere.
13Inter ceteros autem primores duo, Sadocus et Duneuuallus, sibi inuicem consanguinei, nobilissimi habebantur proceres, ex quorum sentencia omnium pendebat consilium et qui ipsi conuentui presidere uidebantur. Hii ex uniuersorum deliberacione Griffinum adeunt regiosque pueros ab eo reposcunt, a patrie principibus id esse decretum ipsisque placere asserentes, ut paruuli in sua tuicione consisterent, eos ipsi tutarent et educarent, donec etas maturior et hanc nubilem reddisset et puerum ad regni regimina que sibi iure debebantur admitteret; sic pacem firmandam, patrie concordiam futuram, principum nullumque ius regni sibi uendicare ausurum, dum hii in medio consisterent, ad quos regni respiciebat gubernacio.
14Tunc Griffinus, licet mente saucius, iram tamen continuit, et, ut erat uersute mentis, responsum proceribus distulit, ut, illis in responsi accepcione suspensis, quid aduersus eorum conatus sibi utile foret licencius interim preuideret. Moxque absque dilacione fidelem nuncium ad nutricium puerorum precipitanter dirigit, eos sibi omni proposita occasione [Fol. 4b] imperans adduci, uolens sua sub potestate coherceri, causa quorum sibi periculum timebat imminere. Educabantur autem infantes apud regium uenatorem, Iuorium nomine, cuius uxor, Morwen dicta, ipsos gemellos gemino lactauerat ubere. Ipsos autem pueros tante pulcritudinis gracia uenustabat, ut ultra mortale quiddam in eis relucere crederes. Puer autem Meriadocus, puella Orwen dicebatur.
15Iuorius igitur, mandato Griffini accepto, per nuncium ad se directum paruulos ei destinat, nil mali suspicatus et quid parabatur penitus inscius. Quibus adductis Griffinus consilium init cum suis complicibus, disserens et tractans cum eis quid principum sit obiciendum conatibus. Diuersisque duicius inde causis uentilatis, ultima demum in nece puerorum finitur sentencia. Perpendebat enim, quod, si ipsi principibus traderentur, suffragati ipsorum auxilio in se insurgerent et, ut regni heredes, se de regno expellere laborarent; si uero apud se conseruarentur, nichilominus, dum daretur facultas, paternum in se ulcisci niterentur interitum; atque ita, quia eorum causa se quoquouersus manebat exitium, hinc necessitate cogente, illinc regnandi cupiditate stimulante, eos neci addicendos adiudicat statimque trucidari imperat. Quod ubi infantes eius assis[Col. 2]tentes presencie audierunt, lugubri uoce in altum emissa, in fletum miserabiliter proruperunt, seque inuicem amplexi ad sui aui corruere uestigia paruisque manibus eius pedes tenentes et illis blandis oribus osculantes lacrimabili questu ac miserandis precibus ut sibi misereretur precabantur. Quis ad hec teneret lacrimas? quis non ad misericordiam flecteretur super tante generositatis alumpnis, super tanto decore preditis, humo stratis, indulgenciam supplicantibus? Griffinus quoque, uidens suos nepotes suis prouolutos uestigiis, ad misericordiam flectitur, eosque ab intentata cede absoluit. Verumptamen proprie saluti consulens sciensque quod, si salui euasissent, semper quoquomodo debitas a se penas exigerent, iussit eos ad siluam que Arglud nuncupatur deduci atque laqueo suspendi, ita tamen ut fragiliori fune, qui cicius rumpi posset, sibi colla necterentur, fidei sacramento ab xij uiris hoc nefas executuris accepto, ut numquam inde discederent, donec rupta corda cecidissent.
16Acceptis igitur infantulis, tortores forestam Arglud pecierunt. At ubi ad siluas uentum est, ceperunt mutuo de eorum conqueri exicio, dicentes nefarium esse tam crudeli morte perire quos nihil constabat deliquisse. Motique pietate sic eos statuerunt suspendere, ut et funis cito [Fol. 5] rumperetur et salui euadere potuissent. In quodam autem saltu ipsius nemoris annosa quercus a diluuii exstabat tempore, proceritate elata, ramis ampla diffusis, et quam uix bisseni uiri brachiorum circumdarent amplexu. Solo tenusque interius erat concaua; cuius concauitas in se spaciose uiginti contineret homines, adeo artum habens aditum, ut flexo poplite, depressis humeris, illam necesse erat subire. Super huius ramum roboris pueros, coniunctis adinuicem uultibus, mutuis inherentes amplexibus, debili fune2 illaqueauerunt, ut, sicut dixi, rupto fune, cicius, caderent illesisque gutturibus indempnes manere[n]t; citius namque deficiunt qui nexi guttura laqueo suspenduntur; suspensos autem pueros ipsi econtra, ut sibi imperatum fuerat, obseruantes residebant.
17Interea tam tristis rumor ad eorum nutricii Iuorij aures defertur. Qui rem sue coniugi, lacrimis suffusus, referens, «Aut», ait, «certe, eos neci surripiam aut una cum eis moriar.» Confestimque cornu uenatorio collo innexo seque suo cane, dicto Dolfin, comitante, quem multum diligebat, simul cum uxore Morwen ad siluam Arglud iter arripuit, his armis tantummodo, arcu scilicet cum sagittis et gladio, contentus. Sed quia se solum inermem contra tot intelligebat nil posse ualere, industria sanius quam uiribus censebat utendum. Quatuor igitur ingentes focos e quatuor partibus ipsius saltus accendit, [Col. 2] accensisque plurimas quas secum attulerat carnes passim iniecit ilicemque uicinam cum coniuge et cane ascendens delituit. Fumo autem ignium per nemoris latitudinem diffuso, ubi lupi in confinio degentes – quorum inibi ingens habebatur copia – odorem perceperunt carnium, illo contendere et confluere ilico ceperunt, sociisque longius exstantibus diro ululatu, ut moris habent, aduocatis, in unius hore spacio pene usque ad duo milia conuenere. Aduentu quorum illi xij uiri nimis perterriti seque uidentes tanta luporum hinc et inde obsessos multitudine, dum nec ualerent fugere nec loco auderent consistere, concauitatem prefate arboris delitescendi gracia omnes subiere.
18Lupi autem conuenientes rogos cateruatim circumstabant atque in flammarum globos ac si inde carnes erepturi impetum faciebant. Tunc Iuorius, tenso arcu, quatuor in illos quatuor ignes uallantes spicula direxit, quatuorque, transfossis illiis, uulnerauit. Sanguine uero effluente, ceteri omnes lupi in eos qui uulnera pertulerant irruerunt eosque membratim dilacerantes discerpserunt; consuetudinis enim est illis illo quo ignem perceperint semper contendere, eumque quem e sui numero sauciari contigerit unguibus et dentibus discerpere. Lupis uero circa rogos certantibus et tumultuantibus, cauee inclusis metus augebatur, [Fol. 5b] lupos sui causa circa quercum exterius seuire reputantibus. Ad hec Iuorius cornu ho[r]ribiliter insonuit eiusque strepitu uniuersos inde lupos abegit. Nichil enim adeo lupi quam sagittas et tubarum metuunt strepitum, vnde eciam raro aut numquam uenatoribus lesionem inferunt.
19Iuorius igitur inde, lupis abactis, arborem qua considerat descendit ac ignem copiosum ante ipsius fouee introitum qua uiri latebant cumulauit; cuius calore fumique uapore inclusos pene extinxit. Illi autem se interius quantum ualebant retrahebant et artabant, sed Iuorius nichilominus semper ignem propius admouens insequebatur, donec sub ipso ore spelunce flammam ingessit. Tunc illi torridi et semiusti una uoce «Iuori, miserere!», exclamant, «scimus enim quis sis et quod causa paruulorum hoc in nos sis machinatus discrimen. Sed, quesumus, ignem a nobis amoue et facultatem hinc egrediendi tribue; et nos tecum pueris liberum paciemur3 abire.» Quibus Iuorius: «Exite, ergo.» Ignemque e latere hinc et inde amouens, exeundi facultatem dedit. Erat autem, ut in anterioribus retuli, ipsius cauee aditus tam artus et summissus, ut non nisi unum solum intrantem uel exeuntem et illum flexo poplite, capite demisso, admitteret et emitteret. Data itaque exeundi licencia, unus solus repens manibus et pedibus egreditur. Qui cum ceruicem extulisset, Iuorius a foris e latere [Col. 2] spelunce consistens, euaginato gladio, ei caput amputauit. Truncumque ad se cadauer extrahens, «Exite hinc! propere hinc» exclamat «exite! Quid moramini?» Vnus igitur post unum omnes egressi sunt, singulisque egredientibus Iuorius caput abscidit.
20Hiis ita gestis, pueros iam pene dimidie diei suspensos spacio, eciam fere exanimes, deposuit, allatoque cibo eorum animas parum refocillauit, ac deinde cum eis et suo cane Dolfin et coniuge ad siluam Fleuentanam4 confugit. Verebatur namque propter Griffini furorem uel domum redire uel quoquam in patria clam amplius consistere. In illa autem silua rupes ardua nimis eminebat, rupes aquilarum nuncupata, eo quod omni tempore quatuor super illam nidificient aquile, contra quatuor principales uentos semper uultus conuersos habentes. Et ipsa uero et in ipsa rupe aula perampla, perpulcri thalami, diuersaque miri operis ad instar testudinis erant incisa edificia, habitacula ciclopum olim credita, sed ante illud tempus uix ab aliquo comperta, archano et densissimo nemoris sinu recondita. Hec edificia Iuorius cum infantulis peciit, ac ibi quinquennio omnibus incognitus moram fecit. Ferina caro quam uenatu conquirebat cibum, latex haustum prebebat; nuces quoque pomaque siluestria et ceteris fructus qui inibi inueniri poterant, autump[Fol. 6]nali collecti tempore et reconditi, alimento seruiebant. Iuorius cum Meriadoco uenatum et aucupatum cotidie pergebat; Morwen uero, uxor eius, puella Orwen secum assumpta, in colligendo fructus uel herbas occupabatur.
21Set hic fortassis queritur quomodo sibi carnes ad esum parauerint, dum et ignis et uasa quibus elixari possent defuerint. Carnes quidem sibi pabula tum more siluis exulancium accurare consueuerant. Huiusmodi quippe homines prediis uel patria scelere expulsi, publica ab conuersacione remocius semoti, saltus siluarumque latebras usque frequentantes, dum uasis cibis elixandis necessariis indigent, ignem silice eliciunt, piram quam maximam e sarmentorum lignorumque constructam congerie copiose accendunt; accenseque caucium quot uoluerint calefaciendos iniciunt. Interim uero ceteri, terram cauantes, binas fossas non eiusdem quantitatis preparant, una quarum alta et ampla, altera parum arcior et profondior exstat. Sicque constituuntur ad inuicem, ut semipedis inconuulse terre spacium inter eas maneat. Per illud autem spacium a maiori ad humiliorem foueam fit oblique haud magnum foramen quod clepsedra uel sude obturatur. Inde unda implent maiorem, carnes uero elixandas in minori collocant, uiridi quoquouersus substrato gramine, locatasque iterum herba cooperiunt. [Col. 2] Hiis autem ita compositis, iam scintillantes foco eiectos caudices in foueam repletam deuoluunt latice5; ab quorum feruore limpha non solum estuans sed eciam ebulliens, dempta clusilla, in continenti pabula percurrere cauea sinitur. Hocque tam diu fit donec sufficienter elixa caro extrahatur. Iuorius quoque, eo ordine carnes elixandas conficiens, cibum sibi gratissimum et saporissimum accurabat. Attritis autem et consumptis uestimentis que illuc attulerant, indumenta sibi ex papiris texuerunt ac arborum consuerunt foliis.
22Emenso uero v annorum spacio, quadam die, dum nemus se solito spatiatum lustrarent et Morwen cum puella longius ab Iuorio esset semota, ecce Vrianus cum Kaio, regis Arturi dapifero, media uia illis occurrit. Vrianus uero rex erat Scocie curiamque regis Arturi adierat, eumque ad propia repedantem Kaius iussu regis Arturi conducebat. Cumque simul properantes cominus puelle deuenissent, salutans sibi inuicem Kaius quidem regreditur: Vrianus uero ceptum iter prosequitur. Qui puellam eleganti forma contemplatus, tanteque esse pulcritudinis, quante nunquam aliquam nouerat, ipsius amore succenditur. Illo equum conuertit; illam nequicquam reluctantem ante se super sonipedem sustulit, ac, nutrice flente relicta, suam in patriam abduxit.
23Kayus quoque, dum per artam semitam in [Fol. 6b] regrediendo tenderet, Iuorium et Meriadocum uenatu honustos obuios habuit. Ipseque incomparabilem pueri admiratus speciem – erat enim flauis capillis, nitida facie, procera statura et pectore exstante, ilibus gracilioribus – cornipedem post ipsos iam fugientes admittit, Iuorioque longius terrore abacto, Meriadocum rapuit ouansque secum deuexit.
24Iuorius autem, erepto sibi puero Meriadoco, sua lugubris habitacula repetit, quo sua[m] coniugem similem deflentem querelam offendens quod discrimen incurrerant alterutro referunt. Pro quo infortunio eiusmodi dolor eorum mentes occupauit, ut continuo bienno post amissionem puerorum se immitigabili luctu torquentes non sine maxima cibi potusque penuria inibi soli degerent.
25Expleto uero biennio, dum una die se conquerentes inuicem multa conferrent, «Quid» ait illa «hic solitarii degimus? Causa puerorum huc confugimus, ut eos uite conseruaremus, hic hactenus perstitimus; quibus ablatis et desideratis, quid hic nos ulterius detinet? Saniori profecto uteremur consilio, si quo abducti sint inquirere et indagare studuissemus. Pergam certe nunquam indultura labori, nunquam captura quietem, donec puellam michi surreptam usquam fortuna nancisci con[Col. 2]cesserit. Scio autem quod hac parte et manum contra boream abducta sit. Miles enim qui uirum conducebat, a quo puella rapta est, dum ab eo discaderet, se in Scociam ad eum uenturum promisit eique proprio ualedicens nomine Vrianum nuncupauit.» Iuorius: «Ego quidem curiam regis Arturi frequenter frequentaui, ei uenatorio officio obsequens, quo, si umquam Kaius ipsius dapifer michi uisus et cognatus est, illum a me puerum Meriadocum abstulisse non dubito. Ibo et ego, si forte diuinum numen, nostri miseratum doloris, eum michi aliquorsum obtulerit.» Dicta faciunt; se mutuo flentes osculantur; diuersasque uias ineuntes ab inuicem dirimuntur.
