De ortu Waluuanii nepotis Arturi1
p. 76-164
Texte intégral
1Vterpendragon rex, pater Arturi, omnium Britannie confinium prouinciarum sue dicioni reges subegerat, tributariosque efficiens eorum filios partim loco obsidum, partim honestate morum militarique erudiendos disciplina sua in curia detinebat. Inter quos Loth nepos [Si]chelini regis Norgwegie educabatur, adolescens2 mirandus aspectu, robore corporis animique uirtute preditus, unde et regi Vthero eiusque filio Arturo ceteris suis coetaneis karior habitus ipsius secreta cubiculi continue frequentabat. Erat autem regi filia Anna dicta incomparabilis pulcritudinis, que cum matre regina in thalamo morabatur. Cum qua dum predictus adolescens sepe iuueniliter luderet et iocosa secretius uerba consereret, utrique alterutro capiuntur amore. Alterni tamen affectus diu ab invicem cum timore tum pudore dissimulati sunt. Verum quia ad instar flamme amor quo magis tegitur, eo magis accenditur, indeque capit augmentum unde minui festinatur, magnitudinem tandem amoris in se continere non ualentes, que mente conceperant mutuo patefaciunt. Sui igitur uoti compotes effecti assensum uoluptati adhibent, statimque illa impregnata intumuit. Pariendi uero appropinquante termino, egritudinem simulans secreto cubat cubiculo, unam tantum pedissequam huius rei habens consciam. Tempus tandem quo fetum expelleret aduenerat, paruulumque eleganti forma enixa est. Conduxerat autem ditissimos e transmarinis finibus commercia sectantes pactaque cum eis sub iureiurando fuerat3, ut statim ubi in lucem prodiret, ne a quoquam cumperiretur, secum suam in patriam infantem abducerent ac usque adultam etatem diligenter educarent. Natum itaque infantulum, nemine sciente, negociatores suscipiunt, cum quo genitrix eis auri et argenti preciosarumque uestium innumerabilem copiam contulit. Tradidit quoque ingentis precii pallium insertis gemmis auro undique intextum necnon et anulum lapide smaragdino insignitum, quem a rege custodiendum acceperat, quo ipse dumtaxat festiuis diebus uti solebat. Cartam eciam regis sigillo signatam addidit, cuius textus eum certis insinuabat indiciis ex regis Norwegie nepote sororeque Arturi progenitum Waluuaniumque a genitrice nominatum et propter regis timorem ad extraneas fuisse destinatum prouincias. Hec ideo illa, scilicet pallium anulum et cartam, prouido usa consilio cum eo prebere studuit, ut, si forte quandoque rediens a parentibus non agnitus refutaretur, signum certitudinis exhiberent et per eorum indicia ad parentum perueniret noticiam.
2Negociatores igitur sue tuicioni commissum paruulum tollentes nauem con[s]cendunt, datisque uentis carbasis alta sulcantes equora viij tandem die Gallicanas allabuntur4 ad horas, nactique5 continentem duobus miliariis a ciuitate Narbonensi appulsi sunt. Quo ubi applicuerunt sale reumateque maris tabentes, ad urbem se spaciatum, lintre in portu relicto, omnes properant, unum tantummodo puerum qui suas res lactentemque in cunis iacentem tueretur deserentes, remocius quippe ab urbe sub prerupta rupe appulerant nullumque interim ratem aditurum credebant. Sed, illis egressis, forte quidam piscator e uicino pago, Viamundus uocabulo, rebus quidem pauper sed genere et moribus honestus, ut moris cotidie habebat, cum coniuge per litus gradiebatur, inuestigans si piscem inuenire potuisset freti retractu in continenti destitutum, cuius sibi precio uictum adquireret. Hic carinam appulsam intuitus, ceteris omissis, illuc confestim tetendit, ingressusque neminem excepto puero qui ad eius tutelam relictus fuerat et illum quidem dormientem repperit. Videns autem paruulum prestanti forma nauemque sine custode omnibus refertam diuiciis suamque considerans paupertatem quam ibi, fortuna fauente, releuare poterat – ut in prouerbio dicitur, oportunitas loci et temporis reddit latronem – quicquid maioris estimacionis in auro et argento uariaque suppellectili sibi uidebatur diripuit. Infantem quoque et thecam ad capud eius stantem in qua pallium anulus et carta continebantur uxori tradens, opibus honusti ad sua cum festinacione, nullo negocium aduertente, abscesserunt. Institores autem post paululum ad naualia regressi dampnum sibi illatum rebus sublatis offendunt. Cuius rei euentu inopino dolore perculsi maximoque merore consternati ad gemitus et fletus omnes conuersi sunt, diemque in lamentacionem continuauerunt et maxime ob infantis surrepcionem quem sue fidei constabat creditum. Moxque ad hoc idoneos electos per uicina lictora ruraque nuncios mittunt, qui rem diligenter indagarent et qui sibi tantum intulissent discrimem inquirerent. Sed quoniam quod omnium latet noticiam difficile deprehenditur, nichil certitudinis anticipantes, ad nauem qui missi fuerant mesti remearunt.
3Viamundus autem subtractam cum infantulo substanciam ad casam deferent occuluit, ipsumque loco filii, quia proprio carebat, adhibita diligentia enutriuit. Verebatur tamen opulenciam qua pollebat in palam proferre – quia et egestas qua hactenus afficiebatur exstabat notissima et furti quod commiserat adhuc fiebat questio – ne opum ostentacione perpetrati sceleris infamia notaretur. Septem autem annorum transcurso spacio Romam pergere deliberauit, et facti penitudine ductus et quod non dubitabat se illo ut in extranea regione suis facultatibus licite posse uti. Omnibus igitur uie necessariis paratis et compositis, uxore filio adoptiuo familiaque comitantibus, cum uniuersa substancia iter arripuit inque breui sane et prospere Romana menia attigit. Ingressus autem omni die urbem circumquaque circumibat, cunctaque perscrutans, statum loci, mores ciuium et nomina senatorum6 ac principum7 callide inquirebat. Roma uero ea tempestate ui barbarorum capta et subacta fuerat et pene usque ad internicionem desolata, muris dirutis, edificiis combustis, ciuibus captiuatis et dispersis uariisque suppliciis interemptis. Sed nouus in imperio imperator successerat, qui ruine urbis condolens diruta reedificabat, ciues dispersos co[n]gregabat, captos redimebat, summopere dans operam eam ad pristine felicitatis statum reducere. Quibus Viamundus agnitis et ut erat astuti ingenii, rem sibi intelligens ad uotum succedere, nil moratus, se egregio cultu adornauit, servos et quam plurima mancipia a uicinis oppidis magnosque apparatus comparauit, seruorumque numerosa turba uallatus per mediam urbem ad palacium tendit, omnibus spectaculo factus cum ex splendidis ornamentis tum ex se stipancium multitudine, veniensque ad imperatorem honorifice suscipitur. Cum quo demum colloquia conserens [narravit] se ex nobilissima Romanorum oriundum familia Gallieque partibus commoratum populi ducatum habuisse, sed, audita urbis clade et infortunio, se conciuium uires adauctum illo properasse, utque sibi cum suis habitandi in ea locum tribueret suppliciter flagitabat. Imperator autem, eum non parue generositatis cum ex ueneranda canicie cum uariarum decore rerum tum e satellitum numerositate estimans et coniciens, quod ad se uenerit gracias agit, seque eum, si in urbe commoraretur, multiplici donaturum spondet honore. Deditque illi aulam marmoream mire structure stupendisque comptam edificiis pre foribus sui palacii, que Scipionis Affricani testatur fuisse. Municipia quoque uineas et agriculturas extra urbem contulit suis seruituras expensis.