26Morwen igitur ad Scociam iter arripuit; ipsaque die qua Vrianus rex, puella Oruen sibi in uxore dotata, celebres nupcias agebat, illo peruenit. Jam namque Oruuen nubilem etatem attigerat; et quibus erat oriunda natalibus, ipsa referente, Vriano regi euidenter patuerat. Missarum autem peractis selempniis6, dum regina Oruen splendidis ornata indumentis ab ecclesia ad palacium rediret, Moruuen, turbis pauperum qui elemosinam petituri confluerant inmixta, ipsam quidem diligenter contemplabatur, set eam minime cognoscere potuit; ex uarietate quippe cultus sepe fallitur cognicio uultus. [Fol. 7] At regina inter cateruas pauperum parum subsistens, cui bonus mos inoleuerat egenos semper fouere et eorum inopiam sua supplere habundancia, dum pietatis in eos intuitum flecteret, suam nutricem inopinate aduertit, animaduersamque cognouit. Quam statim ut aspexit, pallore suffunditur et tum dolore preteritorum, tum gaudio presencium, mente sibi euanescente, in mentis excessum rapitur ac inter manus procerum quibus incumbebat ad terram labitur. Ad hec nobiles et proceres omnesque circumstantes obstupefacti accurruntur. Adest et ipse rex Vrianus nimis trepidus, eamque in se reuersam releuans7 quid habuisset interrogat. Regina «Non est mirum, domine» respondit «si uultus palluerit, si mens mihi defecerit – mihi me coram illam intuenti assistere que cum maximo proprio dispendio me neci surripuit et usque ad etatem adultam educauit. Set nunc quam cara tibi habear, quo me amore diligas, in ea ostendere poteris; quia quicquid boni uel honoris illi impenderis, me gracius accepturam quam mihimet impensum cognoscito.» Suamque nutricem medio pauperum euocans, lacrimis prorumpentibus, eius collo brachia iniecit ac ante regem Vrianum papira dumtaxat ueste amictam statuit. Vrianus uero, liberalitatem laudans coniugis, iussit Moruuen thalamo induci, optimo cultu indui, omniaque ei reperiens necessaria, cum regina fecit morari.
27[Col. 2] Iuorius autem interea regis Arturi curiam adiit, atque eo conuiuante, cuius fores nunquam tempore prandij claudebantur, regiam aulam, omnibus spectaculo factus, subiit; uir namque innormis proceritatis erat, torua facie, barba prolixa, incultis crinibus, scyrpis et papijris contextis amictus, ense latus cinctus, uenatorium cornu collo, arcum cum sagittis manu, ceruum uero exanimem magni ponderis inmenseque magnitudinis, quem sibi obuium casu uenatu ceperat, humeris gestans. Regiam autem ingressus, uniuersos hinc et inde discumbentes diucius immobilis persistens diligenti cepit perlustrari lumine, si forte quempiam inter eos cognosceret, a quo et ipse quis esset innotesci ualeret. Set neminem preter Kaium dapiferum aduertit quem sibi antea cognitum recognoscebat. Quo uiso, ceteris pretergressis, confestim coram eo ad mensam accessit, eum salutauit, suoque prolato uocabulo et quis esset ostenso, ceruum eius ante pedes deposuit, ut sui munusculum non dedignaretur accipere rogitans.
28Meriadocus uero, Iuorius intrante, mense cum aliis residens, ut eum conspexit, quis erat falli non potuit, confestimque iunctis pedibus mensam transsiliit, in eius amplexus lacrimis suffusus irruit, eum necis liberatorem uiteque conseruatorem contestans et clamitans. Deinde cum eo ante Kaium accedens dapiferum, [Fol. 7b] commemoratis ab eo sibi collocatis beneficiis, ut illius dignaretur, sui gracia, remunerare beniuolenciam suppliciter exorabat. Kaius autem non ignarus quis esset, quippe qui sibi quondam multociens suo solebat obsequi officio, precipue tamen gracia Meriadoci, illum penes se retinuit ac quibus indigebat liberaliter ditauit.
29Non multum post hoc temporis effluxerat et Kaius dapifer, ut ipsum Vriano spopondisse commemorauimus, in Scociam proficiscitur, Iuorium et Meriadocum secum adducens; bellorum quippe impedimentis instantibus quibus sub rege Arturo semper occupabatur nunquam antea expediri potuit, ut secundum suam promissionem illo proficisci ualuisset. In Scociam igitur ad regem Vrianum peruenientes, ultra omnem estimacionem Iuorius uxorem, Meriadocus sororem suam sanam et hilarem, ingentique honore et gloria preditam, reperit. Quantum hinc eis exoritur gaudium, quam efficax preteritorum sibi hinc euenerit remedium, ex ipsius rei euentu perpendere poteris. Que enim maior leticia quam parentes et amici tristes diucius diuisi se tandem hillares reperire, post nimios labores potiri quiete, pauperiemque et miseriam diuitiis et gloria commutare? Universos igitur commune gaudium optinet, plurimi in deliciis dies ob tantam fortune graciam ab eis continuantur preteritique dolores releuantur gaudiis.
30[Col. 2] Cum autem simul inibi commorarentur, ceperunt sui patrui Griffini nequiciam, quam tum in suo genitore, tum et in se nequiter exercuerat, crebro sermone reuoluere et si aliquo modo uicem sue malicie illi reddere ualerent propensius agere. Sed, quia regem Arturum illi fauere non ignorabant, sub cuius Griffinus degebat imperio, sibi minime successurum sciebant, si sine regis Arturi assensu et auxilio aliquid in eum moliri conarentur. Ex communi igitur sentencia et deliberacione oportunum tempus nacti, regem Arturum super hiis se apud eum conquesturi adeunt. A quo honorifice suscepti causam aduentus insinuant, flebili querimonia rem gestam ei per ordinem referunt, et ut se super tanto ulcisceretur scelere illius genibus prouoluti supplicer deposcunt. Rex autem Arturus regis quondam Caradoci probitatem et sapienciam ad memoriam reducens et tam inauditum Griffini detestans8 facinus ei confestim misso mandauit nuncio, ut die statuta ad suam ueniret curiam, super fratricidio quod sibi imponebatur responsurus.
31Griffinus uero hactenus fama uulgante suos nepotes quos neci addixerat audito euasisse, semper habens suspectum se non impune laturum scelus quod eos orsus fuerat, locis opportunis castella condiderat uirisque et pabulo in preparacionem pugne callide sufficienter munierat. Et [Fol. 8] maxime niualem montem qui Kambrice Snawdown dicitur9, situ loci ceteris tuciorem, munire curauit, quem quasi asilum constituit omnibus eciam incolis cum paruulis et mulieribus et sua supellectili uniuersa super eum tuto abductis et collocatis. Quibus rebus Griffinus confisus destinato sibi ab rege Arturo nuncio se nequaquam ad eius curiam respondit uenturum, vnde Arturus nimium commotus, instructa militum copia, cum Vriano rege Scocie contra eum ilico ascendit.
32Griffinus uero, cognito ipsius aduentu, omnes uiarum transitus quibus Kambria adibatur antea obstruxerat, una sola relicta peruia, que hinc et inde imminencium rupium tam artis arcebatur faucibus, uti non nisi unum post alium uiatorem caperet. Hanc quoque ipse Griffinus, armatorem stipatus cateruis, obsidens, regem Arturum inibi, nusquam alias reperto transeundi aditu, meare conantem facili repellebat iniuria. Quo dum Arturus, nescius quid faceret, in transeundo moras necteret, Sadocus et Duneuualus – illi duo proceres quos a Griffino pueros petisse superius ostendimus – collecta et conducta ualida multidine militum, improuisi parte alia in illius irrupere prouinciam flammaque et cede nulli parcentes etati quoquouersus depopulabantur. Cuius rei Griffinus, percepto nuncio, suis pereuntibus succursum ire contendens, uallem quam obsederat [Col. 2] incustoditam reliquit, aciemque contra duos prefatos proceres direxit. Sicque, libero Arturo patefacto introitu, omnem statim illas Scilleas fauces traiecit exercitum, Griffinumque insecutus in quodam o[p]pido preardua rupe constructo obsedit, erectisque in circuitu aggeribus, impugnare cepit. Fecerunt et ipsi machinas contra machinas, seque uiriliter propugnantes fortiter restiterunt. Horum extrinsecus iuges fiebant assultus; illi econtra cotidie subitos in eos moliebantur excursus. Modo telorum balistarumque iactus eminus percrebrescere, modo congressiones militum cominus uideres feruescere; modo distinctis aciebus dextrisque consertis in mutuam cedem aduerse irruebant caterue, resque maximo agebatur discrimine.
33At rex Arturus, loci posicione diligencius inspecta, que suimet natura eciam absque propugnatore ualde muniebatur – una namque tantum ex parte, in ipso decliui montis latere, difficilime ascendebatur, tantaque eracta celsitudine, ut uix ad ipsius culmen telorum iactus pertingeret – prependensque inclusorum excursibus municipii capiundi dilacionem fieri, eos artius propensiusque expugnare statuit. Fossam igitur amplam et profundam ante ipsas ualuas oppidi ducere precipit, ut et eorum refrenaret excursus et, si uiribus non posset, uel eos fame ad dedicionem cogeret. [Fol. 8b] Deinde per girum, silua succisa, aggeres quam plurimi hinc et inde eriguntur, unde crebri iactus uoluebantur lapidum iaculacionesque agebantur missilium. Ad hec Griffinus, obsidionem artatam totumque aduertens negocium in uirtute consistere, singulis quibusque eorum machinamentis contraria obiciebat, omni elaborans conamine, ut nequaquam ascribi ualeret inercie, si sese quoquomodo deuinci contigisset. Ratum tamen habebat, se nullius uiribus nisi sola fame submittendum. Quod et ita prouenit; toto namque trienno semper hostibus inuincibilis restitit, donec uictrix uincencium ei nimia fames ingruit, que citius omni robore mentes robustorum flectere et ad dedicionem solet compellere. Quid ultra? Famis peste ingruente Griffinus conpulsus se in regis Arturi misericordia dedidit. Arturus autem se de eo misericordiam habiturum negauit, nisi suorum parium iudicio procerum. Jussu igitur regis Arturi proceres ad iudicium exeunt, quorum censura eum capitali addixit sentencie. Iniustum namque omnibus uidebatur, illum diucius uiuere, quem tantum facinus in fratrem et nepotes constabat commisisse. Data itaque sentencia, deo eius ultore nequicie, Griffinus capite plectitur.
34Postquam igitur Griffinus merita exsoluit10 supplicia, uniuerse primatus Kambrie, rege Arturo annuente, Meriadoci [Col. 2] cessit dominio. Sed ipse, ut probus iuuenis, maioris honoris apprecians se in florenti etate probitatibus exercere miliciamque expertum ire quam domi residens desidia torpescere, suum socerum Urianum, regem Scocie, conuenit, et, quid apud se deliberarat innotescens, omnem Kambrie prouinciam eius tu[i]cioni commisit – tali condicione inter se sanctita, ut quamdiu experiunde ipse uoluisset uacare milicie, tam diu sub eius tutela regnum Kambrie consisteret, ubi autem in pace reuerteretur, ut paterno iure sibi debitum, ad suum, si sibi placeret, rediret imperium. Nondum tamen quam terram peteret deliberacione habita, interim in curia regis Arturi perhendinabat, donec disposuisset, quo ad propositum opus tenderet.
35Rex autem Arturus per idem tempus apud urbem liber parumper a bellorum inquietudinibus morabatur. Cui semper euenire solebat, ut, quociens eum aliquamdiu aliquorsum perhendinare contigisset, semper tociens alicuius magni negocii occurrebat euentus. Quod et tunc accidit. Miles enim quidam, Niger Miles de Nigro Saltu dictus, ad eius curiam aduenit, Nigrum Saltum suum esse calumpnians, nulliusque nisi sui illum debere subiacere dominio astipulans, quem rex Arturus ut maioris potestatis sibi nitebatur auferre. Econtra rex respondebat predictum Nigrum Saltum sui iuris dumtaxat existere, id sibi assumens in argumentum, quod genitor suus, rex Vterpendragon, duos diuersi [Fol. 9] generis in eodem saltu quondam nigros apros siluestres posuerit, ex quibus omnis grex porcorum qui in illo habebatur processerit. Ad hec Nigri Militis de Nigro Saltu erat responsum, quod, licet minime prefatos nigros apros illius recognosceret, se tamen eorum eo pacto libenter liberam ei concessurum capturam, quo Nigri Saltus possessione et dominio sibi licite uti liceret. «Verumptamen», ait «O rex, si ex rerum euentu huius controuersie consistat probacio, mihi nempe censura iusticie pocius assentire uidebitur, qui et ex ipsius Nigri Saltus effectu auita suffundar nigridine et Niger Miles de Nigro Saltu ex ipsius Nigri Saltus mihi nomen diriuetur nomine.» Hinc igitur inter eos causarum discerpsiones et controuersiarum oriuntur litigia. At, ubi discerptantibus finis esse non potuit, isto in calumpnia procaciter instante, rege quoque e diuerso illam procacius infirmare nitente, tandem res parium suorum procerum iudicio examinanda committitur, ut, quod illi inter regem et suum militem, equitate dictante, decreuissent, dictata equitas utrumque sequi compelleret. Verum Niger Miles de Nigro Saltu, illos quod magis regis gracie cederet quam quod ad suum profectum proueniret decreturos non dubitans, sanius et decencius esse duxit, id quod sui iuris calumpniabatur constare suis uiribus disracionare quam suspecto aliorum arbitrio committere, dum [Col. 2] ratum et inmutabile sciebat futurum quicquid iudicii protulisset examen. Ergo coram omni concilio medius prosiliit et «Quia», ait, «O rex, te mihi ex aduerso huic cause patrocinari conspicio, istorum me iudicio committere non audeo, quos procul dubio quod tibi pocius quam mihi succedat decreturos agnosco. Vnde, quia preiudicium incurrere pertimesco, id quod calumpnior me propriis uiribus contra xl ta e tuis quos uolueris disracionatum offero, ut scilicet hiis singulis xl diebus unum qui agat duellum aduersum me ad Nigrum Saltum dirigas. Quibus si preualere potuero, simul et in causa preualeam; si uero contingat succumbere una et mea causa succumbat.» Placuit regi et omnibus quod dixerat, omniumque in hoc conuenit assensus non parum admirancium eum aduersus tot et tam fortes regis Arturi campigenas solum audere inire conflictum. Erat autem Niger Miles de Nigro Saltu iuuenis quidem sed miles peroptimus qui nullius umquam formidauerat congressum.
36Indictum igitur duellum, loco et tempore statuto, iniciatur, ad quod agendum singulis diebus unus a rege Arturo miles dirigitur. Sed omnes, uno omine excepti, omnes a Nigro Milite de Nigro Saltu prostati, deuicti et sub nomine captiui ad eum remissi sunt. Iamque ceteris sinistro fato transcursis, e quadragenario numero tres tantummodo dies restabant, cum rex Arturus, inmodice afflictus, tum pudore, suos ualidiores [Fol. 9b] equites ab uno deuinci, tum eciam dampno quod sibi ea de causa perpendebat oriri, Kaium dapiferum suum aduocauit, quem et sic allocutus est: «Intollerabili michi mens merore premitur nullaque per diuersa cogitacionum distracta quiete perfruitur, cui nunquam quicquam quam in presenti obrepsit pudibundius. Ecce namque tot mei famosos campigenas quos bello misimus, pro dolor! ab uno subigi, tot uiros robustos ab uno pudet eneruari, in quorum singulis, quia meam causam agere noscuntur, tociens me uinci confundor, quociens ipsi ab aduersario expungnantur. Et de quo celebre hactenus ubique ferebatur, quempiam meorum militum mille aliis preualere solere, nunc e conuerso, uerso fortune folio, mille eorum non possunt vni11 resistere. Igitur quia strenuiores mei exercitus hosti inerter loco cesserunt et dies xl mus duobus dumtaxat interpositis instat diebus, uiuaci utendum est concilio, ut uel saltem hiis iij diebus nostri simul pudoris et dampni resarciatur cumulus. Vnde necesse censui te in crastinum ad initum debere proficisci duellum, quem uirtute et industria ceteris sepius ualenciorem expertus sum et cuius est officium, aliis deficientibus, pro me semper laboris subire dispendium commilitonibusque uexatis et abactis auxilii conferre subsidium. Quod si te eciam uictrix manus hostilis eidem quo ceteros inuoluerit discrimini, meus profecto nepos Waluuanius [Col. 2] contra eum conflictum die sorcietur sequenti. Illum quoque si isdem infortunii casus merserit, ipsemet die extrema ad singulare illius certamen progrediar, quo aut totum cum dedecore perdam seu certe mei esse dominii Nigrum Saltum uirtuose decernam. Vade ergo et ut summo sis presto diluculo sedulus preuide.» Kaius: «Tanta oracionis prolixitate opus non erat tue mentis scire placitum michi; noueris ratum haberi preceptum. Presto ero et rem quo melius potero perficere curabo.» Perrexit igitur atque secretius cum amicis secedens, quam lepide, quam generose, quamque uiriliter rem gereret cum eis deliberabat.
37Hoc ubi Meriadocus comperit, qui iam ante triennium ab eodem Kaio ad militarem nobiliter fuerat promotus ordinem, ad eum accessit atque an uerum esset quod de eo audierat inquisiuit. Quo respondente uerum, cepit Meriadocus eum rogare, ut se sui loco duellum cum Nigro Milite de Nigro Saltu sineret committere, dicens indecens nimis esse et sue glorie minime expedire, ut cum illo confligeret a quo tot probos patebat deuictos; quia qui maioris uirtutis hactenus ceteris habitus fuerat si et ipse uictus sortem incurrisset uictorum, maiori nempe quam alii exponeretur obprobrio, quippe dum ad hoc eligebatur ut omnes alios ulcisceretur. De se uero si contigisset deuinci, nec sermonem asserebat habendum; si autem triumphum de tociens triumphante potuisset [Fol. 10] nancisci, non solum sibimet sed eciam illi laudis fauorem adquireret, quia uirtus et probitas militis est honor et gloria principis. Kaius autem ad hec illius iuuente inualitudinem sibique inexpertam causans haberi miliciam, illum respondit qui se sue commisit fidei sui causa tanto nolle destinari periculo, quantum ex bellorum solet prouenire euentu uel dispendio. Denum tamen, prefatis atque multis aliis racionibus flexus, ei quod petebat de eius non diffidens uirtute concessit, plurimum eum hortatus, ut sic studeret exequi negocium, quatenus non uituperium sed laudis utrique adipisci mererentur brauium.
38Meriadocus igitur sub ipso diei crepusculo, armis, ut decebat, instructus, sonipedem ascendit atque ad Nigrum Saltum, moderaciori tamen gressu, ne equ[u]s anelus fatisceret, contendit. Ambiedat autem ipsum Nigrum Saltum fluuius latus et profundus qui, quasi limes et diuisio, terram regis Arturi ab ipso saltu dirimebat. Ad quem Meriadocus perueniens equo descendit, faleras deposuit, se in recenti herba parumper refrigerare et spaciari equum uolutando permisit. Deinde, crine composito, singulisque membris leui manu comptis et detersis, iterum cornipedem stratum ascendit. Vado autem quo transiturus erat reperto, bucina, sicut antea fecerant, [Col. 2] insonuit, quo Niger Miles de Nigro Saltu militem qui secum congrederetur aduenisse cognosceret. Niger autem Miles de Nigro Saltu, sonitu percepto bucine, arma statim corripuit, ac, equo ascenso, se cursu precipiti ei obuium dedit, quique in medio ipsius uadi transitu ei occurrens cum illo congressus est. At Meriadocus, equum cursu, lanceam inpulsu, caucium dirigens, splendidum ei ferrum sub ore stomachi inflixit, et, cum ipso ictu dextram fortiter impingens ac in latus artificiose retorquens ipsum inpulsum prona petere compulit. Moxque lanceam scuto infixam deserens, stricto mucrone, in eum in decliuo uno pede scansili retento pendentem irruit; nasumque cassidis leua arripiens quasi ei caput amputaturus institit. Niger uero Miles de Nigro Saltu, supplices ad eum manus protendens, ut secum paucis, pace interposita, colloqui liceret flagitare cepit. Cuius precibus cedens Meriadocus dextram cohibuit et quid dicere uellet annuit. Qui super equum erectus «Multas cum multis» ait «congressiones inij, et nunquam me forc[i]orem nec eciam mei parem usque hodie reperire ualui. Tui autem impulsus impetu omnis me protinus pristina uirtus reliquit, nec alterius modi mihi tua est experta inpulsio, quam si celi et terre una adinuicem, me medio existente, fieret collisio. Dic igitur mihi quis sis, miles eggregie, cui procul dubio etas [Fol. 10b] maturior incomparabilem uidetur spondere uirtutem, quem eciam nunc inberbem tante fortitudinis comitatur effectus.» Meriadocus: «Mei generis originem nunc superfluo duco retexere; pandam quod ad presens spectat negocium, me, militem regis Arturi, hunc Nigrum Saltum contra te disracionatum esse legatum.» Cui ille: «Te ipsius militem equidem sum patenter expertus teque Nigrum Saltum aduersum me decreuisse prorsus fateor.» Gladiumque uagina extrahens ei ab cuspide in signum uictorie tradidit. «Obsecro tamen», subiunxit, «ut te propaginis seriem mihi notifices, quia tante fortitudinis tanteque pulcritudinis indolem non reor ex humili plebe descendisse.» Tunc Meriadocus, cuncta que pretaxauimus replicans, omnium suorum lineam generacionis natalium, prospera et aduersa que pertulerat, sueque mentis ad milicie exercicium propositum, singillatim patefecit. Quibus auditis, «Iuste», ait Niger Miles de Nigro Saltu «tanto oriundus stemmate, tanta animi uirtute, corporisque precellis uigore. Nec me pudet aliis semper inuincibilem a tali deuinci qualem te iam signis patentibus euidenter comprobaui. Insuper et me quicquid mei est tui ex nunc dicioni submitto, meque, quocumque perrexeris, ad uniuersa que peragere uolueris inseperabilem tibi spondeo futurum comitem, quo nec fideliorem nec magis necessarium te reperturum estimo. Pro insipiente reputabitur qui alteri nostrum, altero presente, aliquid mali moliri uoluerit.» Hec dicens, ceruicem ad Meriadoci genua suppliciter flexit seque ipsius imperio [Col. 2] et dicioni subdidit. Meriadocus autem, quod sibi a tanto uiro offerebatur indignum renuere iudicans, ipsius dedicionem cum subieccione gratuito suscepit animo. Deinde inuicem amplexi simul ad curiam regis Arturi properabant, accepta ab eo fide, interposita cum securitate fidelitate, ut quoad uiueret suo in obsequio fidelis persisteret.
39Omnibus autem xl diebus quibus contra Nigrum Militem de Nigro Saltu duellum agebatur nunquam rex Arturus cibum sumere consueuerat, donec qui missus fuerat remeasset. Illo quoque die de Meriadoco quam de aliis magis sollicitus et ipse inpastus remansit et nullum e suis cibari permisit, quousque cognosceret cuius fortune euentus incurrisset. Moram autem Meriadoco duicius nectente, iussit quendam rex Arturus summam arcem ascendere, si quoquam eum repedantem aduerteret. Speculator uero, turri conscensa oculisque contra uiam que ad Nigrum Saltum ducebat erectis, «Quendam» exclamauit «aduenientem longius intueor, quem incessus moderacior et splendor armorum Meriadocum testantur. Tri[p]licem enim loricam habebat auream, scutum, interlucentibus gemmis, aureis totum obductum laminis, in cuius equi falleris nil nisi et pallor electri et fulua auri radiabat species. Sed et alium» ait «a dextra equitem nige[r]rimis armis secum adducit, quem, quantum arma et gestus indicant, Nigrum Militem de Nigro Saltu esse prenuncio.»
40[Fol. 11] Rex autem hoc pre admiracione credere non potuit, sed et friuolum esse asserens quod annunciabat dicebat tam probum et exercitatum militem ab inberbi adolescente inpossibile fore deuinci. Illis autem inde sermocinantibus et diuersa proferentibus, Meriadocus cum Nigro Milite de Nigro Saltu, quem manu ducebat, regiam dignus omnibus spectaculo factus subiit ac ante regem et eius primates progrediens «tuam», ait, «O rex, causam decreui; Nigrum Saltum, unde causa agebatur, tibi adquisiui; et, si inde teneris dubius, ecce Nigrum Militem de Nigro Saltu, qui illum sui calumpniabatur dominij, propriis tibi uiribus subactum adduco. Nunc ergo premia que uictori spopondisti exsolue, ne et ego remuneracionis immunis et tu beneficii uidearis ingratus.» Huiusmodi enim donum rex Arturus singulis ad duellum proficiscentibus proposuerat, ut, si quis Nigrum Militem de Nigro Saltu expungnasset, quicquid rediens ab eo peteret, impetraret. Cui rex «Splendido» respondit «et opulento dignus censeris premio; pete quod placuerit, feres procul dubio quicquid nostra sublimitas tua uirtute dignum perpenderit.» Meriadocus «Multos tuorum» ait «huius rei examinacione uexasti, que mei est terminata obsequio. Ecce, habes quod optasti, possides quod calumpniabaris, decreuisti unde certabas. Age ergo liberaliter, ut liberalem decet in liberalem [Col. 2] uirum, ut mei gracia Nigri Saltus illi libera restituatur possessio, quam se mei causa desiderasse conqueritur. In hoc enim tota mee summa peticionis consistit, ne suo iure nobilem uirum contingat destitui cuius probitas pocius exigit augeri quam minui.» Arturus «Licet» ait «pro uoto tibi petenda que placeret proposuimus, Nigri Saltus tamen instanciam nos fecisse meminimus; quo excepto, quicquid aliud animo sederit gratanter annuimus. Ridiculo quippe et mentis ascriberetur inconstancie, si tam leuis estimem precij, in cuius adquisicione adeo desudaui. Te ergo aliunde remunerari expete, quia Nigro Saltu uestrum neutrum mihi exstat gratum donare.» Considentes autem illi ipsius familiares et consiliarij proceres et primi palacij eum hortabantur, ne uirum bene de se meritum promisso et debito cassaret premio; quod nec illius probitatem nec ipsiusmet dignitatem decebat., «Et si quod maius est» aiebant «a te expeteret, annuere debueras, presertim dum hoc exposcit, quod propiis uiribus adquisiuit. Justum namque est, ut inde remuneracionis sumat stipenda, in cuius adquisicione laboris est perpessus dispendia.» Quorum tandem rex Arturus credens consilio Nigrum Saltum Meriadoco ad quidlibet uellet – datum scilicet uel possessum – iure concessit perpetuo, quem ipse Meriadocus statim in regis presencia Nigro Militi de Nigro Saltu liberum et quietum restituit, salua subieccione et fidelitate, quam Nigrum Militem de Nigro [Fol. 11b] Saltu sibi fecisse retulimus.
41Duello igitur contra Nigrum Militem de Nigro Saltu pro ipso Nigro Saltu completo, die sequenti Roseus Miles de Roseo Saltu adest, qui haud impari calumpnia in regem inuectus Arturum se ab eo conquerebatur auito fundo, Roseo uidelicet Saltu, destitui. Super quo dum inter eos uehemens uerborum accio, racione postposita, nil equitatis censeret, demum Roseus Miles de Roseo Saltu suam causam duelli examini contra quemlibet e regis militibus commisit, Rosei Saltus libera possessione concessa cui prouenisset uictoria. Mittitur et contra hunc Meriadocus, illius congressum ceteris formidantibus; qui, non minori in istum quam in priorem usus uirtute, prostrauit, deuicit et cepit, sibique socium effectum et sue dicioni deditum ad regem deduxit Arturum. A quo in laboris remuneracionem, ut ipsemet postulauerat, Roseo Saltu Meriadocus donatus et ille quoque Roseo Militi de Roseo Saltu quod ei surripuerat reddidit.