4Tante itaque fortune Viamundus ultra omnem estimacionem nactus beneficia se tam lepide tamque decenter et generose agebat, ut imperatorem senatum populumque in sui admiracionem converteret omniumque se amatum traheret affectus celebrisque sermo de sua largitate et munificencia per totam urbem clam palamque ferreretur ; senatorum quippe et nobilium Rome ad eum cotidie conuentus fiebat, nec non et ab aula imperiali pretex[t]ati pueri militumque turba ob graciam paruuli confluebant, quos uariis deliciis oppipatis conuiuiis donisque honorabat largissimis. Crescente interea etate puero, crescebat et animi uirtute et corporis habilitate, suique genitoris, qui credebatur emulator existens, industrie facecie probitatique studebat. Frequentabat et ipse palacium familiarisque cum subditis habebatur principi. Quedam enim in illo ingenite uigebant uirtutes8 quibus se uidencium animos ad se amandum extorquebat et alliciebat. Erat siquidem procera decentique statura, lepido gestu, pulcra facie, ingentique preditus fortitudine. Jamque duodecimum eui annum attigerat, cum Viamundus graui tentus egritudine lecto decubuit. Qui, ingrauescente languore, dum sibi uite finem imminere cerneret, per primores ciuitatis imperatorem papamque Sulpicium, per id tempus apostolice sedi presidentem, ut ad se uenire suaque colloquia dignarentur plurimum exorabat. Illi autem tanti uiri preces, quem ob morum liberalitatem non parum dilexera[n]t, minime renuentes, assumptis secum uiris excellencioribus ciuitatis, grauuido9 affectu ad eum conuenere. Aduenientibus uero Viamundus primum de impertitis sibi ab illis beneficiis debitas grates exsoluit, deinde, eos secreto conuocans, uite prioris statum, quo casu tantarum diuiciarum gloriam adeptus fuerit puerumque quem educabat reppererit, totiusque uite ordinem seriatim exposuit. Subiunxitque : « Hoc estuanti » inquit « animo uestre celsitudini sepius intimare deliberaui sed semper temporis oportunitatem opperiens usque ad presens distuli. Nunc autem ultimo facto incumbente ea fateri compulsus, licet quod postulo homini seruilis condicionis a tocius orbis dominis iuste negari10 possit, tamen amicicie familiaritatisque memores quibus me dignati estis mee uos peticioni non abnuere estimo. Est quidem quod uos petiturus acciui, hunc puerum quem loco filii enutriui et cum quo hec omnis mihi rerum copia contigit uestre sullimitatis tuicioni committere, ut eum educantes ad militarem ordinem, dum etas affuerit, promoueatis. Nepotem quippe Arturi regis Britannie – iam enim, patre defuncto, [regnum] susceperat – de quo tante probitatis fama ubique uolat, eum esse noueritis, quem a parentum11 nobilitate non degeneraturum non dubito. Rem tamen ab omnibus et ab ipso laudo haberi secretam, nec etiam nomen ipsius, donec a suis cognoscatur parentibus, patefiat, quia et hoc carte monimenta que eius testantur prosapiam prohibent. Vbi autem in uirilem etatem proruperit, cum uestris litteris et sue propaginis certis indiciis, que satis apud me habentur probabilia, oro remittatur. » Puerumque aduocans, qui, quia quo nomine censeretur nesciebatur, usque ad illud tempus Puer sine Nomine uocatus fuerat, imperatoris amplexus uestigia, supplici prece summisque uotis eum commendauit. Loculum quoque quo testamenta a matre contradita continebantur iubens afferri imperatori ostendit. Quibus uisis, imperator, uiri liberalitatem circa puerum habitam multa laude efferens, puerum iniectis brachiis suscipit, se eius uoluntati per omnia satisfacturum spondens. Sicque Viamundus quod maxime affectauerat pro uoto adeptus, imperatore assidente, letus defungitur, maximaque lamentacione cunctorum [in] monumentis nobilium, constructa desuper ab imperatore miri operis piramide, sepelitur.
5Post Viamundi autem obitum Puer sine Nomine ad palacium iussu principis ductus inter regales pueros annumeratur. Trium uero annorum emenso termino, xv scilicet etatis anno, sua probitate exigente, armis ab imperatore instruitur. Cum quo et uiginti alios iuuenes ob graciam ipsius milicia donauit. Indeque cum ceteris tironibus iuuentuque Romana ad circum quo cursus equorum fieri solebant progressus, quanta se ea die uirtute egerit, quam strenue gesserit, fauor omnium circo astancium eum prosecutus testimonio fuit. In illo siquidem spectaculo nullus ei resistere, nullus eius uiribus equiparari ualuit, quin quemcunque obuium haberet mutuo congressu12 prosterneret. Quapropter, equiriis celebratis, aurea quam rex uictori proposuerat insignitus corona, pompa cum laudibus eum prosequente, in presencia[m] imperatoris adducitur. Quem imperator de singulari probitate non mediocriter collaudans cuiuscumque muneris a se uoluisse remuneracionem poscere concessit. Ille autem « Nil aliud » ait « tuam mihi, o imperator, munificienciam opto conferre, nisi ut primam congressionem si[n]gularis pugne que tibi contra tuorum aliquem hostium sit agenda concedat. » Annuit imperator eumque in primo equestrium constituit ordine. Prima uero die qua ipse ad miliciam assumptus fuerat tunicam sibi parauerat purpuream, quam, ad pretaxatum13 equestre certamen processurus, armis superinducens, tunicam armature nuncupauit. Dumque a militibus quereretur cur eam super arma induisset – neque enim antea huiusmodi tunica armis septus aliquis usus fuerat – respondit se tunicam armature ad hornatum adhibuisse. Ad quod responsum ei ab omni acclamatur excercitu : « Nouus miles cum tunica armature ! » ac deinceps hoc illi mansit uocabulum, « Miles cum tunica armature ». Qui altiori14 ab imperatore promotus honore semper ad altiora15 uirtutis et probitatis tendebat, cui in omni congressu, in omni certamine, celebre nomen singularisque fortitudo ascribebatur.
6Dum hec Rome geruntur, bellum inter Persarum regem Christianosque Ierosilimis commorantes oriri contigit. Ventumque erat ad diem prefinitum certamini et tam equestrium quam pedestrium ingentibus copiis conferte circumstantes acies sibi spectaculum incuciebant terroris, distinctisque ordinibus gradatim ad prelium appropriabant16. Jamque tubis clangentibus, tensis neruis, telisque erectis, primipilares dextras conserere festinabant, dum euo consilioque maturiores17 utriusque partis, considerantes tante multitudinis tantique roboris conflictum non sine maximo posse fore discrimine, in medium procedentes, primum refrenant impetum ac de pacis condicione locuturos ad inuicem legatos dirigunt. Diutius autem inter eos locucione habita, tandem in hoc uniuersi dedere consensum, ut hinc et inde unus ad duellum eligeretur et cui cessisset uictoria cederet et rerum unde agebatur dominium. Verumptamen Ierosol[om]itani, quia hoc sine assensu Cesaris, sub cuius degebant imperio, non audebant concedere, sibi dari pecierunt18 inducias, donec ad Cesarem super hac relegacionem mitterent et eius uoluntatem agnoscerent ; se uero ad hanc paccionem pronos animo, si ab eo concederetur, iureiurando assurebant. Igitur, concessis induciis, qui hac legacione fungerentur eligunt, electosque, postposita dilacione, mittunt, precipientes illis, ut, si Cesarem quod postulabant minime renuere animaduerterent, etiam ad propositum certamen idoneum uirum ab eo flagitarent. Missi itaque iter maturantes ad imperatorem ueniunt inductique [in] senatum uie causam disertissime perorauerunt. Imperator autem, super relatis inito consilio, eorum peticioni concedendum deliberauit, sed quem cum eis19 dirigeret dubitabat. Dumque uariis sentenciis sermo intractaretur, res. Militis cum tunica armature defertur ad aures. Qui, nil moratus, in conspectu imperatoris, sumpta audacia, prorupit atque. « O ! », ait, « imperator, tue munificencie te opto memorem [esse] qua me ad tyrocinium delectum, me petente, dignanter donasti, ut primum singulare certamen quod tibi tuos contra aduersarios ineundum foret mihi annueres. Ecce non tantum tibi et Romano populo, uerum etiam fidei Christiane a perfidis bellum indicitur. Oro tuam sullimitatem ut mihi quod concessit permittat, quatinus et tue sponsionis effectum assequar et Romani populi dignitatem cultumque religionis ulciscar. » Imperator autem, licet tam probum militem et sibi necessarium a se dimittere et tanto destinare discrimini admodum egre ferret, tamen quia sua hoc exigebat promissio et illo ad tale negocium magis nesciebat idoneum – presertim cum ex illius qui mittendus erat fortitudine suorum omnium uires uirtutemque pensandas seque dampnum et dedecus, si uinceretur, lucrum autem et gloriam, si uicisset, manere nouerat – ex senatusconsultu fieri adiudicauit.