42Huic Candidus Miles de Candido Saltu succedit, qui non dispari accione in ius ductus, discerptacionum controuersiis sibi non prospere cedentibus, singulare certamen proponit. Cum Meriadoco in uado fluminis Candidum Saltum circumfluentis congreditur, a quo et deuincitur; singuli quippe saltus singulis amnibus ambiebantur, in quorum uadorum transitu semper ab eis est mu[Col. 2]tua facta congressio. Candidus igitur Miles de Candido Saltu a Meriadoco deuictus sibi, sicut alii, subicitur, in eius societate recipitur et quem amiserat Candidum Saltum iterum, Meriadoco donante, assequitur.
43Meriadocus igitur, postquam hos tres sibi confederauit proceres, scilicet Nigrum Militem de Nigro Saltu, Roseum Militem de Roseo Saltu, et Candidu Militem de Candido Saltu, uiam quam animo prefixerat ad inquirendam et exercendam miliciam accelerabat. Regni itaque Kambrie, ut pretaxauimus, suo socero Vriano, regi Scotie, tuenda et disponenda negocia commisit, itineris tanti dispendio res necessarias accurauit, se sociosque, quomodo dicebat, armis, equis et preciosis indumentis instruxit et ad imperatorem Alemannie properare instituit. Missis namque longe lateque nunciis, sciscitatus fuerat quenam terrarum regio bellorum subiaceret legibus, relatumque sibi fuerat inter imperatorem Alemannie et Gundebaldum, regem terre ex qua nemo reuertitur, maximas bellorum geri discordias; Gundebaldus quippe, rex terre ex qua nemo reuertitur, unicam filiam imperatoris uiolenter rapuerat nullaque condicione flecti potuit, ut eam patri suisque redderet natalibus. Hoc seminarium discidii inter eos exstiterat et ad irarum causas grauissimas bellorumque discrimina instimulauerat. Inuitabantque et conducebant a remotis terrarum recessibus milites quoscunque [Fol. 12] magne probitatis audierant et crebos excursus mutuasque congressiones omni pene die inuicem agebant. Fiebantque utrarumque parcium cedes innumerabiles, desolaciones urbium, rapina rerum familiarum et quod hiis est grauius indiscreta captiuorum seruitus ciuium. Inter que probitas et uirtus uniuscuiusque in propatulo facile habebatur et quos laudis decere[n]t premia, quosue uituperacionis manere[n]t opprobria, omnium patebat obtutibus. Quibus rebus Meriadocus compertis, cunctis ordinatis et dispositis, illo cum sociis iter arripuit, et, terra marique multis traiectis dispendiis, ad imperatorem sanus et incolumis cum omnibus peruenit. Imperator autem, postquam quis esset et cur ad se uenisset audiuit, eo quo decuit eum honore suscepit atque inter primos stipendiarios sui exercitus eum constituit. Non multum post uero, dum ad quelibet certamina singulosque congressus se probius et uirtuosius certeris omnibus iugiter ageret, uniuersis gregariis conducticiis et stipendiarijs militibus ab imperatore preficitur; quorum numerus pene usque ad xiij milia recensebatur, Maiores quippe probitates ipse solus cum suis sociis patrabat cotidie quam maxima pars imperialis exercitus; vnde non solum apud imperiales sed eciam apud regem Gundebaldum eius nomen celebre ferebatur.
44Quadam autem die prepeti cursu anelo equo nuncius ad imperatorem [Col. 2] uenit, referens Saguncium, principem milicie regis Gundebaldi, suam terram cum ualida manu intrasse prouinciamque quoquouersus depredari. Imperator autem accito confestim Meriadoco iussit cum suis cateruis hostibus suum regnum depeculiantibus occurrere predamque quam ceperant de manibus eorum excutere. Meriadocus uero, nil moratus, milites in iiiior. turmas diuisit, quarum unam secum retinuit, tribus autem reliquis suos tres socios prefecit. Fines autem illius prouincie quidam fluuius profundo cingebat gurgite, quem hostes prede ducti cupidine uado transierant quemque eciam regredientibus illis traicere erat necesse et loco eodem, quia nusquam alias uadum reperiebatur. Citra huius fluminis ulteriorem ripam Meriadocus Nigrum Militem de Nigro Saltu cum sua turma transmisit, ut, si hostes in reuertendo suam manum, fluuio traiecto, euaderent, a Nigro Milite de Nigro Saltu inopini exciperentur. Candido uero Militi de Candido Saltu precepit cum suis, ut aduersariis predam eriperet, dum ipsemet cum eisdem congrederetur. Roseum quoque Militem de Roseo Saltu, cui iiii tam. partem exercitus commiserat, non longe in insidiis constituit esse, qui sibi belligeranti, si opus esset, ferret subsidium. Hoc igitur ordine disposito exercitu, ipse ocius aduersarios peciit, quorum itineris et accionis consilium per exploratores totum certius inuestigauerat. Casu autem euenit quod eis ad predicti fluuii transitum [Fol. 12b] occurrit, maximam predam uirorum, mulierum, pecudum et diuersarum supellectilum secum ducentibus. In eos igitur irruens primo impetu eorum agmen deiecit, quia et preda onusti incedebant et in amnis transitu maxime impediebantur. At tamen Saguncius ad eorum primum congressum vniuersam predam cum sarcinis iussit quam tocius in unum infra agmen coaceruari militibusque per cuneos expeditis, strictis gladiis, in se irruentibus resistere. Discriminosum igitur inter eos est bellum conflatum, dum hii totis uiribus niterentur que perdiderant excutere, illi econtra uiriliter contenderent capta retinere. Meriadocus autem hinc et inde furibundus pererrans armatorum agmina nunc more bellue in hostes irruebat et prosternebat, modo suorum animos uariis exhortationibus ad certandum audaciores efficiebat. Ipse quidem uirtute Saguncius autem numero militum precellebat. Pungna uero magna protrahitur parte diei, licetque innumerabilis hostium multitudo undique cateruatim a Meriadoco pessumdaretur, anceps tamen semper mansit uictoria, donec Roseus Miles de Roseo Saltu, qui non eminus infra nemoris abdita pro subsidio latuerat, cum sua cohorte inprouisus a latere in eos excurreret aciesque confertas dissiparet. Turbatis autem et disiectis ordinibus, tunc primum abductam predam pertinacibus calumpniatoribus liberam deseruerunt sueque saluti [Col. 2] fuga consuluerunt. Et quia insequencium ab omni latere telis micantibus uia euadendi nusquam patebat, estuosos gurgitis fluctus precipites irruperunt, eo uiam querentes, quo nunquam ante uiator transierat. Presens tamen discrimen iuuit astucia; equites quippe super equos amnis medio, quo maior raptus aque ferebatur, magno spacio interiecto, duobus in locis constiterunt, ut rigor aque reliquo transeunti exercitui facilior fieret. Verum idem fluuius nocte preterita aquis niualibus ex uicinis montibus defluentibus adeo inundauerat, quod eciam ipsi equites egre in eo consisterent. Quia tamen mortis urgebat necessitas, pedites cum equitibus mixtim certatimque se in profundum dederunt, leuiorem mortem fluuium quam hostilem gladium illaturum credentes. Submersi sunt itaque fere omnes qui flumen transituri priores ingressi sunt; sed eorum mors ceteris salus fuit; tot enim tunc undis perierunt, ut ceteri expediti per eorum corpora transitum haberet. Sed, flumine transito, dum letarentur se discrimen euasisse, in aliud inciderunt. Niger quippe Miles de Nigro Saltu, qui, ut prediximus, illo a Meriadoco premissus fuerat, illos flumen transgressos excepit, necemque fugientes nece affecit. Meriadocus quoque, ereptam predam Candido militi de Candido Saltu commendans, eos insecutus est extremosque fugiencium exicio dabat. Saguncius autem, ubi suos a fronte et a tergo uidit occumbere, sibi maturius preuidens, ad [Fol. 13] quandam annosam siluam que in uicino erat cum paucis elabitur. Cuius fugam cum Meriadocus cognouisset, Nigro Militi de Nigro Saltu12 totum relinquens exercitum ad delendas uel capiendas reliquias hostium, ipse fugientem Saguncium per opaca silue, tantum cc tis. Expeditis secum assumptis militibus, persequi festinauit, quem mangnopere uiuum capere cupiebat. Niger igitur Miles de Nigro Saltu cum Roseo Milite de Roseo Saltu, hostes sine miseracione cedentes, uniuersis aliis interfectis, pene usque ad vi milia captiuorum cum multimodis spoliis abducunt atque Candidum Militem de Candido Saltu, qui trans flumen cum excussa preda remanserat, pecierunt.
45Interea Meriadocus fugientem Saguncium per densitatem silue cum cc tis. militibus persequebatur, eum minime comprehensurus; jam enim a conspectu eius remocius euaserat, atque deinde per quandam strictam semitam a uia trita declinans, iter quod ad suam ducebat patriam, silua egressus arripuerat. Erat autem eadem silua uasta nimis et horrida, quam cuius esset latitudinis uel longitudinis nullus unquam rimari potuit: uidelicet, ob feritatem inmanium beluarum eam inhabitancium et ob innumera et incredibilia fantasmata que per siluam uiantes uexabant et deludebant. Tot quippe fantasiarum in ea apparebant species, ut nullus transeuncium ab earum illusionibus immunis effugeret. Quorundam quoque animos, humano sensu, tum terroribus, tum suis transformacio[Col. 2]nibus, priuatos, quasi in extasim ad alia secula raptos dementes effecerant. Meriadocus igitur, predictam siluam ingressus, toto spacio estiui diei post meridiem in eam procedebat. Vesperascente uero, in quodam saltu cum suis descendit, atque, equis in recenti herba pabulatum dimissis, membra pausaturus sub diuo accubuit, suis uigilibus precipiens, ut statim primo diluculo ad proficiscendum excitarentur. Verum se collocantes, sompnum capturi, uix oculos clauserant, dum ecce aurora albescente, ut sibi pro uero uidebatur, diescebat. Vigiles itaque Meriadocum adierunt, eumque excitantes, «Domine», inquiunt, «surge; iam enim dies lucescit.» Ille autem magis sompno grauatus quam alleuiatus, ualde admirans, excitantibus se dixit: «Vix sompnum cepi, et nunc dies est? vbi est ergo nox? Certe aut ego prolixiori solito sompno indigeo aut nox solito breuior est.» Jussit tamen eadem hora surgere ac iter inceptum carpere. Pergentibus uero lux semper clarior sole ascendente apparebat, ita ut, dum necdum miliarium et semis peregissent, ultra primam horam diei esse iudicarent. Circa quod tempus diei in quandam planiciem latissimam peruenerunt, in quam sepe Meriadocus cum imperatore uenatum ierat. In ipsa autem planicie subito sibi ingencia edificia apparuerunt, miri et preclari operis columpnis celatis et depictis, celsis laquearibus, ex lapide marmoreo et porphiritico tabulatis parietum constructis et constratis, [Fol. 13b] omnia circumcirca alta fossa ualloque prerupto cingente. At Meriadocus ob tantorum edificiorum tam subitam structuram non parum obstupefactus «Miror», inquit, «O commilitones mei, de tanta rei nouitate quam uideo, unde hee domus marmoree eiusmodique rerum apparatus qui nostris patent oculis adueneri[u]t. Necdum quippe dies xxi us. est, ex quo in hac ipsa planicie cum imperatore et quibusdam e uobis uenatus sum, quo temporis spacio nec tantum opus perfeci nec, si posset perfici, a nobis utique quiuisset celari. Procedamus tamen et cuius sint habitacula uel a quibus constructe inuestigemus.» Illis igitur procedentibus, subito ante ianuas palacii pueri pene xxx apparueruntn speciosi ualde, ciclade purpur[e]a et bisso amicti. Qui omnes uenientibus occurrentes Meriadocum alacri uultu cum sociis salutauerunt atque ad prandium inuitauerunt. Jam autem hora diei tercia sibi esse uidebatur. Meriadocus autem, quamquam iter inceptum acceleraret, indicauit tamen ingredi, hac causa precipua, ut inhabitatores cognosceret et res tam mirabilis et stupenda sibi patefieret.
46Curiam igitur ingressi sunt, quam maxima multitudinis incognite replebat frequencia, atque ad hostium aule descenderunt. Inde per porphiriticos gradus ascendentes ubi regiam subierunt, in eminenciore domus parte preclarum accubitum aduerterunt sericis pannis nobiliter stratum, in quo femina decoris inestimabilis recu[Col. 2]babat, quam et lepidi gestus et incomparabilis pulcritudo nitorque glorie non parue nobilitatis esse affirmabant. Tota quippe domus intrinsecus uariis ornamentis erat ornata, nobilesque uiri procerum militumque hinc et inde circumsidebant, diuersis ludis se spaciantes. Quidam enim simulatam pugnam bifaria acie pirgis componebant; alii alearum iacturis operam dabant; nonnulli tesseris iactis euentum lucri uel dampni fortune committebant. Quorum lusum predicta matrona, illorum domina, in accubitu suo iacens, dum contemplaretur, ubi intrantem Meriadocum est intuita, parum se erigens eum lepide prior salutauit et ad se euocauit, omnibus illis iussis assurgere. Ille autem aduocatus audacter processit atque super lectum iuxta eam resedit, suis militibus sparsim per aulam assidentibus. Ad quem uirago «Bene», ait «Meriadoce, ad nos uenistis; multum enim temporis est, ex quo te desiderabam uidere, tuas audiens probitates.» Cui ille: «Stupendum est non modice quod uideo et audio; uel quomodo mei faciem aut nomen cognoueris uel quis in hoc loco tantas structuras tam repente condiderit, cum necdum mensis transiit quod hic nec unus lapis edificii fuerit.» Illa ad hec: «Ne mireris, Meriadoce, si te tuo uocauerim nomine, diu quippe est quod mihi et uultu et nomine haberis cognitus. Sed multum erras de hiis edificiis, que tam subito constructa asseris, quia et hec habitacula sunt a priscis temporibus. Nec hic locus est quem [Fol. 14] tu esse existimas nec umquam nisi modo in hoc loco fuisti. Nunc autem nobiscum comedes, quam diu placuerit penes nos perhendinaturus.» Vocatisque ministris, iussit confestim mensam apponi. Qua apposita, solus quidem Meriadocus iuxta illam ad celsiorem mensam recubuit; milites autem eius mixtim cum aliis discubuerunt. Maximus famulatus ministrancium assistebat; splendidus apparatus dapium regalium apponebatur; tot erant fercula, quod numerum excederent, quod sicut postea Meriadocus se astruebat nunquam in aliqua curia uidisse nec tante dulcedinis aliqua degustasse. Verum omnes in communi silencium tenebant, ut nullus in tota aula uel seruiencium aut discumbencium cum considente seu conseruiente aliquid loqueretur.