7Armis itaque bene et decenter instructum et munitum eum imperator cum legatis dirigit, centum ei insuper cum uno centurione adiunctis equitibus, ut et honorifice pergeret et siquid sibi per tanta terrarum marisue spacia aduersi contigisset eorum amminiculo euitaret. Nec mora, uiam ineunt et ad mare Adriaticum deuenientes naues conscendunt. Erant autem rates cum eis xvi, quarum alias negociantes alias ad loca sancta properantes ob piratarum seuiciam qui per maris latitudinem uagabantur in eorum comitatu coudunauerant. Hiis igitur coniunctis, portum deserentes in altum deferuntur. Quo diebus xxv tumidis iactati fluctibus, dum nec portum petere nec rectum possent cursum dirigere, undique procellis surgentibus, magnisque circumacti anfractibus, ad quandam insulam gentis barbarice appulsi sunt. Cuius incole tante feritatis existebant, ut nulli sexui, nulli parcerent20 etati, quin sontes et insontes ab extranea nacione uenientes pari pena multarent. Ideoque a nullo petebantur sectante commercia, sed ab omni gente cui tante infamia nequicie innotuerat uitabantur manebantque in orbe21 quasi extra orbem positi, ab omnium consorcio segregati. Nam et omnium peeudum ac uolucrum carne uesci inmodiceque dicuntur, uolumptati subditi, ut nec patres filios nec filii a quibus sint geniti prossus agnoscant. Trium cubitorum statura mensuram non excedit etasque ad quinquagesimum annum protenditur. Raro aliquis infra x uita diffungitur nec quinquagesimum superuiuens annum transgreditur. Cultu cibisque diffusi, laboribus assueti, diuiciis affluentes in propagacione sobolis noscuntur fecundi. Jam uero fama per omnes paganorum regiones percrebuerat, militem ab imperatore missum ad initum uenire duellum cuius congressum nemo suffere ualebat. Ideoque ad uniuersas sue dicionis insulas [in] Egeo mari – quod transfretaturus erat – adiacentes clanculo mandauerat, ut portus et littora iugi excubacione obseruarent, et, si forte appulisset, opprimerent, ne ad statutum diem uenire potuisset. Nec non et piratas diuersis in locis lata equoris statuerant obsidere spacia, ut, si ab hostia obseruantibus minime lesi euasissent, ab hiis qui per fretum usque discurrebant inopinate exciperentur. Regnabat autem ea tempestate, in illa insula quidam, dictus Milocrates, inimicus Romani populi, qui, neptem imperatoris quam regi Illirico dederat ui capiens et abducens, illam insulam potencia occupauerat. Huic quoque sicut et ceteris notificatis insidiis, ciuitates et oppida que uel pelago imminebant seu penes quas aptos22 applicantibus portus fore compererat militibus et custodibus munierat, ut et ille transeuntem infestarent et hee appellentes subito inuaderent. Littora autem quibus applicuerant per girum erant circumdata nemoribus, minus tamen opima agrestibus animalibus, unde ob eorum raritatem et ab incolis extraneisque superuenientibus arcius seduliusque seruabantur, quorum esu, rege excepto ac eius principibus, nulli fas erat perfrui.
8Hanc igitur ubi prefatus centurio cum sua classe est nactus insulam, Miles cum tunica armature, paucis comitantibus, puppim egressus siuas uenatum adiit. Jamque vi prostratis, discopulatis canibus, vii insequi ceruum ceperat, dum ecce canum latratus tubarumque strepitus in interiorem siluam positus custos percepit nemoris. Accitisque sociis quorum tutele secum silua tuenda a rege commissa fuerat arma iubet capere. Nam xx milites, qui illam tuerentur, disponebantur, quorum absque licencia nulli tutus in ea patebat ingressus. Arma iussi capiunt atque uenantibus iam preda potitis occurrunt. Querunt cuius licencia regia depopulentur nemora, que nec etiam ingressu pacifico subire cuiquam licebat. Jubentur arma deponere atque pro temeritate patrata iudicium subituri regem adire. E contra Miles cum tunica armature respondit : « Cuius huc aduenimus eiusque licencia nobis necessaria inuadimus, nec arma nisi in uestris uisceribus recondita deponemus. »
Dixerat et ualido contorquens23 pila lacerto,
In tumido rigidum congessit gutture24 ferrum,
Cuius dextra grauis compescuit ora minantis.
9Custos autem nemoris saucius ingemuit, sed tamen ipso dolore magis intumuit atque e plaga extractum toto conamine missile in Militem cum tunica armature remisit quod ab eo errore delatum robori infixum est. Nec mora, hinc et inde concurrunt ceteri et nunc cominus, consertis dextris, sibi inuicem uulnera ingerunt, nunc eminus telorum iactu confligunt. Ex parte quidem Militis cum tunica armature plures habebantur sed inermes, cum aduersariis omnium muninem armorum adesset. At Miles cum tunica armature, dum suos cedere uideret hostibus, stricto gladio in eorum ducem irruens humo prostrauit, apprehensoque naso cassidis eum ad socios traxit ac uita cum armis destituit. Quibus ipse indutus, propriam hortatus turmam, inuasit hostilem, ceterisque fugatis xiii solus peremit. Fugientes uero per siluarum abdita turba insequitur militum, omnesque quos assequi possunt ad Tartara dirigunt. Cui cedi unus superstes relinquitur, ut tante cladis existat nuncius. Is inter densa fruticum se oc[c]ulens delituit, donec manus aduersaria discedens se desisteret persequi. Qua recedente, ocius surrexit, regem adiit atque ei que gesta fuerant retulit. Morabatur autem tunc temporis rex Milocrates in finitima ciuitate, quam tribus milibus a mari amenissimo in loco condiderat. Qui hostium aduentu suorumque militum interitu congnito, missis continuo nunciis, tocius prouincie principes, cum quanta manu ualerent, quantocius conuenire imperat. Illi autem, ut imperatum erat et loco et tempore, cum collecta multitudine avueniunt. Aduenientes autem per uicinos pagos hospitabantur, quia predicta eos ciuitas capere non poterat. Rex uero Milocrates cum eorum principibus quid agendum foret deliberabat.
10Interea Miles cum tunica armature, deuictis hostibus, ad naues regreditur, cuius uictorie adeptis remuneratus spoliis omnis congratulatur exercitus. Die autem tercia inceptum affectabatur iter aggredi, sed, flabris obstantibus, in loco coacti sunt remorari. Centurio igitur nimis inde afflictus maiores milicie congregat atque ab eis de patrandis negociis consilium expetit. Affirmabat enim regem illius insule eiusque principes ob suorum perniciem iam se contra moueri eosque in ulcionem peremptorum se oppressum ire iam conspirasse, ni discessum cicius maturassent. Se autem, sibi aura remittente, inde discendere non ualere, nec tutum fore illuc dicebat manendum, dum nec ad multitudinis repulsionem hostium militum haberetur copia nec suis expensis tam longo in tempore necessaria suppeterent. « Oportet » inquit25 « igitur quempiam nostrum uires et consilia inuestigatum ire aduersariorum, ut, cognitis que penes eos factitantur, que nobis agenda sunt utilius prouideamus. » Dicta ducis placent atque qui hoc exerceant negocium duo de omnibus eliguntur, quorum unus Miles cum tunica armature, alter, Odabel dictus, centurionis exstabat consanguineus, qui et in dubiis prouidi et cauti et in aduersis probi et strenui pre ceteris noscebantur. Hii armis septi iussum iter arripiunt atque per nemus ad urbem tendunt. In cuius silue aditu aper illis immanis occurrit, colla ad modum hastilium setis obsitus, aduncis dentibus rictus munitus, ab cuius ore fulmine euaporante, spumaque per armos fluente, obliquo in illo impetu ferebatur. Miles cum tunica armature autem, illo uiso, de sonipede desiliit, ac splendidum dextra uibrans uenabulum, antequam se copiam aggrediendi haberet, in illo pedes irruit. Cuius fronti inter supercilia infixum spiculum, cetera percurrens, sibi per ilia fecit exitum. Nec tamen statim corruit, sed cum accepto uulnere furorem concepisse uidebatur, ut, tametsi deficiente sanguine uires plurimum defecissent, quantumuis dabatur, eum cum dente impeteret. Op[p]osito uero egide dum ictum Miles cum tunica armature exciperet, euaginato gladio, capud in se furentis abscidit ac eum in suo cruore uolutantem dimisit. Quem equo26 impositum ipsius armiger sui ex parte ad centurionem detulit atque citato cursu rediens illum ad urbis ualuas mediante die anticipauit. Ciuitatem autem introgressi palacium adire, mixtique cum aliis inter regales quasi forent ex ipsis conuersabantur. Innumerosa namque turba eos qui essent non deprehensi sinebat, dum etiam et hoc ad eorum accidisset tutelam, quod illius patrie lingue periciam27 non ignorabant. Vrbem itaque pagosque quoquouersus perlustrantes uirtutem numerumque milicie inuestigabant aut que presens aderat ceu quam fore uenturam audierant ; minime quippe adhuc omnis exercitus conuenerat. Pridie namque rex Milocrates classem Romanorum quosdam exploratum miserat, qui repedantes oppido eum terruerant, se tantam astipulantes armatorum repperisse multitudinem, quantam inermium eius insula nunquam continuisset. Exploratores siquidem a centurione capti fuerant, quos ille28 ibi mortem minans29 se talia dicturos30 sacramento spondere coegerat. Insuper et eis, quo eos sibi fideliores haberet, plurima dona largitus ad propria eos dimisit, vnde rex Milocrates classem inuasum ire nisi cum forti manu uerebatur. Germanum autem suum, Buzafarnan nomine, confinia regna regentem per legatos acciuerat, ut sibi in tanta necessitate quanta et quam cicius posset conferret presidia. Cuius eo aduentum expectante, belli protelabantur negocia. Eo autem die quo Miles cum tunica armature urbem aduenerat rex forte Milocrates optimatum conuentum coegerat, ab eis sciscitans quid in rebus instantibus factu opus foret. In quo ab omnibus statutum est, ut, eius fratre, rege Buzarfanan, aduentante, exercitus duabus distingueretur in partibus, e quibus una nauali, alia terrestri aduersarios aggrederetur prelio, ut nullus fuge locus pateret. Miles uero cum tunica armature, inter alios incognitus residens, singula que dicebantur intenta aure, percepta memori mente notabat.
11Jamque Phebus occiderat et rex Milocrates ad prandium festinabat. In cuius comitatu se agens Miles cum tunica armature, sociis se aforis opperientibus, regiam ingreditur, ceterisque discumbentibus, cubiculum quo neptis imperatoris scilicet regina, quam rex Milocrates, ut pretexauimus31, legitimo uiro32 abstulerat, cum suis dumtaxat residebat puellis, nullo subit sciente, tardior quippe ora uisus hebetauerat sed necquid tale posse contingere aliquis autumabat33. Cepit autem quid ageret apud se deliberare, et quicquid sinistri sibi obuenire ualeret sedulo mentis oculo prouidere. Si enim, ut proposuerat, in thalamo delitescens regi sopito necem inferret, uerebatur34 ne et ipse deprehensus similem penam lueret. Si autem, nulla probitate patrata, repedasset, profecto pro inerte timidoque haberetur. Dum talia secum uolueret, quidam miles, Na[b]aor nunccupatus, unus scilicet ex illis quos nuper rex classem centurionis exploratum miserat, missus a rege ad reginam aduenit. Intuebatur eum Miles cum tunica armature nec ab illo aduertebatur ; mos quippe est quod in umbra constituti luci presentes clare aspiciant ipsique ab illis incircumspecti maneant. Hunc igitur Miles cum tunica armature, dum cum aliis exploratoribus a centurione captus teneretur, firma iunxerat amicicia, anulumque ei cum purpurea clamide ob sui tradiderat memoriam. Eo igitur uiso, ex amicicia audaciam sumit, eumque ad se clanculo acciens amplectitur, causam aduentus insinuat, atque quedam quibus eius ergasse experiretur prelocutus, fauorem – ubi eum sibi remota fraude animo35 aduertit fauere – ad ea que mente perceperat perpetranda sibi subsidio fore supplicatur. Nabaor autem admodum ex eius presencia admiratur et, cur36 uenerit cognito, eius remunerandi munificenciam locum se inuenisse gaudebat. Secreciori itaque ei inducto thalamo, « O mi » inquit « karissime ! tuo posse maius est quod affectas nec tuis solis uiribus appetendum. Triginta namque forcium regis accubitus peruigiles ambiunt, uti nec etiam eius familiaribus, usque dum dies lucescat, ad eum fiat accessus. Preterea plerisque temporibus industria pocius quam uiribus scias utendum, quia etiam ex parte uirium industria multociens quod cupitur prospere efficitur, sine qua ad successum negocii nunquam uiribus uenitur. Hac autem comite, propositum aggredere, me tamen te quo ordine agatur docente. Regina tui nimio destinetur amore teque uel alloqui seu per internuncios tua cognicione ardentissime cupit potiri. A me enim ab exploratoris redeunte officio cuuis forme statureque sis sepius est percunctata, quem utrisque incomparabilem esse respondens eius animum in tui accendi amorem, ut pocius de tui quam de regis occupetur salute. Quamquam nimirum ut huius regina patrie maximo a rege Milocrate honoris et glorie sullimetur fastigio, tamen, quia se a maritali thoro captam iure predonis menti non excidit, semper se captiuitatis remordet obprobrium, malletque alias cum paupere libera quam hinc omni rerum pompa suffulta degere captiua. Audiens autem te ob ingenitam incomparabilemque probitatem ab imperatore ad pactum destinatum conflictum huc appulisse, toto conamine nititur, omni studio molitur, ut tum modo adipisci possit alloquium. Sperat namque, si tuam attingat noticiam, se tua uirtute et fortitudine a captiuitatis iugo iiberandum et suo marito, cui ab imperatore dotata noscitur, restituendam. Sciasque procul dubio omni industria et ingenio illam operam adhibituram, omni ab illa sagacitate curandum, ut tibi uires et ualorem augeat et aduersum regem Milocraten preualere efficiat. Verumptamen, quia mens muliebris leuitatis nota arguitur et ad quoslibet motus inconstancie cicius aura flectitur, prius callide temptandum est quorsum eius uergat affectus. Que, si te adesse comperisset, nec regis timor nec fame pudor eam arceret, quin tecum uerba consereret. Pergam igitur ad eam, regis ei mandata laturus, atque inter cetera de te sollerte mencionem faciens, cui parti eius innitatur inuestigabo uoluntas. Tu uero hic interim rei latenter euentum expecta. »
12Regina[m] itaque Nabaor adiit ; inter quos, dum uaria miscerentur colloquia, de Milite cum tunica armature tandem sermo habitus est. Quem dum Nabaor de miris ab eo patratis operibus multa laude efferret : « O me felicem ! » inquit regina « si apud tam probum uirum mee ualerem miserie querelam deponere profecto ! si non ob aliud, saltim ob imperatoris graciam, cuius neptis ego sum et cuius miles ipse est, me ab huius erriperet tirannide ! Vellem igitur, si quempiam fidelem inuenirem, ad eum nuncium mittere, si quomodo nos uisendi et colloquendi nobis detur facultas. » Erat autem Nabaor, cum quo illa loquebatur, unus ex illis quos una secum rex Milocrates seruitutis uinculo mancipauerat. Ideoque illi, ut suorum secretorum conscio, sue mentis tucius committebat archana. Cui ille respondit : « Nil tuis, o regina, impedimento fore uotis rearis, si tibi dumtaxat huiusmodi inest affectus, nec nunci[i] opus erit, tantum fraus desit, dictis tantummodo concordet uoluntas, et quem adeo affectas presto pro uoto aderit. » Illa autem ad hec iurante, id se uelle optabilius fieri quam audere profiteri, Nabaor Militem cum tunica armature ante eam duxit et rem ei pro qua uenerat pandit. Porro, ut superius ostensum est, ille, statura uirilis, decorus exstabat aspectu quo se aspecciencium oculos in se pre decoris admiracione conuerteret. Quem uenientem regina salutans assidere fecit, diuque diligenter eum contemplata tandem lacrimis erumpentibus imo ex pectore suspiria protulit et quibus grauaretur erumpnis aperuit, eum sibi adiciens tantorum malorum posse conferre, si uellet, remedium. Et ille : « Si meum uelle posse comitaretur, nempe nullius in agendo more fieret dilacio. Sed patet regem numero et uirtute nobis prestare milicie et iccirco incertum est quis nos belli maneat exitus. Vnde, si quid calles, quod tuis uotis succedere, quod optatum negocium prospero possit fine terminare, innotesce nec me pigrum desidemue in exequendo aduertes. » Ad que dum regina reticens pa[u]lulum que diceret cogitaret, Nabaor ait : « Minime te latet, o regina, regem coadunare exercitum contra hos dimicaturum, sub cuius frequencia maximam rebus agendis uideo adesse oportunitatem. Poteris enim, si eius tanta cura teneris, et hunc cum sociis ab instanti subtrahere periculo et tuum affectum adoptatum effectum perducere ; regis quippe animus belli occupatus negociis minus de ceteris exstabit solicitus. Manda igitur centurioni per hunc xl armis instructos huc die postera clanculo per siluarum oppaca delegare, ut sequente die, rege contra se ineunte certamen, te eam tradente, illi ciuitatem occupent, que igne incensa regi suisque horrendum spectaculum, illis autem uictorie causam prebeat. » Illa uero que dicta sunt eum multis precibus peragere rogitat. Ensem regis preterea ac eius arma ei contulit aurea, de quibus fatatum erat quod ab eo deuictus rex regali spoliaretur apice qui preter ipsum ea primitus induisset. Auri quoque et argenti magnique gemmarum precii copiosa accumulauit munera insuper et amicicie coniunxit federa. Quibus gestis, ad socios Miles cum tunica armature festinanter reuertitur, quos ab urbe educens diluculo ad centurionem peruenit ; cum, dona sibi collata ostendens, que gesserat, uiderat, audierat, intimauit.