47Quod Meriadocus aduertens, et quia necdum interrogauerat qui essent, circa finem prandii dapiferum ad se uocauit, atque, matrona alias intendente esse curie, quesiuit que gens essent, si sua domina uirum haberet, nomen quoque eiusdem, necnon et cur ita omnes tacerent, ut eciam cum suis militibus qui erant extranei et eorum uerbis exhilarari debuissent nullus penitus uerbum consereret. Dapifer autem, dum ad interrogata responsum reddere debuisset, ruga in naso contracta, subsannam ei pro responso reddidit. At Meriadocus, eum hoc reputans ludendo fecisse, iterum eum ut quesita sibi inti[Col. 2]maret blande rogauit. Ille uero iterato, more canis estuantis, linguam ab ore usque ad mentum deorsum exerens, subiuncto cachinno, Meriadocum deridebat. Meriadocus autem, nec tunc quidem rem ut erat intelligens et derisionem adhuc lusum existimans, «Uir» ait «eggregie, quid est quod agas? Ego que michi ignota et tibi bene sunt cognita a te quero et tu mihi responsionis loco contraccionem narium et distorte bucce reddis ualgium. Queso ut uel nunc demum interrogata mihi edicas.» Verum dapifer, nichil ei locutus, tercio ad instar auricularium aselli ambas manus circa tempora sparsis digitis agitans, ardentibus oculis, patenti oris rictu, Meriadoco, ac si iam eum deuoraret, incubuit, uultusque eius adeo immutatus est, ut similior demoni quam homini uideretur. Vnde Meriadocus, nimium perterritus, statim e mensa prosilire uoluit. Quod matrona aduertens, quasi irata, dapiferum increpare cepit, «Tolle, tolle», clamitans «nec uiro nobili iniuriam inferas, ne alicuius rusticitatis nota nostram curiam notare ualeat.» Tantus autem timor Meriadocum omnesque eius socios eadem hora inuasit, ut, mensa confestim sublata, consurgerent atque tremebundi cum festinacione exirent. Dies autem, quantum ad eorum estimacionem, ad uesperum iam uergebatur. Equis igitur ascensis, non plene [Fol. 14b] miliarum perrexerant cum noctis tenebre adeo dense incumbebant, ut nullus ab alio aduerti ualeret. Isdem quoque stupor atque insania que sibi contigerat eciam eorum equis incubuit; qua incumbente, in tantum debac[c]hati sunt, quod nullus ex eorum sessoribus eorum aliquem domare uel a precipiti refrenare cursu ualuisset. Dispersi sunt itaque huc illucque per siluam, quo insania equos ferebat, totaque nocte quasi in congressione pungne, admissis equis, sibi occurrentes; equi cum equis uirique cum uiris in occursu mutuo collidebantur. Quique dum inuicem occurrerent, quisque ad alium clamabat, ut cursum sisteret, manibusque extentis, quisque alium quocumque posset loco ac si se mutuo retenturi arripiebat. Sed nec equi refrenari nec a se potuerunt retineri. Eorum igitur quam plurimi, collisis membris, tam equorum quam equitum sparsim ceciderunt; alii autem per auia ducti a sociis errauerunt; reliqui omnes, una cum Meriadoco in cuiusdam fluminis profundo gurgite circa matutinum tempus inopini deuecti, usque ad sellarum carpellas tumescentibus aquis insederunt. Die autem facto, tunc primum quidem ubi essent cognouerunt, fluuiumque egressi, licet inmenso labore, quinquaginta iiij e suo numero deesse inuenerunt. Meriadocus uero, tantis infortuniis acceptis, magno consternatus est dolore, conuersusque ad socios «O commilitones», inquit, «dies fantasti[Col. 2]ca nos deliciis paruit. Sed quo fuerimus, quos conuiuas habuerimus, infortunium quod nos secutum est euidenter edocuit. Tamen ob amissionem sociorum magis doleo, quos scio me minime reperturum.»
48Flumen igitur egressi parum a labore fessa membra pausauerunt, indeque in siluam progrediebantur, quorsum irent prorsus ignorantes. Dumque se siluam egressuros sperarent, in interiora eius semper tendebant. Post meridiem aut[em] tempestas ualida est eis exorta, scilicet uis uenti cum inundacione pluuie et coruscacione fulminum terroribusque tonitruum; quibus malis in tantum quassati sunt, ut felices iudicarent qui ea tempestate sub tecto manebant. Anxius igitur nimis Meriadocus et nescius quid faceret, inquirebat a sociis si quem in uicino nossent locum, quo sub aliquo edifico a tanta procella possent confugere. Cui unus militum respondit, castellum permaximum in confinio haberi sed neminem umquam illud intrasse qui sine dedecore exierit. Erat autem inter alios tiro quidam, Waldomerus nomine, cognatus ipsius imperatoris, qui, amore ductus, Meriadocum ad bellum comitatus fuerat. Hic, tam horride tempestatis semper inualescente turbine, du miam dies uergebatur ad uesperam et iam ictus tonitruum et coruscaciones fulminum ferre ulterius non posset, cepit a milite querere quorsum esset castellum, quod se nosse prope adesse predixerat, [Fol. 15] et ut se illo duceret rogare. Ad hec miles: «Ego quidem te, si uis, ad castellum ducam. Sed ipse in castellum minime tecum introibo. Verumptamen predico tibi inde grauissime te peniturum, antequam exeas.» Cui Waldomerus «Ne cures» ait; «tantum ad castellum me ducito, quia hic non remanebo.» Duxit itaque illum miles ad castellum, quem eciam pene uniuersi qui cum Meriadoco erant, exceptis xi tantum militibus, secuti sunt, dicentes se uelle pocius quamlibet experiri fortunam quam sub tanto ibi periclitari discrimine. Miles autem qui illos duxerat, ubi fores oppidi attigit, illis ualedicens ad Meriadocum reuersus est, qui iam se cum hiis qui secum remanserant sub umbra annose quercus a procella contulerant.
49Valdomerus igitur, cum ceteris se commitantibus castellum ingressus, omnes aditus apertos inuenit sed neminem in toto castello. Intrauerunt autem quandam aulam in superiore turri sitam, auleis coopertam, et tapetis undique stratam, in cuius medio ignis lucidissimus accensus ardebat. Stabula quoque equorum in ulteriori ipsius parte erant, satis habundancia prebenda et foragine. Que cum Waldomerus uidisset: «Descendite», clamauit, «O socii; optime hospitati sumus. Ecce omnia affatim suppetunt quibus maxime indigebamus. Domus est nobis ornata, ignis accensus, iumentis autem sufficienca pabula in stabulo. Delirauit qui nos ad hoc hospicio [Col. 2] dehortari contendit.» Igitur descendentes equos in stabulis constituerunt, pabula apposuerunt, armisque depositis, focum circumsederunt. Sed dum parumper ibi consedissent, tam ingens timor eos inuasit, ut nullus alium alloqui nec eciam intueri auderet, sed, demissis capitibus, terram tacentes aspiciebant, ac si iam sibi necem imminere uererentur. Interea illi qui cum Meriadoco remanserant, ingruentibus noctis tenebris predictaque tempestatesemper in peius uergente, ceperunt se inuicem conqueri, quod non issent cum sociis sed in tanta procella remansissent. Prefatum militem, qui alios ad castellum duxerat, deprecabantur, ut ipsos quoque ad commilitones quan tocius ducere festinaret. Miles autem, quamquam inuitus, dux eis usque ad castellum factus est, sed ispe confestim ad Meriadocum rediit. Aduenientibus autem istis, priores a terrore quo tenebantur illorum aduentu admodicum releuati sunt; sed ubi et ipsi cum eis fere dimidia hora consederunt, eodem pauore omnes comprehensi exanguibus similes uidebantur. Meriadocus inter hec in silua cum uno milite consistens, tum aeris intemperie urgente, tum ueritus ne suis militibus sui in absencia aliquid discriminis contigeret; «Duc me» ait «ad socios, cum quibus malo si qua sunt participari pericula quam hic sine illis tutus consistere.» Cui miles: «Libenter te ad illos ducam, sed ego huc redibo.» Duce igitur milite, Meriadocus [Fol. 15b] oppidum peciit, et, ductore redeunte, aulam subiit. Quem intrantem cum nemo salutasset nec ei assurgeret, «Qua causa», clamauit, «o socii, sic obmutescitis?» Tunc Waldomerus, resumpta audacia, caput erexit atque «Meriadoce, ne mireris» respondit «nos ita silere; quia tam immodico pauore tenemur, quod nec nos intueri alterutro nobis mens sit.» Ad hec Meriadocus «Surgite» ait «quam tocius; nichil aliud quam inercia uos detinet. Quid ueremini? Surgite, discumbite, mensam apponite; nimis enim longa ieiunia continuauimus. Ego autem, si in hac domo habentur, que nobis sunt uictui perquiram necessaria.» Surgentibus itaque illis et discumbentibus, Meriadocus confestim thalamum unum et alium adiit, sed, in illis nullum reperiens, tercium quoque subiit, in quo puellam mirande forme thoro residentem offendit, ante quam et mensam positam cum pane et uino sufficienti. Meriadocus igitur oblati cibi ductus cupidine iii es utres uino plenos collo sibi et brachiis suspendit, cophinumque placentis refertum inter manus corripiens, ad socios festinus reuertebatur, nil prorsus nec eciam salutacionis uerba locutus cum uirgine. Verum illi properanti quidam procere stature in secundo occurrit thalamo, qui, percuntatus quis esset et cur panem et uinum domini sui furatus fuisset, ex improuiso cum pungno ei tempora eo annisu contudit, ut pene ad pedes eius Meriadocus prosterneretur [Col. 2] gladiusque quem manu tenebat longius propelleretur. Ille autem, de gladio nil cogitans sed ut que rapuerat perferre posset ad socios, citato gressu ab illo in aulam profugit; quibus et allata apposuit, dicens se quoque ad coquinam iturum. Prius tamen, dum se deliberaret ulcisci de illo qui se percusserat et ensem non inuenisset, confusus parum resedit, quid sibi contigisset pre pudore non audens referre sociis. Vnde dum tristis resideret, ecce quidam a thalamo uenit, ipsius ferens mucronem sibi a puella missum mandate eum rusticum et inertem esse: rusticum, quod se non salutasset et sibi apposita abstulisset, inertem quod contra inermem ense munitus resistere minime ausus fuisset. Gladium autem Meriadocus adeptus confestim coquinam adiit, lancemque permaximam optimis ferculis que in ea affatim repperit impleuit. Juxta focum autem dormiebat uir inberbis, raso capite, inmanis corporis, qui Meriadoco tumultuante in colligendis epulis excitus, quasi amens, prosiliit, ueru quo grues assari solebant ambabus manibus arripuit, Meriadocumque iam exeuntem nactus ei inter scapulas tanta ui ueru ingessit, quanta, ut puto, eum exanimem reddidisset, nisi fustis in ictu confracta ictum debilitasset. Ante hostium uero coquine et penes illud puteus altus erat. Meriadocus igitur percussus lancem concitus deposuit, suum percussorem per aures – quia capillis care[Fol. 16]bat – furibundus corripuit, eleuauit, necquicquam renitentem in profundum putei proiecit et cum lance dapifera ad socios profugit. Cum quibus et residens eos alacriter hortabatur comedere. Illis itaque in summa prandentibus, truculentus satelles, gigantee forme, semitrabem dorso gerens, aulam ingressus est. Qui, quoquouersus torua rotans lumina, «Qui sunt» exclamauit «hii latrones, qui domum domini mei furtim ingressi sunt eiusque cibos more ardalionum diripuerunt et consumpserunt?» Cui cum Meriadocus respondere conaretur, ille excussam fortiter trabem in eos proiecit, cuius casu illorum xx exangues reddidit. At Meriadocus, socios male tractari ab illo non ferens diucius, euaginato gladio, in eum irruit atque in fugam conuertit, fugientique insistens, tam diu per thalamos, per curiam et per nemus eum insectatus est, donec in sequendo eum in domum quandam armatis plenam circa crepusculum inopinus incidit. Dumque armatorum territus multitudine egredi uellet, omnes in eum solum irruentes ipsum remanere coegerunt. Ille autem, dorso applicato parieti, scutum protendit, uiriliter restitit, nec ante tum propugnando, tum impugnando destitit, quousque, ex eis quam plurimis occisis, ceteri ipsius pertinacia uicti ei dextram darent ac libere quo uellet ire permitterent.
50Meriadocus igitur ab illis liberatus ad castellum rediit sed sociorum neminem repperit. Vniuersi enim pre timore [Col. 2] fugerant sonipedemque eius cum armis secum duxerant. Nescius itaque quid ageret pedester per siluam solus iter carpebat. Jam autem, sole ascendente, dies claruerat; pergenti uero illi fit obuia mulier, Ueradario residens, sonipedem dextra ducens, lacrimis obducta faciem. Hec a Meriadoco interrogata cur fleret respondet13, uirum suum, strenuum militem, paulo ante a duobus spurcissimis latronibus fraude interfectum, se ab illis captam set tunc a sompno pressis fugisse; quem ducebat uelle dare sonipedem qui mortem domini sui ulcisceretur. Spondet ulcionem Meriadocus; equum ascendit; cum illa pergit; unum dormientem opprimit; alter excitus et resistens similem casum luit.