13Centurio igitur ultra quam credi potest pro spe exhilaratus uictorie iussit milites qui ad reginam destinarentur eligi. Electis uero Odabel suum prefecit consanguineum, eumque ut caute et prouide sibi commissos duceret hortatus dimisit. Per gentes itaque ad uineam, que regie confinis erat, die secunda iam uesperascente, peruenere, in qua iussu regine a Nabaor intromissi37 nocte tota latuere.
14Mane autem illucescente, rex Milocrates contra centurionem conflicturus cum exercitu ciuitatem egreditur, cuius ante maiorem partem, suo fratre duce, hostes autem tergo inuasuram classe permiserat, ut utrimque bello circumdati cicius sibi cederent. At centurio, percognito eorum consilio, naues in continente circum castra locauerat, ut etiam, si opus esset, ad se refugientibus forent munimini. Producit et ipse e castris miliciam, que parum ab ponto tuto38 in loco constituerat, militesque turmas in v partitur, quarum medie ipsemet preficitur. Gradiebaturque distincte ex regis aduerso, quem xv milia armatorum stipabant acies. Sed quamuis numero roboreque precelleret bellatorum, spe tamen minime pociebatur uictorie, armis scilicet ablatis in quibus sui regnique constare tutelam nouerat. Que dum iturus ad prelia requireret et nequaquam inuenisset, omnis boni successus sibi spes menti excidit, nec ea Militem cum tunica armature habere comperiit, donec ipsum illis indutum in campo pungnaturus aspexit. Ad quorum uisum nimis perteritus infremuit, quia hoc quod postea euenit sibi nimis uere ratus expauescebat. Non tamen ab incepto ualebat desistere, quia uel laudabiliter occumbere uel fortiter uincere sue uidebat glorie expedire.
15Clangor igitur utrimque tubarum insonuit, quo et animis audacia et hostes aggrediendi signum solet contribui. Manipularesque iam concurrere ceperant, dum ecce fumus de ciuitate in sullime euaporans quid in ea ageretur sui declarabat indicio. Vbi namque rex ad pungnam properans ab illa egressus est, confestim hii qui in insidiis morabantur surgentes illam sue dicioni mancipauerant ac eius suburbana, igne inmisso, accenderant. Flamma autem altiora petente, remocius positis iam ciuibus urbis patebat exit[i]um, ut etiam austro acte per pugnancium ora uolitarent fauille. Cor itaque regis pro imminenti expauit discidio, atque, certamine inchoato postposito, succursum ire urbi festinabat39.
Agmina turbari telisque manus uacuari,
Conspiceresque uage et consuluisse fuge .
Mille uias ineunt, non est tamen una duobus ;
Sic hostes fugiunt ceu canis ora pecus .
Instat et insequitur contraria pars fugientes,
Et quos assequitur clade dat esse pares .
Cautibus obruitur pars, pars punita recumbit ;
Que neutrum patitur, uincula dira luit.
16Miles autem cum tunica armature dissipari fugarique subito hostium cuneos conspiciens, conglobato milite, insequitur, maximaque in eis strage grassatur40, quippe quos non solum flamma urbis conflagrans edificia terruerat, uerum etiam ipsa quam inierant fuga eos plurimum mente manuque dissolutos reddiderat. Dispersi itaque per conuexa moncium, per deuia siluarum, ceu grex luporum impetitus rabie, ad menia tendebant, sineque intermissione ab insectancium punibantur gladiis. Milites quoque qui exteriorem urbis partem inflammauerant, fugientibus occurrentes, eos a meniis arcebant et ad campum retorquentes in eorum quos fugiebant manus compellebant incidere. Fiebat utrimque horrenda cedes ipsaque sui impediebantur numerositate, ut nec ad fugam nec ad sui defensionem habiles haberentur. Mouebantur et absque uindice, ut uulgus inerme, nullusque petenti dextram dare dignatus est.
17Tandem autem rex Milocrates, ubi se ab hostibus undique circumueniri conspexit, sibi fore duxit infame, si, nullo claro p[er]petrato facinore, occumberet. Dispersos itaque adunit in cuneum, sibique insistentes uiriliter inuadens primo congressu aduersariorum refrenat impetum ac sibi compellit cedere. Dextraque quam plures propria puniens, ceteros ad fugam uertebat, donec Miles cum tunica armature, suos ab illo commilitones male tractari aduertens, ei, admisso equo, obuiam fertur. Venientem rex Milocrates audacter excipit, inuicemque congressi uterque ab altero equo prosternitur. Ac Miles cum tunica armature cicius erectus iam surgere conantem, stricto mucrone, in regem irruit letalique affecisset uulnere, ni ictus ab obiecto classaretur clipeo. Quem licet sit nulla secuta lesio magna41, tamen hebetacio prouenit cerebro, ut iterum relapsus unius hore spacio sopito iaceret similis. Quem secundo mucrone uolenti impetere probus iuuenis regis ei nepos occurrit, ac ore et manu minitans a leuo eques Militem cum tunica armature inuadit. Cuius incursus Miles cum tunica armature pedes a se scuto protectus reppulit atque sibi fortuna oblatum amento intorquens iaculum, non umbo, non ferrea lorica obstitit, quin sub stomacho exceptum suis maiora minitantem uiribus cum selle carpella confoderet.
18Illo denique prostrato, regem repetit, sed maiori quam existimauerat ab illo audacia exceptus est. Respiranti namque pudor et ira uires ministrauerant, pristine dignitatis et probitatis eius ante mentis oculos reducentes memoriam, eumque ut se de inimicis ultum iret instimulauerant, se minime, ut quempiam plebeium, censentes penas soluendum, presertim dum sibi non ulla de sui erepcione spes suppeteret [quam] operam dare ne suis de se leta hostibus proueniret uictoria. Aduenientem igitur Militem cum tunica armature ipse prior impetit, gladio eiusque qua galea inmunita erat fronti uulnus inflixit, nique nasus qui a casside deorsum prominet fuisset presidio, una mortem intulisset cum uulnere. Miles cum tunica armature autem sauciatus mente effrenatur, timensque ne profluente uisus hebetaretur sanguine, sue ab illo penas exacturus iniurie, regem aggreditur, ac ensem obliquo ceruici ictu inferens capud cum dextro ei prescidit brachio. Quo occumbente, hii qui cum eo restiterant fuga labuntur, in qua sue sola spes constabat salutis. At centurio, multitudini parcere uolens, tuba ne fugientes persequerentur militibus significari imperat, sciens, duce subacto, qui suberant sine prelio sibi cessuros. Exin, hostium collectis spoliis, cum triumphali pompa urbem ingrediuntur fornixque eis erigitur. Quibus regina, neptis imperatoris, occurrens eos in regiam ducit atque bello plurimum fatigatos omni refouet diligencia. Occisis sepulturam, sauciis curam mandat adhiberi medele, omnibusque se munificentissimam exhibuit ac debitis omnes premiis remunerauit.
19Centurio autem apud hanc insulam xv perhendinans42 diebus patriam exercitui diripiendam permisit, principes et magistratus, quod cum hoste Romani populi consensissent, serratis carpentis transegit, populum graui condicione uectigalium multauit. Parteque milicie ibi ob tutandam insulam relicta, reginaque, nepte imperatoris, cum uiris electis ad uirum legitimum regem Illirie, a quo ui rapta fuerat, remissa, ducentis secum illius prouincie assumptis militibus, classem cum sociis refectam ascendit, legacionem quam inceperat perfecturus. Cumque iam per undas equoreas iter confecisset diurnum, eccus regis Milocratis germanus, cuius regnum43 obtinuerat, cum classe non minima occurrit. Missus quippe a rege Milocrate, ut prefatum est, antequam bellum ageretur, oppres[s]um classem centurionis fuerat, ut utrimque circumdatus et terra et mari sibi obstrueretur refugium. Sed ad stolum, ad stacionem uidelicet nauium centurionis ueniens nec naues nec eius repererat exercitum. Parum quippe remocius ab equore castra munierat, ea extrinsecus quoquouersus prora44 ad sui statuentes munimen. Existimans autem rex Egesarius – sic etenim dicebatur frater regis Milocratis – eos fugisse, uerso remige, in alto defertur equore, quo tumidis triduo iactatus fluctibus, dum hostia repetere disponeret, undique procellis surgentibus, ad longius remotas prouincias itinere dierum v appulsus est. Set iam se aura leuius redibat agente ac medio in pelago centurionis classi habetur obuius.
20Fortuitu autem ipse centurio in turre quam loco propugnaculi in puppe erexerat, Milite cum tunica armature assidente, residebat, pelagi late uisu ambiens spacia. Et primitus quidem simulacra contemplatus est que ad galli aut ad alicuius rei speciem composita malis imponuntur, ad experiendum uidelicet quo flabro agatur carina. Cuicumque namque parti mundi climatum flatus uergitur, semper ei aduersa fronte obsunt. Hec igitur malis inuexa, dum nunc ad alciora, nunc ad inferiora aura agente pellerentur uexilla, ceyces ratus, gubernatorem nauis aduocat atque « Heus ! », inquit, « ut opinor, nobis tempestas ualida imminet. En namque, ut ille uolucres pennis applaudentes orbiculatim per inania cursus dirigunt, quasi futurorum prescie sua prelibant gaudia, nostra earum ingluuiei predam fore cadauera ferunt, quippe, imminente procella, aues huiusmodi tum gregatim tum separatim circa remigantes crebros girando exercere [solent] uolatus earumque gestus cladem portendere futuram. » Miles aut[em] cum tunica armature tunc ei assistens et rem ut erat intelligens, « Tua te », ait, « domine, fallit opinio. Aues namque non sunt quas te credis cernere sed signa summitatibus malorum apposita. Sciasque procul dubio classem aduentare hostilem, iam dudum a rege tuis subiugato uiribus nos persecutum missam. Forsitan quippe aliqua tempestate urgente externam coacti sunt petere regionem, quod usque ad presens sibi more causa exstitit. Nunc uero, suis uotis aura fauente, redeunt. Militibus itaque arma capere impera nec nos aduersarii inermes repperiant. »
21Ad imperium igitur centurionis qui in illa naue habebantur armantur, ceterisque carinis – nam xxx erant, xv scilicet quas illo adduxit et totidem quas a subacta insula prioribus adiunxit – idem faciendi dant signa tibicines. Ordinantur que a fronte, que a dextra uel leua hostes inuadant, que etiam quasi insidiando circumueniant. Quinque autem quas rostratas habebat, in quarum prima ipse erat, in fronte constituit, subito lintres aduenientes aggressuras hostiles. Hoc quidem nauium genere piratici maxime nauale exercentes prelium utuntur, cuius uis tam immanis est, ut quamcumque ratem impeterit a summa usque ad inferiorem pro[s]cindat tabulam. Iccirco uero rostrate dicuntur, quod omne spacium inter proram et carinam eminens ferro tegitur, cristam aduncis premunitam ferreis habens in longitudine prori, autem in uertice ferrea gerunt capita ad modum galli cristatis rostris munita. Eriguntur quoque propugnacula quibus uiri imponuntur fortissimi, inpungnancium impetum a summo refrenaturi saxis et iaculis. Onerarie autem puppes retro locantur, ut, si milite instructe cederent, saltim uel ipse manus diripiencium effugerent.
22Omnibus itaque, ut expediebat, dispositis, iactatis anchoris, aduentum opperiebatur hostium. Jamque inimica classe apparente, dictis Militis cum tunica armature uisus fidem prebebat eumque insinuabat non falsum opinatum fuisse. Cateruatim et ipsi45 classem distinguunt nec minori astucia singula tali discrimini necessaria preuident. Miles autem cum tunica armature, eos ad bella paratos appropinquare intuens, chiulas46 confestim sublatis anchoris solui, uentisque uela committens ipsas remis iubet impelli, atque, exercitu per transtra et tabulata disposito, prior in liburnum quo dux hostium uehebatur irruit. Cuius prorum una cum carina confrigens impetu immodicum adusque malum ictum perduxit, quod rostro impingente, fractum undas compulit oppetere uertice. Assunt et alie rates Militi cum tunica armature presidio quassatamque nauem circumdant, et, licet se strenue defensarent, repungnantes opprimunt. E quibus quosdam inuoluunt fluctibus, quosdam securibus obtruncant et gladiis. Reliquam autem partem uinclis edomant, atque, uiriliter pungnante ne uiuus hostium manibus incideret perempto principe, opes et exuuias diripiunt phaselumque pelago submergunt.
23Post horum autem perniciem Miles cum tunica armature audacius in superstites progreditur. A quibus cum clamore coniunctis uiribus exceptus circumdatur atque a suis secretus quoquouersus ualde inpugnatur. Missilium iactu aera obfuscari eorumque multitudine freti superficiem operiri uideres. Hinc et inde ingens caucium moles uoluebatur, quorum strepitus non minus horroris quam discriminis efficiebat. Omni telorum instant genere, ratem Militis cum tunica armature uiolare nitentes, sed singule sibi tabule laminis incastrate ferreis nullius ictibus soluebantur, licetque tantis hostium stiparetur cuneis, non tamen minora patrabat quam paciebatur facinora. Cuius ubi hostes animaduertere pertinaciam eumque malle mori quam uinci nec uiribus eum posse submitti nec cedere tutum instanti, piram47, ignem uidelicet Grecum, eius in lintrem iaculati sunt.