51Inde digressus, muliere relicta, ut fortuna fauebat, prefatus miles qui in silua illis ad castellum pergentibus remanserat ei occurrit. Quem Meriadocus uidens ualde letatur, ei casus suos exponit, sociorum turbam amissam refert, se non sapienter egisse, quod ipsius noluerit parere consilio. Miles autem ad hec eum consolatus cum eo ultra progreditur. Non longius uero processerant et ecce ante se in quadam planicie armatorum turbam incidere conspexerunt. Quibus conspectis, Meriadocus iussit militi ibi subsistere, dum ipse ad cuneum quem uiderant properaret et qui essent inquireret. Substitit miles; Meriadocus sonipedem post eos admisit, extremosque nactus, suos quos [Fol. 16b] perdiderat omnes cognouit una cum Waldomero esse socios; fortuitu namque uniuersi qui, ut premissum est, ab illo deuiarunt paulo ante in ipsa planicie sibi inuicem occurrerant. Quibus ex insperato uisis, ultra quam credi potest Meriadocus exhilaratus est, quia nunquam se eos recuperaturum crediderat. Milites igitur ex inuencione ducis et dux ex militum recepcione14 letificati tractabant mutuo iam fore sibi capiendum consilium, ne ulterius similia discrimina sua incuria incurrerent. Vnde adinuicem conferentes, dum fere usque ad tria miliaria processissent, clamor et tumultus perualidus, quasi bellancium strepidus, eorum auribus eminus insonuit. Obstupefacti igitur uniuersi se circa ducem fuderunt, at Meriadocus, id quoque fantasticum esse existimans, remque prescire antequam ipse illo accederet cupiens, duos equites qui unde tantus clamor esset indagarent premisit. Illi autem interim, equis descensis, eorum reditum in loco expectabant. Nunci[i] itaque festinantes qua tumultuancium uoces perceperant iter arripiunt. Sed non longius abierant, cum silua egressi cruentas certancium cateruas pre se offenderunt totam quoquouersus terre superficiem cadaueribus occisorum stratam, riuulos effusi sanguinis toto campo diffluere. Puerum igitur quendam cominus extra prelium stantem aduocant, a quo qui esse[n]t ille confligencium turme querunt. Quibus puer: «Exercitus sunt imperatoris et regis [Col. 2] Gundebaldi.» Ad hec illi «Quis» inquiunt «ductor est imperialis exercitus?» Puer: «Tres socii Meriadoci exercitui presunt, quos ipse pridie ad hostium spolia reliquerat, dum ipse Meriadocus Saguncium, ducem Gundebaldi, de bello fugientem persequeretur. Verum quia ipse Meriadocus statuto termino ad illos non rediit, cum uniuerso quem regebant exercitu qua eum isse putabant uia compendiosiori in eius subsidium illum secuti sunt, uerentes ne aliquo tradaretur discrimine. Sed uiarum inscij cum inconsultius fines hostium intrassent, a rege Guntranno, fratre Gundebaldi, qui in uicinis regnat, hodie matutino tempore insidiis circumuenti sunt. Jamque, ut ipsimet cernere potestis, eorum usque ad internicionem ceditur exercitus, illique iam tanto coartantur periculo, ut in proximo aut morientes occumbent aut certe ducentur captiui; hostium quippe innumerabiles conuenere copie. Verum nec uictoribus leta relinquitur uictoria; omnes enim ex aduersa parte nisi perpauci qui relinqui sunt iam corruerunt. Quia tres prefati socii, scilicet Niger Miles de Nigro Saltu et Roseus Miles de Roseo Saltu et Candidus Miles de Candido Saltu, tanta uirtute in eos debac[c]hati sunt, ut pocius leonum quam hominum illorum uideretur esse fortitudo.»
52Hiis auditis, a puero nuncij conciti ad Meriadocum reuertuntur eique audita referunt. Meriadocus autem, sociorum infortunium suum reputans, du[Fol. 17]centos quos secum habebat equites duas in turmas diuisit, nilque moratus, ad locum certaminis, nunciis precedentibus, quam celer[r]ime properat. Quo ubi uentum est, haud procul tres socios suos ab hostibus circumuallatos iamque capiendos uel interficiendos conspicit. Paucis igitur suos de pristina hortatus uirtute, aduersarios ab utroque latere uiriliter iussit inuadere. Nec mora, clamore ualido sublato et equis ad cursum concitatis, bifaria acie e silua inopini excurrunt, hostes undique acriter inuadunt, inuasos dissipant, dissipatos partim capiunt, partim obtruncant, omnesque in fugam conuertunt captamque predam de manibus eorum excutiunt. Aduersarii namque eos plures quam erant subsidio uenisse putauerunt, ideoque primo eorum impetu statim terga uerterunt. Fuerant autem qui capti erant ex imperialibus septingenti quinquaginta equites qui, hostium fuga excussi, eos qui se ceperant statim infestare ceperunt, et qui e bello fugientes se in siluam receperant, hostes abactos uidentes, in campum reuersi sunt. Occisorum autem ex parte imperialium habebatur numerus cccc ti xxxvi. Ceteri omnes salui.
53Fugientibus igitur aduersariis, Meriadocus a tergo cum suis truculentus insistit necemque miserandam ingerit. Omnes enim quos assequi poterant neci dabant. Cesus [Col. 2] est igitur ab eis uniuersus regis Guntranni exercitus, ut nulle penitus ex eo superessent reliquie. Ipse quoque Guntrannus fugiens a Meriadoco anticipatus occiditur. Per cuius regnum suum ilico duxit exercitum, omnia circumcirca ferro et flamma pessumdans. Potitus est igitur uniuersis municipiis eius et urbibus, quarum quasdam ui expugnauit, quasdam in dedicionem accepit. Prebebat autem larga stipendia suis militibus de hostium spoliis. Inierat autem cum sociis consilium, se minime ad imperatorem rediturum, nisi ante miris a se gestis. Mandauit tamen imperatori bellorum euentus et queque a se gesta fuerant. Imperator uero, illum de singulari collaudans uirtute, rescripsit ei, cun[c]ta que adquisi[u]erat uel adquisiturus foret in sua, prout uellet, potestate mansura, et, si filiam suam quam rex Gundebaldus rapuerat eripere posset, se eam sibi in matrimonio dotaturum diuiciasque et gloriam affatim collaturum. Quibus mandatis ab imperatore Meriadocus acceptis nitendum sibi summo opere iudicabat, ut inceptam probitatem meliori fine concluderet, ne sua inercia perderet quod tanti honoris sibi a tanto offerebatur principe.
54Igitur per ciuitates et castella que ceperat aptis locis dispositis suorum militum presidiis, ipse priuatus, usus consilio, tantum cum tribus sociis suis, scilicet Nigro Milite de Nigro Saltu et Roseo Milite de Roseo Saltu [Fol. 17b] et Candido Milite de Candido Saltu, in regnum Gundebaldi regis proficiscitur; regna quippe horum duorum fratrum collimitabantur, trium dierum interiecto itinere. Jam enim fama uirtutum eius usque ad aures filie imperatoris peruenerat. Ipsa quoque clanculo nuncios ad Meriadocum miserat, mandans ei, se ob probitates eius illum solum diligere, ipsius amiciciam oppido appetere; et si ad eam uellet uenire, sua industria se e potestate Gundebaldi eripere, insuper et regnum ipsius ualeret adquirere. Hoc tamen ei per nuncios sepe inculcauit, ut, si ad se ueniret, cum manu priuata accederet, dicens eum potius cautela quam uiribus id negocium ad effectum posse perducere. Comparatis itaque uie necessariis, Meriadocus solummodo et tres socii eius iter ineunt. Errauerunt autem in siluam quamdam, quam transgressuri intrauerant, biduoque fame affecti sunt, quia nulla hominum habtitacio in uicino aderat, a quibus sibi necessaria emere poterant. Quinto demum die, in extrema hora nemoris, grex boum, quasi de pascuis domum reuertens, tempore uespertino ante se apparuit. Tunc Meriadocus ait Nigro Militi de Nigro Saltu: «Festinanter precede; collem qui ante nos eminet ascende; si locus sit quo diuertere hac nocte possimus inspice; hic quippe grex quem conspicimus non longius remota hominum repetunt habitacula.» Niger igitur Miles de Nigro [Saltu], ut sibi iubebatur, precessit, montem ascendit, circumspexit, rediit, clamauitque ad socios: [Col. 2] «Venite; ne moremini; urbs preclarissima muro circumdata trans montem habetur, cuius eciam suburbana firma concludunt menia.» Colle itaque traiecto, hominem inuenerunt in agro, a quo que et cuius urbs esset urbisque quesierunt aditum. Responsum est ab eo urbem Gundebaldi regis et nobiliorem municioremque tocius regni ipsius esse, ob cuius decorem et firmitatem filiam imperatoris quam ceperat in eam posuisse in eamque clausam obseruare; portis autem ciuitatis sedulos continue custodes pre timore imperatoris presidere neminemque ab occasu solis usque ad ipsius ortum die sequenti urbem ingredi uel egredi permittentes; si autem urbem uoluissent intrare, gregem boum precedentem sequerentur. Intrabat autem grex in suburbana per quandam portam paruulam. Secuti sunt igitur armenta boum, atque suburbana subeuntes ad ualuas ciuitatis peruenerunt repagulis firmissime obseratas. Meriadocus autem aduocans ianitorem rogauit blande, ut sibi ianuas patefaceret. Ille uero tantummodo portarum aperto postico, «Cuiates» ait «estis? pacificene an exploratores?» Cui Meriadocus: «Ex Britonibus originem ducimus; regi Britannie diu militauimus; pacifici sumus; ut regi Gundebaldo seruiamus in hanc patriam uenimus, quem ab imperatore Alemannie grauari audiuimus. Si militibus indiget et nostro seruicio, presto habemur ipsius parere imperio. Nos ergo intrare permitte.» [Fol. 18] Contra ianitor: «Laudandi quidem estis, quod ab subsidium domini mei uenistis, cui talium uirorum non parua incumbit necessitas. Verum propter fraudes imperialium sibi assidue insidiancium ab ipso uetitum est, aliquem extraneum hanc ingredi ciuitatem, nisi ex precepto oris ipsius uel perfecti, quem ad tuendam reliquit ciuitatem. Rex quippe longius tridie infra suum regnum profectus est, dimisitque in hac urbe filiam imperatoris, quam ui abduxit, ut ipsa eum rogauit, ob cuius ereptionem cotidie pene milites imperatoris per hanc discurrunt prouinciam et uariante fortuna plurime hinc inde fiunt congressiones. Qua de re claustra urbis arcius obseruantur, ne aliqua incuria hosti pateat aditus. Vos autem ite et uobis in suburbano hospicia capite, donec rex redierit uel cum prefecto huius urbis locuti fueritis»15. Cui Meriadocus «Immo» ait «tu ad prefectum uade et renuncia illi quatuor milites ante ualuas stare urbisque precari ingressum; simul et cur aduenerimusei insinua.» Ad hec ianitor «Non faciam», respondit, «quia non mihi uacat et porte iam sunt claudende. Discedite hinc ad hospicium uestrum. Procacia uestra uos aliquas demonstrat machinari insidias.» Quo dicto, cum posticum claudere uellet, Meriadocus equo prosiliens «Obsecro», ait, «amice, tria uerba mecum secrecius ad tuum prefectum loquere.» Janitore uero negante et posticum claudere festinante, Meriadocus, aduertens neminem cum eo infra ianuas adesse, [Col. 2] pede dextro tam fortiter posticum impulit, ut et ipsum ianitorem postico impulsum solo resupinum prosterneret. Introque fremebundus irrumpens, ipsum per tempora cor[r]eptum foras extraxit atque in rapidum flumen, quo urbs ambiebatur, proiecit. Deinde introgressus portas aperuit et socios urbem intrare fecit.
55Dum hec ab illis geruntur, fortuitu filia imperatoris in turri muris contigua ad superiores fenestrarum adsides cum duabus puellis stabat, hinc uirorem pratorum, fluenta fluminum, illinc amenitatem se spaciando despectans nemorum. Que, uniuersa que ad ualuas urbis acta sunt intuita, statim cepit coniecturare ipsum esse Meriadocum qui tantum facinoris perpetrare ausus fuisset. Verita igitur ne a ciuibus res gesta comperiretur, sine mora nuncium quem ante ad Meriadocum miserat clanculo acciuit, portas urbis adire celerrime precepit, qui essent quos pre illis stare uiderat inquisiturum. Nuncius festinauit, ualuas peciit, re inuestigata ad dominam rediit, Meriadocum adesse nunciauit. Remittitur nuncius festinanter, Meriadocum ad castellum perducturus. Mandauit autem illi, ut diceret, mutato nomine, se regi militaturum aduenisse. Rex autem, ut predixi, remocius profectus fuerat. Prefectus quoque ad regalia exercenda negocia eadem die urbem exierat. Filia uero imperatoris, ut domina, urbi presidebat, cuius iussionibus animo libenciori quam ipsius regis omnes [Fol. 18b] ciues obsecundabant. Meriadocus igitur, castellum ingressus, filiam imperatoris cum considentibus lepide salutauit, suumque interrogantibus nomen mentitus, regi subsidio se aduentasse cum sociis astruebat. Exceptus est autem ab illa coram aliis, ut extraneus, sed post refeccionem cene, quibusque militum sua hospicia petentibus, puella, cum sui consilii consciis remanens, eum introduxit thalamis omnibusque refocillauit deliciis. Cui, cum uniersa que circa imperatorem et a se gesta erant narrasset, «Mecum» ait illa «O Meriadoce, hiis duobus perhendinabis diebus; tercio quo te misero proficisceris.»