24Diuersis autem modis fit ignis huiusmodi ; at cuius uis ad peragenda quibus adhibetur negocia maior pertinaciorque existit hoc ordine conficitur. Hii quibus illum conficiendi pericia est uas primitus aptant eneum et quot uoluerint rubetas accipiunt atque in eo carne columbina et melle per iii menses alunt. Quo spacio completo, biduo uel triduo ipsos inpastos relictos lacte proleque fete mammis alicuius applicant bestie, cuius lac tam diu sugendo ebibunt donec ultro saturi decidant. Tumentes autem uenenifero liquore, rogo subposito, imponuntur uasculo. Quibus et chelindri serpentes adhibentur aquatici quos denis ante diebus busto inclusos humanum pauerit cadauer. Est et aspis48 uenenifera49 atque mortifera tria uno in gutture gerens capita, cuius nomen menti excidit, animal uenenosum quicquid attigerit irremediabili peste corrumpens. Tellus namque eius ad tactum herba et segete, unda piscibus, arbores destituuntur fructibus, et unde magis mirandum est : si uel minutissima stilla arborem, cuiuslibet grossitudinis sit, infecerit, more cancri corrodens, quo loco ce[ci]derit per medium consumpto, humi sternit. Nullam huic cladi medelam obesse posse compertum est, quin homines et pecudes, si uel satim cutis superficiem attigerit, in talia penetrans statim perimat. Vis cuius quanta sit e flamma eius ab ore euaporante maxime potest perpendi, qua, dum ipse maiori estu uritur, sepius quam inhabitat silua inflammatur. E sanie autem eius ab triplici rictu profluente tres herbe gignumtur, scilicet ex singulis singule. Quarum primam, siquis cibo uel potu sumpserit, mente mutata, in rabiem uertitur, secunda una cum gustu se necem infert gustanti, tercie uero succus se potatum aut unctum regio morbo inficit. Hec autem ubi adoleuerint gramina, infamis ipsa, si inuenerit, depascitur belua. Capta quoque, antequam prefato adhibeatur negocio, illarum per septimanam inpinguatur pabulo. Fel quoque et testiculi lupi non desunt ambigui, qui uento et aura progenitus quicquid attigerit tacte rei in se figuram accipit. Calculus autem ligurius orbe in extremo repertus non minimum inter cetera locum optinet, eadem qua et ipse uirtute preditus, e cuius concreta urina peruenire creditur. Lincis namque nil obstat obtutibus, ut etiam cis consistens materiam quid citra50 agatur certo contempletur lumine. Capud etiam cor et iecur cornicis nouena metite secula horum uires adauctum adiciuntur. Sulphur autem pix et resina, oleum cartarum et bitumen minime adimuntur predictis, que quem adhibite flamme cito feruorem corripiunt sero deponunt.
25Hec igitur ubi collecta fuerint, quo retuli ordine, cacabo ex ere includuntur purissimo locataque usque ad os51 uasis ruffi hominis draconisque superfunduntur cruore. Sanguini quippe ruffi ignea natura inesse creditur, quod et color pili et que maxime in huiusmodi uigere solet uiuacitas patenter ostendit ingenii. Iuuentus autem cui barba et cesaries ruffa fuerit, eiusdem coloris impetigines faciem asperserint, pulcro inducitur thalamo omniumque apparatu dapium unius mensis delicate impinguatur spacio. Singulis quoque diebus, foco ante eum accenso, adauctum sa[n]guinem uino inebriatur sed sedule a femineis seruatur amplexibus. Mense uero expleto, in medio domus hinc et inde ad eius longitudinem igniti sternuntur carbones, inter quos ipse cibo potuque inpurgitatus, depositis indumentis, exponitur ac more ueruum utroque in latere ad ignem uersatur. Sufficienter autem calefactus, iamque uenis toto turgentibus corpore, fleobotomatur, scilicet utriusque brachii fibris ex transuerso incisis. Interim uero dum sanguinem minuit, ad refocillandam mentem offas in uino accipit, ne, illa debilitata uel in extasi rapta, liquor concre[sc]atur optatus. Tam diu autem sanguis effluere sinitur, donec eius defeccio mortem inducens animam corpore eiciat. Et primum quidem cruore draconis admixto per se calefit diutissime, dein ceteris superfusus omnia simul confundit.
26Si autem queritur quomodo draco prendatur, uiri eliguntur fortissimi qui prius eius qua latitat scrutentur cauernam, inuentaque, per girum eius aditus soporifera gramina uariis sternunt aromatibus tincta. Quorum terre hiatum exiens dum draco fragranciam52 sentit, ea auide consumens, statim sopore opprimitur ac ab insidiantibus tuto in loco non eminus abditis circumuentus obtruncatur. A quibus eius sa[n]guis una cum gemma draconcia asportatur, quam eius eliso53 excuciunt cerebro, et hinc multimodis adhibenda [est] negociis.
27Vas autem in quo hec confidencia sunt tripos est, cuius ansata summitas artis preartatur faucibus, cooperculum ex ere habens. Quo, dum clauditur, ita sibi utrumque incastratur54, ut nec uel modicus uapor inde euaporet fumi. Omnibus uero illi inpositis, ignis confestim supponitur, atque, vii continuis diebus totidemque noctibus pice naptaque flamma iniectis, ut magis ferueat, ebullitur. Fit quoque et uirga aerea, cuius curuata summitas ad modum clepsedre coaptatur, qua paruum foramen quod in uasis cooperculi patet uertice vi prioribus obturatur diebus. Septima autem die flamma in cacabo accensa, inmanis strepitus, ac si terre motus fieret, into auditur, aut si eminus positus feruentis pelagi aure murmura percipias. Succense autem flamme ubi notum minister signum perceperit, clepsedram exterius peracer[r]imo perfundit aceto, cuius soliditatem penetrans iam nitentis erumpere flamme restringit impetum.
28Folles autem quante suffecerint quibus ignis abdatur parantur aenee, quarum incastrature55 ita sibi anfracte compaginantur, ut serius hee flamma quam que e ligno et corio fiunt uenti penetrentur56 afflatu. Sed et adeo exstant tractabiles57 ut magis e corio quam58 aere composita crederes. Flamma itaque uniecto aceto a suo feruore cohibita, clepsedra eximitur atque ductilis calamus in folle preminens foramini uasis apponitur. Cuius attractu aure ignis a cacabo exhauritur. Statim, ne exeat os calami, clepsedra obturatur. Sic et in ceteris ignis seruandus recipitur. Pars uero parua in cacabo relinquitur cui cotidie fomes qua nutriatur adhibenda. Nec non et folium in medio ad modum fenestrule parua habentur foramina, per que ne extinguatur flamma alitur. Hoc ordine ignis Grecus paratur. Quem quid ualere si queris, nulla est tam fortis machina, nulla tam magna carina, ad quas, si iaculetur, quin latus utrumque omnia consumens obstancia penetret. Nec ullo modo ualet extingui, donec materia quam consumat defecerit. Quodque magis obstupendum est, etiam inter undas ardet, et si igni admisceatur communi, se semper uno in globo continens, eundem uelut59 ligna60 depopulabitur.
29Igitur, ut superius dictum est, ubi hostes Militem cum tunica armature armis inuincibilem experti sunt, vnus eorum follem qua infaustus ignis seruabatur arripuit, atque, calamo dempta clepsedra, eius unam e tabulis leua deprimens, alteramque dextra eleuans, eas ab inuicem compressit conamine ignemque eiaculans centurianam eo ratem, iiii remigantibus ustis, per medium penetrat. Nec mora, tota flamma corripitur, unde non paruus ei insidentibus metus incutitur ; interius quippe flamma, exterius septi hostibus, quid agerent ignorabant, nec se defensandi nec ulciscendi dabatur copia. Si fuge uellent consulere, nec undis nec aduersariis se tutum erat committere. In naui autem remanentibus mors nihilominus intentabatur. Miles autem cum tunica armature, considerans rem, nisi quantocius succurreretur, sibi ad irremediabile periculum uergere omniaque uirtutis uiriumque pensari examine, resu[m]pto uigore, uni sibi insistencium naui armatus insilit, et quosdam obtrunccans, quosdam inuoluens fluctibus, socios triplici ereptos infortunio, scilicet flammarum globis, undarum naufragio, hostiumque furori, illi transponit. Accriorique ira succensus, coadunata classe, protinus se ultum properat, denisque submersis myoparonas61 xxxta hostium eneruata uirtute abducit.