56Moratus est igitur apud illam Meriadocus duobus diebus omnique gaudio et delectacione recreatus est. Die autem tercio illuscescente, Meriadocum illa aduocauit, cui et hec locuta est: «Patens tibi est, Meriadoce, me a rege Gundebaldo ui captam et ui a patre, iam triennium est, abductam. Nec tamen me quasi captiuam sed uelut filiam, immo eciam ut dominam, semper hactenus habuit. Tocius enim sui regni principatus meis subiacet iussionibus atque ad meum nutum uniuersa eius precipua pendent negocia. Ipsemet rex mee uoluntati in omnibus obsequitur, nec est quod uelit patrare quod menti mee obesse nouerit. Verum licet mihi pro uoto suppetant omnia, meam tamen mihi conscienciam semper captiuitatis remordet iniuria; vnde [Col. 2] mihi regnum est pro carcere, diuiciarum copias inopiam reputo, honor et gloria mihi uidentur dolor et augustia, nec est aliquid quod meo sedeat animo, quamdiu tenear sub captiuitatis uinculo. Nitendum est igitur ut hinc eripiar, quia gratius est mihi eciam cum miseriis mori libera quam cum omnibus deliciis16 uiuere captiua. Ad quod efficiendum singulari uirtute es assecutus insignia certa sum te meum uelle completurum, si ad hoc uolenti animo erigaris. Duo autem sunt que huic rei maxime suffragantur. Vnum autem est, quod in re militari sollers haberis et strenuus, et, ut puto, solus inuentus es, qui Gundebaldi incomparabilem conterat fortitudinem, qui in rebus bellicis nunquam sui parem inuenit. Aliud est quod ipse rex Gundebaldus ob morum peruesitatem et importabilem tirannidem uniuersis sui regni ciuibus odiosus habetur, tuaque fama audita, tuum aduentum ardentibus animis hactenus affectauerunt. Rem autem quo te docuero aggredieris ordine.
57«Curiam ipsius Gundebaldi a me digressus adibis, quodque sub eius stipendiis militaturus adueneris ei intimabis. Set sunt quedam in quibus te premunitum esse desidero. Ipse Gundebaldus incomparabilis exstat uirtutis, cui mos huiusmodi noscitur hactenus fuisse, ut nullum sibi militari [Fol. 19] cupientem consorcio sue admiserit milicie, antequam quarum esset uirium ipsemet singulari congressione fuerit expertus. Est autem ei quedam insula, quindecim ex omni parte patens miliariis super Rheni fluminis ripas sita, terra de qua nemo reuertitur nuncupata; ex cuius uocabulo ipse cognominatus est rex terre de qua nemo reuertitur. Que quidem insula idcirco terra de qua nemo reuertitur dicta cognoscitur, quod sit tota palus perpetua, omni destituta soliditate, que nec hominum nec pecudum umquam tulerit uestigia; omnis quippe illius superficies insule ad instar bituminis liquescit et defluit mollicie, nulla firmitate subnixa, ut pocius liquidum bitumen quam solidam terram iudices. Inde est – quia quicquid illam ingreditur statim mergitur – terra de qua nemo reuertitur merito nuncupatur. Non herbas gignit, non arbores nec aliquid quod uitalem spiret animam. Eiusdem latitudinis cuius et longitudinis est. In medio tamen ipsius, quasi in puncto centri, pene miliarium et semis terra solida est; quem locum, municioni congruum et inexpungnabilem Gundebaldus considerans, mira arte et industria uiam permeabilem per mediam paludem ad illum usque direxit. Longissimis enim trabibus centenorum pedum sibique more complium ex aduerso incastratis paludi spisso ordine et directo infixis, alios pedis crassitudinem habentes super capita eorum contabulari fecit. Has quoque contabulaciones [Col. 2] lapidibus strauit, ut natura pocius quam ars uiam uideatur effecisse. Secat autem insulam a quatuor partibus per medium in modum crucis porrecta, cuius partes coeunt in predictam solidam continentem in medio loco sitam, in qua ipse Gundebaldus aulam uenusti operis construxit, [h]ortum diuersarum arborum fructuumque conseruit et aquarum riuulos diriuauit. Quam aulam fere semper dum pacis fruitur ocio frequentat, ubi et omnes suos congressit thesauros. A quatuor autem lateribus quatuor castella insulam muniunt, scilicet quibus locis uiarum capita ab insula exeunt. Sed predicta semita artissima est, ut obuiantes non capiat, trium pedum porrecta in latitudinem. Nam paludis profunditas et inconstancia laciorem fieri minime passa est. Gundebaldus igitur, ut premonstraui, dum ad se uenientes milites et sibi seruire cupientes probare desiderat, ipse aulam presciptam armatus petit, militem ad quodlibet unum ex quatuor castellis statuit; deinde, admissis equis, in arta semita inuicem congrediuntur. Verum omnes qui cum eo hactenus conflixerunt ipse prostrauit atque in profundam paludem nunquam resurrecturos deiecit. Est quippe uir nulli probitate posterior, habens sonipedem generosum et precipuum, cuius solius ualore multos egregios milites ille deuicerit et prostrauerit. Certus itaque sis te cum illo oportere congredi et te ei minime posse resistere, se prefato equo uectus [Fol. 19b] tibi occurrerit, nisi meo muniaris a[m]miniculo. Habeo namque apud me sonipedem quem Gundebaldus mihi commendauit, fratrem alterius sonipedis quem ipse secum detinet sed illo multo ualenciorem et egregiorem. Preclara quoque ipsius arma penes me seruantur, que una cum pretaxato equo tibi tradam, quibus munitus ipsius occursum secure poteris recipere. Videas ergo ut te probe strenueque contineas, quia uita et salus utriusque nostrum ex hoc pendet negocio. Si tibi successerit, et mihi succedet; si quid aduersi incurreris, et me casus idem manebit.»
58Hiis dictis, suffusa lacrimis dextrarium e claustris quibus tenebatur fecit produci Arabicum, forma, pulcritudine, decore et ualore sola regia sella dignum. Erat enim capite paruo et macilento, acutis et erectis auribus, collo lato spisso et neruoso, corpore plano et producto, iliis striccioribus, pectore diffuso, crassis clunibus et rotundis, cauda protensa crispa et demissa, tibiis grossis et ualentibus, magnis pedibus, firmis ungulis, uiuaci gestu, magnarum uirium, lenis motus, cursu uelocissimus, tante mansuetudinis, ut manu pueri posset circumflecti. Hunc equum falleris quibus condecebat co[m]ptum et ornatum iussit Meriadocum ascendere, supradictis regis armis ei contraditis. Mutuo igitur ualedicto, Meriadocus [Col. 2] ad regem tendere cum sociis cepit. Quem apud unum e quatuor castellis insulam cingentibus reperiens, ea condicione ab eo suscipitur, ut, si singularem illius congressum perferre ualuisset, numero ipsius ascriberetur milicie. Quid plura? Dies statuitur, quo inuicem congrederentur. Occultabat autem Meriadocus sonipedem usque ad diem congressionis, iuxta preceptum puelle, ne a Gundebaldo comperiretur. Numquam enim Gundebaldus cum eo certamen inisset, si illum equum Meriadocum habere cognouisset. Duelli dies aduenerat et uterque se ad certamen preparat. Rex ab aula in insula sita, Meriadocus a proximo castello armatus progreditur. Verum ubi appropinquauerunt et rex Gundebaldus suum sonipedem aduertit, confestim expaluit, omneque robur ipsius emarcuit; in sortibus quippe acceperat se ab illo solo uincendum qui sibi singulari pungna illo equo uectus occurrisset. Non tamen erat tunc tempus penitendi nec locus periculum euitandi, quia, ut alter libere transiret, alterum deici ante erat necesse. Tota igitur res solis consistebat uiribus. Hec tamen horrenda uoce intonuit, se ab illis proditum in quibus maxime confidebat, subiu[n]xitque: «Meriadoce, Meriadoce, nunc primum quis sis agnosco. Tua cum puella amicicia supplantauit me.» Meriadocus autem eius dicta non attendens, a[d]misso equo, demissa lancea, eum uiriliter impulit, atque cum equo [Fol. 20] in unum globum, uersis uestigiis, in paludem deiecit. Absor[p]tique sunt ambo, scilicet rex cum sonipede, in profundo bituminis nec unquam postea uisi sunt.
59Rege igitur Gundebaldo in palude submerse, quia propter uie artitudinem equum Meriadocus circumflectere minime poterat, usque ad aulam progressus est. Ex cuius aduentu milites, custodes palacii, regis interitum cognoscentes, sine mora in ultionem domini in eum unanimes irruissent, ni pacta condicio et lex statuta uetuissent. Sanctitum namque inter regem et Meriadocum iureiurando, suo uniuerso audiente exercitu, fuerat, ut, si, illo deuicto, Meriadocus uictor existeret, ob ipsius necem nil prorsus mali a suorum quoquam pateretur, et, quia herede carebat, suo quoque libere potiretur imperio; tot quippe ante Meriadocum secum confligentes prostrauerat, ut nec ipsum quidem sibi posse resistere certus extiterit, ideoque pactum huiusmodi quasi pro ridiculo cum eo inierit. Sed longe aliter quam sperabatur contigit. Aulici igitur, tum condicione sanctita constricti, tum eius probitatem admirati, non solum ei nocere cauerunt, uerum eciam cum ingenti ipsum laude susceperunt, ut dominum acclamantes illum dignum imperio, qui uirum contriuerit, cuius impetum neminem umquam ferre potuisse constabat. Arma itaque thesaurosque ei contradunt. Mittit confestim pro sociis ad castellum de quo ad bellum egressus est. Nunciatur quoque [Col. 2] res gesta per reliqua oppida confinia. Conueniunt ad Meriadocum principes; coadunantur militum cohortes; in regni gubernatorem ab omnibus assumitur, summaque rerum potestas ei conceditur. Deditur illi uniuersa prouincia; tocius regni cessit potencia. Meriadocus autem, eorum liberalitati et munificencie debitas gracias referens condignisque muneribus singulos remunerans, illis in commune insinuat, quod miles sit imperatoris; quod ab eo ad subiugandos hostes directus; quod hiis rebus maxime suam operam adhibuerit, ut filiam imperatoris a captiuitate excuteret; quod quicquid illis in regionibus adquisisset uiribus et nomini imperatoris ascriberet; quod imperator sibi filiam se in matrimonio daturum, si eam e Gundebaldi posset manibus eripere, spoponderit; propter que omnia oportere se consensu, consilio et ordinacione imperatoris agere, que agenda erant super regnorum que assecutus fuerat regimine. Ad hec principes ex communi responderunt consultu, se nichil imperatori debere; se nichil ex ipso tenere; se nunquam sub eius dicione fuisse; se nec timore nec uiribus imperatoris sibi cessisse. Si traditum a se principatum in antiqua libertate uellet tueri, gratum illius sibi foret dominium; si sub imperatoris deliberaret transferre imperium, iret quo uellet, ut uenerat; ipsi sibi alium regem preficerent. Dum hoc inter eos diu uentilatum fuisset, tandem in [Fol. 20b] hac se[n]tencia consenserunt principes, ut, si imperator ei suam filiam in coniugium traderet, regnum suum imperatoris dicioni subigi non refutarent; sin autem, id nullo modo fieri paterentur. Tali fine conuentus soluitur. Meriadocus autem, munitis undecumque urbibus et castellis, ad puellam rediit, a qua cum magna triumphali pompa magnisque occurrencium est exceptus preconiis.
60Dum autem Meriadocus in hiis esset occupatus negociis, ingens bellum inter imperatorem et regem Gallie exoritur, quo imperatorem ualde comprimi et coartari contigit. Rex quippe Gallie ex improuiso super eum ducens exercitum, longe lateque eius depeculiatus prouincias, quasdam quoque preclaras urbes et municipia expugnauit, ciues captiuauit, reliqua omnia ferro et flamma pessumdans. Tres eciam ipsius duces cum maxima multitudine sibi occurrentes prostrauit omnemque eorum usque ad internicionem fudit exercitum. Imminente igitur sibi rege et assidua infestacione incumbente, compulsus est imperator cum eo pacem firmare talique condicione inire concordiam, ut filiam suam quam Gundebaldo Meriadocus eripuerat maritali lege coniungeret, concessis ei omnibus que de suo imperio armis optinuerat; iam quippe ei Meriadocus uniuersa a se gesta scripto innotuerat. Cauit autem diligentissime imperator ne quod [Col. 2] cum rege Gallie super filie sue desponsacione conuenerat ullo modo Meriadoco patefieret; unde et huius rei noticiam non nisi consiliarios suos quemquam admiserat. Nouerat enim probitatem Meriadoci et quantum in re militari ualeret quantumque iam sibi ex duobus regnis que adquisi[u]erat robur accreuisset. Studuit itaque eum fraude circumuenire, qua filiam suam de manibus eius auferre ipsumque sui potestati posset subigere.
61Hec imperator apud se et cum amicis deliberans duos nobilissimos proceres, xl suo in comitatu milites habentes, ad Meriadocum cum suis signatis direxit apicibus, quibus primum Meriadocum laude efferebat multiplici, illum patronum et tutorem sui sepe clamitans imperii. Deinde dignas laboribus ipsius remuneraciones promittebat; quedam quoque de propriis negociis que circa se uersabantur interserebat. Ad ultimum uero mandabat et precipiebat illum sine dilacione ad se properare, suam filiam cum principibus utriusque regni adducere, tum quia eam uisendi nimio detinebatur affectu, tum quod nupcias eiusdem peragere festinaret, quas se absente perfici nolebat, tum eciam ut principes quos conuenire iubebat sibi dedicionem facerent. Meriadocus autem, huiusmodi ab imperatore mandata suscipiens, magnum sue glorie ex dictis ipsius repu[Fol. 21]tabat emolumentum accidisse, non perpendens hamum cibo tectum, uenenum melle dulcoratum, uerba captancia decepcionis blandiciis illita extitisse. Nec mora, procerum coegit concilium, in quorum audiencia mandata imperatoris recitari iussit. Quibus auditis, confestim fauor cunctorum eum assecutus est, illum dignum acclamantium regni gubernacione qui tot et tanta a tanto principe percipere meruisset laudum preconia; promiseruntque se cum illo una ituros eique in omnibus que imperasset obsecundaturos et quicumque casus manerent socios fore atque participes.
62Cum maximo igitur decore atque nobilitate profeccione parata, Meriadocus, assumpta filia imperatoris, iter propositum arrip[u]it. Comitabantur autem eum xii comites ingenuitate et diuiciis conspicui procerumque multitudo usque ad lxxxiiii quos non minus xx milia militum sequebantur. Nam cum tanta militum copiositate aduenit, ut eciam imperatori terribilis uideretur. Aduentanti autem imperator quasi gratulabundus occurrit, aliud uultu pretendens quam quod mente machinabatur. Jussit autem omnem turbam que cum eo uenerat, exceptis primoribus, circumcirca per uillulas et castella hospitari, uolens, si quid accidisset, omne robur exercitus ab eo remocius consistere, quatinus eorum presencia ei minime foret presidio. Primores autem et principes cum Meriadoco [Col. 2] in suo excepit palacio. Aggregauerat autem et imperator innumerabilem miliciam, ita ut uix urbis qua morabantur menia ipsam capere[n]t. Nata[m] uero suam statim, ubi aduenit, a consorcio Meriadoci remouens, in celsiori turre constituit, adhibita ei diligenciori custodia. Ne tamen dolus pateret, aditus ad eam Meriadoco minime negabatur; sed quid inter eos gereretur suis sedulo rimari iussit, occasionem aduersus eum querens qua iuste uideretur eum grauare debere.
63Nunciatur imperatori interea ab insidiantibus, Meriadocum cum filia sua sepius secreta uerba conserere, oscula inmoderacius imprimere et striccioribus stringere colla complexibus. Quod imperator audiens ad suam exercendam nequiciam se uiam reperisse congratulatus est ualde. Conuocat igitur omnes principes qui ad curiam conuenerant una cum Meriadoco et suis proceribus, induxitque palacio, quasi cum eis super aliquo consultaturus negocio. Uniuersam autem reliquam turbam clausis iussit amoueri foribus. Occuluerat autem et infra palacium et extra in pomerium quo ab aquilonari parte ambiebatur palacium ualidam manum armatorum usque ad mille quingentos milites, quibus signum dederat, quid quando agere proposuerat. Facto igitur concessu nobilium et silencio imperato, «Non uos», ait imperator, «O patres et principes, latere existimo, quo affectu meos fami[Fol. 21b]liares semper coluerim uel quibus honoribus mihi fideles extulerim quantisue sub me militantes sim solitus remunerari stipendiis. Cum amicis mihi namque est secretorum communicacio cum de me iam bene meritis regni tuicio, cum mihi militantibus thesaurorum particio. Illis diligentem, istis liberalem, reliquis aut[em] ex[h]ibere munificum me semper studui. Hinc amicorum constanciam, procerum fidelitatem, militum uero singularem circa me comparaui uirtutem. Argumentum mee oracioni hic qui adest Meriadocus existit, quem quam fauorabiliter ad me aduertantem exceperim, ad quante dignitatis gradus sublimauerim satis habetur compertum. Primum namque ex stipendario in numero meorum familiarium eum acciui; deinde gregariis uniuersis et stipendariis militibus meis prefeci; auricularem et consiliarium meum constitui; preclaras illi quoque prouincias ad regendum tradidi; hiisque satis maiora ei conferre proposui, tum ob illius uirtutem, tum quod id mee glorie rebar comparere. Quidem strenuum eum fateor multisque pro me sudasse laboribus. Verumptamen queso cuius tociens triumphauit uiribus? Nonne meis? Nonne robore mei exercitus uictor exstitit? Cuius est suffultus diuiciis? Nonne suis ex meo erario stipendia prebebantur militibus? Duo quidem regna subegit. Sed quomodo? Decertante me exercitu. Natam quoque meam de manibus Gundebaldi excussit. Sed per quid? Per industriam [Col. 2] mee ipsius filie. Nichil ergo absque meo egit amminiculo. Vt tamen meam in eo liberalitatem et munificenciam ostenderem, super omnem quem ei ante honorem contuli, deliberaui meam copulare filiam, augere diuicias insuper et terciam partem mei imperii eis subdere dominio. Idque exequi iam festinassem, nisi scelus ipsius interuenisset quod me a meo diuertit proposito. Tanto namque ipse Meriadocus in me excessit facinore, ut non solum promissis destitui beneficiis, uerum eciam sit dignus dirissimis subigi suppliciis. Meo quippe dedecori dedit operam nilque pudibundius quam quod gessit inferre potuit. Pudet me meimet ipsius proferre uerecundiam. Nisi tamen proferatur a uobis, sciri non potest filiam meam quam me more regio desponsaturum nouerat, me insciente, oppressit, uiolauit, et, ut puto, sicut uenter tumescens innuit, grauidam reliquit. Meam munificenciam sua preuenit nequicia, illamque sibi prostituit que sibi illibata desponsari debuit. Apud uos igitur meam depono querelam, expectaturus quid uestra super hoc censura, equitate dictante censeat.»
64Ad hec Meriadocus, ultra quam credi potest miratus et ob inauditam prodicionem que sibi intentabatur ira feruescens, dum in medium prosilisset, ut ab illatis se excusaret calumpniis, confestim qui in latebris erant, accepto signo, hinc et inde eruperunt armati. Meriadocum cum sociis, strictis gladiis, circum [Fol. 22] dederunt, circumdatos ut inermes ceperunt, captosque abducentes in arcem fortissimam que confinis erat palacio sub arta incluserunt custodia. Eadem quoque tempestate destinauit imperator quatuor legiones per circumiacentes uillulas ad Meriadoci occupandum exercitum, dato precepto, ut Meriadoco fauentes ergastulis manciparent, qui autem niterentur resistere gladiis cederentur. Ex quibus plurimi, prodicione comperta, fugam inierunt, quidam uiriliter pungantes interfecti sunt, reliqua multitudo usque ad xiii m[ilia] sese imperatori dederunt; sparsim quippe per uillas hospitati fuerant, unde leuiter ab imperialibus, ut incauti et dispersi, occupati sunt. Imperatoris autem filia ubi qua fraude sit circumuentus Meriadocus audiuit, tam ingenti est absor[p]ta merore, ut uix a propriis manibus abstineret, quin semet ipsam interficeret. Continuit tamen mentis ardorem, certa de futuris existens, quod Meriadocus, si posset euadere, uicem suis proditoribus recompensaret.
65Uicesimo autem die quo hec gesta sunt rex Gallie cum magna nobilitate aduenit, sibi pactam filiam imperatoris in uxorem ducturus. Verum ubi ad puelle uentum est colloquium, remque secrecius et diligencius inuestigans, eam grauidam rex deprehendisset, ilico, quasi hoc in iniuriam suam factum fuisset, ipsius repudiauit connubium, se scortum in coniugium abiurans unquam duc[Col. 2]turum. Federa quoque que cum imperatore inierat sine dilacione abrupit, id in suum dedecus machinatum fuisse sepius inculcans. Nil tamen quod ei iure belli abstulerat penitus restituere uoluit, sed, fracta pacis condicione bellique renouato tumultu, passim imperatoris depredabatur prouincias. E contra imperator, ubi de pace sibi spes excidit, congregat et ipse non paruas tam pedestrium quam equestrium copias, furentique regi maturat occurrere. Certus ab utrisque dies certaminis indicitur, quo quis eorum adeptus fuisset uictoriam alterius potiretur imperio.
66Meriadocus interea prefati turri tenebatur inclusus. Verum propter bellorum euentus laxiori seruabatur custodia. Imperator enim facti penitens a uinculis immunem eum esse preceperat, sperans animum eius se aliquo modo posse lenire. Dolebat enim grauiter, quod prodicionis pro eo arguebatur crimine, uirum quod sibi utilem perdidisset, regemque nichilominus sibi hostem existere. Postquam autem Meriadocus bellum parari cognouit, qualiter euadere posset apud se sedule deliberabat. Segregatus namque a sociis per se solus manebat. Quid[d]dam autem insolitum machinatus est, sicut mens hominis, ubi magis artatur, magis artificiosa sepius inuenitur. Quodam igitur ues[Fol. 22b]pertino tempore omnes pannos quos habebat, exceptis lineis, in frustra conscidit, ipsasque scissuras ad instar funiculi ad inuicem connexuit, funemque longissimum ex conscissa ueste contexuit. Quem eciam trabe ligatum per quandam humiliorem fenestram deorsum deposuit, per quem ipse ad terram confestim descendit. Deinde, ut specie canis excubias falleret, usque ad uallum manibus pedibusque repebat. Quo sine aliquo impedimento transito, ad domum cuiusdam militis, qui in uicino degebat sibique erat familiarissimus, citissime tendebat. A quo quidem ubi quis esset agnitus honorificentiss[im]e susceptus est et omnibus refocillatus deliciis. Tribus autem diebus cum eo perhendinauit. Quarto uero locum certaminis peciit una cum suo hospite, qui eciam adinuenit sibi in armis et equis queque erant necessaria.
67Pugne dies illuxerat, et a suis ducibus armis septus uterque in campum decertaturus producitur exercitus. Meriadocus in prima fronte se regalibus latenter ingessit cohortibus. Nulla mora, distinctis et ordinatis aciebus, discurrunt pedites; congrediuntur equites; clamor ad sidera tollitur; cominus eminusque pungnatur; corruunt passim uulnerati; nunc hac, nunc illac, uicti uictoresque pellunt et propelluntur. At Meriadocus, inter primos se semper agens, principem milicie imperatoris obuium habuit. [Col. 2] Cum quo congressus se in necem medio campo prostrauit ac eius equum abduxit. Post hunc cuidam duci qui primam conducebat aciem occurrit. Huic quoque sub cauo pectore ferrum recondite mortiferum, abducensque sonipedem illum in suo sanguine uolutantem reliquit. Tercium imperatoris nepotem, qui post eum imperaturus credebatur, furibundus excepit; nec meliori omine, istum quippe cum equo in una deiectum congerie nece mulctauit tristesque manes ad Tartara misit. Deinde orbiculatim inter utrasque perequitans acies, quasi imperialibus insultaret, splendidam in eos lanceam uibrabat atque ad suum lacessibat congressum.
68Imperator autem, ex interitu suorum optimatum et familiarium tanto accepto infortunio, animo nimis torquebatur, atque, nisi in eo uindicaretur, mori mallet quam uiuere. Ignorabat tamen quis esset. Cumque illius congressum nullum suorum amplius conspiceret audere excipere «Occumbam» exclamauit «cum ceteris, nisi hos qui occubuerunt ulciscar.» Equum igitur calcaribus subducens ad cursum coegit Meriadocumque prefixa cuspide omni uirtute peciit. E contra Meriadocus totis habenis in imperatorem admisit sonipedem atque in eum preceps irruit. Eoque imperatorem aggressus est impetu, ut nec clipeus obstiterit nec lorica, quin ualida impacta dextra lancea ei penetralia transuerberaret et cum [Fol. 23] calido sanguine spiritum per auras eliceret. Dum autem corrueret «Qualia» inquit Meriadocus «mihi, O imperator, prebuisti stipendia, talia et ego tibi impendo seruicia.» Hec dicens, se continuo cateruis armatorum immiscuit, ne cui comperiretur quis esset euadere cupiens. Rex autem quecumque gesserat sedulo conte[m]platus lumine mittit statim post eum qui illum ad se cum honore deducerent, ne tam probus miles suam euaderet noticiam, et quia ipsius gestiebat remunerari uirtutem qua de tam ualido hoste triumphauerat. Cumque ante se ductus fuisset Meriadocumque cognouisset, cuius probitas sibi satis relata fuerat, rex subridens «Meriadoce, Meriadoce», ait, «e merito in illum talia exercuisti quem tante perfidie constat in te co[m]misisse facinus. Laborasti pro me, nec ero tibi ingratus, sicut ille exstitit. Ille tibi uxorem mei causa abstulit. Ego uero illam restituam.»
69Neci igitur imperatore tradito, ipsius totus dispergitur exercitus. Verum non multum post regis Gallie dicioni cum vniuerso imperio subditur. Rex autem, imperii potitus gubernaculo, Meriadoco confestim suam coniugem cum omnibus que ipse Meriadocus conquisi[u]erat restituit; insuper et magnas possessiones ei adiecit; suos proceres in custodia detentos ei reddidit eumque secundum a se super totum suum imperium constituit. Nascitur post hec Meriadoco filius, ex quo multi reges et principes processerunt. Meriadocus uero in omni probitate consenuit.
70Explicit
Notes de bas de page
1 La présente traduction se fonde sur l’édition de l’érudit américain James Douglas Bruce (1913). Seules les leçons des manuscrits qui apportent un renseignement intéressant ou un élément nécessaire à la traduction ont été signalées. Les sigles, qui revoient aux manuscrits, sont modifiés pour plus de clarté: F. (= L dans Bruce) désigne le Cotton Faustina B VI et R. (= O ou rien dans Bruce) est le Bodleian Rawlinson B 149. Pour l’édition et la traduction américaines de Mildred Leake Day (1988), on se reportera à la bibliographie générale.
2 F.: fasce.
3 R.: patiemur.
4 R.: eleuentanam ou cleuentanam.
5 F.: lance.
6 R.: solemnijs.
7 F.: reuelans.
8 F.: distans.
9 F.: Snaudune dictum.
10 R.: persoluit.
11 F.: mille meorum nequeunt hunc resitere.
12 R. ajoute après Saltu: et Roseo Militi de Roseu Saltu.
13 F.: respondit.
14 R.: suscepcione.
15 J’ajoute ces guillemets.
16 R.: diuiciis.
Le texte seul est utilisable sous licence Licence OpenEdition Books. Les autres éléments (illustrations, fichiers annexes importés) sont « Tous droits réservés », sauf mention contraire.
Arthur, Gauvain et Mériadoc
Récits arthuriens latins du xiiie siècle
Philippe Walter (dir.) Jean-Charles Berthet, Martine Furno, Claudine Marc et al. (trad.)
2007
La Quête du Saint Graal et la mort d'Arthur
Version castillane
Juan Vivas Vincent Serverat et Philippe Walter (trad.)
2006
Histoire d'Arthur et de Merlin
Roman moyen-anglais du xive siècle
Anne Berthelot (éd.) Anne Berthelot (trad.)
2013
La pourpre et la glèbe
Rhétorique des états de la société dans l'Espagne médiévale
Vincent Serverat
1997
Le devin maudit
Merlin, Lailoken, Suibhne — Textes et études
Philippe Walter (dir.) Jean-Charles Berthet, Nathalie Stalmans, Philippe Walter et al. (trad.)
1999
La Chanson de Walther
Waltharii poesis
Sophie Albert, Silvère Menegaldo et Francine Mora (dir.)
2009
Wigalois, le chevalier à la roue
Roman allemand du xiiie siècle de Wirnt de Grafenberg
Wirnt de Grafenberg Claude Lecouteux et Véronique Lévy (trad.)
2001