30Nauali tandem non sine maximo discrimine confecto prelio, quod reliquum erat itineris prospere peragunt, Ierosolimam tempore statuto incolumes perueniunt. Qui, incredibili cunctorum fauore suscepti, defatigata membra tum terre marisque operoso itinere cum multiplici periculorum et preliorum discrimine quiete et ocio delicacius et indulgencius recrearunt. Ad quos interim ualida bellatorum coadunantur agmina et a finitimis extraneisque principibus militum destinatur copia. Jubent et ipsi per omnem regionem milites eligi, urbes et oppida locis opportunis, firmis muris altisque turribus circumdari, uiris fortissimis, omni telorum apparatu, re frumentaria pabuloque sufficienti in expedicionem pugne muniri. Fiebatque cotidie per diuersas sanctorum memorias communis ab uniuersis ad deum sedule oracio, oracionique ieiuniorum elemosinarumque continuabat62 deuocio, ut sibi famulantibus optatum conferret triumphum et aduersarios maneret excidium.
31Prefixus interea dies duelli illuxerat, armatorumque Christianorum uidelicet et paganorum utrimque innumerabilis exercitus consertis cuneis, duo, ut pactum fuerat, armis septi agoniste certaturi in medio prodeunt. Hinc Miles cum tunica armature, cuius animi audacia, uirtus prolata, probitas assueta, uincendi consuetudo et iustior causa socios spe exhilarabat triumphi. Alius autem, partis aduerse, Gormundi uocabolo, procera membra, inmanis statura, truculenta facies, bellorum frequencia, singularis omnium estimata fortitudo, armorum horror et strepitus sibi cessurum spondere uidebantur tropheum. Pedites uero uterque processerunt, quia ob eius inmoderatam altitudinem nullus equus Gormundum admittere sessorem ualebat. Obiectis igitur clipeis collatisque dextris, audaciter adinuicem congrediuntur, et quantum uis suppetit quantasque ira uires administrat alter alterum sticto mucrone impetit. Mille ictus ingeminant, milleque modis mutue cedi mutuisque insistunt uulneribus. Feriunt et feriuntur, pellunt et propelluntur, rotaque fortune uario casu inter eos uersatur. Nil quid uirtutis et fortitudinis sit prossus relinquitur, cunctorumque obtutus in eos infiguntur. Quis promcior ad feriendum, fortiorue ad paciendum63 ignoratur, inter quos tam crebri ictus tamque graues sine temporis intercapedine diuidebantur colaphi, ut quis daret uel acciperet difficile posset aduerti. Vter uiribus pocior haberetur nescires, dum, quo magis pungne insisterent, eo ualencioribus animis ad certamen inhiarent. Modo lepidis cauillacionibus suos ictus interserunt, modo cinedis64 salibus suorum uicissim mentes exasperant, modo anheli65 se retrahunt66, modo aura concepta recreati acriores concurrunt. Recreatisque uiribus, feruenciori impetu copulantur, et quasi ab eis nichil antea actum sit effere, mentes efferacius debachantur. Videres eos sic conf[l]ictando aduersum se consistere quemadmodum duos apros ferocissimos in singulari certamine, qui nunc adunco dente se obliquo ictu impetunt, nunc latera collidunt, nunc pedes pedibus p[r]oterunt, quorum rictus interim modo fumida spuma oblinit, modo ignis erumpens ignescit.
32Altero siquidem uirilius instante, hic cedens longius propellitur ; russus, isto preualente, ille retrogradi cogitur. Hic quasi insidiando uulnus inferre molitur. Ille, si quid ensis pateat acumini, sedule rimatur, sed alter conamen alterius haud impari calliditate deludit et cassat. Armorum quoque fragor longius perstrepit, eorumque soliditas mucronum aciem hebetat et retundit. Ex quorum etiam collisione flamma crebrius prosiluit et ob inmoderatum laborem salsus per omnes artus a uertice usque ad plantas sudor decurrit. Incertumque erat cui uictoria cederet, dum utrorumque uires quisque equales pensaret. Mira igitur uirtute miraque probitate ea die ab utroque67 pungnatum est, certamineque ab hora diei prima usque ad occiduum protracto, nil actum est quo uel alter preferreretur alteri aut palma ascriberetur alicui. Vesperascente itaque uulnerum penitus expertes segregantur, iterum in crastinum pungnaturi, iterumque luctamen ex integro iniciaturi.
33Aurora uero oriente, bifaria acie galeate phalanges conueniunt suosque luctatores in harenam producunt. Concurritur, conclamatur, in alterius necem quisque grassatur. Iteratur pungna maiori certamine, quia, quo magis uirtutem fuerat alter expertus alterius, eo se contra caucius agebat et forcius, pudebatque se uel ad modicum sibi alterutro cedere quos equi roboris omnium arbitrio constabat comprobatos fuisse. Quorum si ea die conflictum te contigisset aspicere, eos hesterna iurares, lusisse maximaque admiracione obstupesceres quomodo ad tam crebros ictus, ad tam graues colaphos68, uel mucronum acumen sine obtusione durare uel armorum soliditas inuiolata manere aut certe ipsi infessi insauciique tam diu quiuissent substitere. Eo quippe uigore eoque ualore gladii galeis infligebantur, clipeis contundebantur, ut ex scintillis prorumpentibus area choruscarent sibique collisum69 chalybs70 chalybem71 repelleret dissilentemque in eum a quo uibrabatur retorqueret. Crebris afflatibus aera uexant, pila pilis et ictus ictibus obicientes. Vnanimiter insistunt, pugnam acerrimam ingerunt ardorempue pugnandi prelia protracta conferunt. Pectora pectoribus protendunt omnique nisu inuadere et resistere nituntur. Audaciam unius animositas alterius prouocat et pertinacia72 illius huius animi tenorem strenuiorem reddebat. Alternis uiribus alterna uirtus fomenta prebebat et utriusque vigor se metitus ex altero proficiebat. Plurimum autem diei pari fortuna inter eos expensum est, donec Miles cum tunica armature, quiddam callide machinatus, dum se Gormundum super leuum genu fingeret, uelle percutere, et Gormundus eo loco eream peltam opponeret ipse, dextra ad dextram altius conuersa, ei ore in medio, quod nudum patebat, ensis cuspidem inopinate ingessit, iiii or que prioribus extusis dentibus, ei leuam confregit maxillam. Leue tamen uulnus erat et quod pocius ad irritamentum furoris quam ad doloris stimulos illatum uideretur, ut saucii uires [quam] incolumis ampliori insania feruescerent. Gormundus itaque, furore cum inflixo concepto uulnere et more se dementis agens, nil exclamat ulterius : uiribus parcendum est. Vt fera igitur bellus in Militem cum tunica armature insurgit, brachioque in sullimi erecto, tanta fortitudine scuto macheram inpressit, ut ordo gemmarum insertus frustratim conquassatus difflueret, umbonem auelleret summitatemque clipei, usque ad sanguinis effusionemque eius fronti illideret. Seuior et Miles cum tunica armature eum excipit seuiciaque dupplicata seuius res agitur iamque negocium ad discrimen uergitur. Miles autem cum tunica armature, nactus locum, in inmunitum hostis latus stricto mucrone irruit. Sed Gormundo ictum callente et euitante, dum eius conatus cassatur, ensis ab obiecto egide exceptus scapulo tenus abrumpitur. Nec eris soliditas duriciaue ictus inmensitatem ferre potuit, quin erea parma Gormundi contrita per mediumque sub umbone confracta minutas dissiliret in partes. Vniuersi ex hoc confestim exercitus clamor inmensus exoritur, hinc merencium, illinc insultancium. Maius quippe discriminis Militi cum tunica armature incumbebat, cui uel quo se defensaret aut a se hostem abigeret, ense colliso, nil prossus aderat. Gormundo autem licet clipeum obuenisset comminui, mucro tamen integer habebatur, cuius rigida73 ancipitique acie aduersarii sui tempora74 sine intermissione contundebat. Miles uero cum tunica armature aduersus eius impetus clipeum quoquouersus callide protendebat, sed nisi cicius Phebus occidens finem bello posuisset, maxima procul dubio dispendia incurrisset. Meta etenim assignata fuerat, quam mox ubi occidentis solis umbra attigisset, omni occasione dilacioneque postposita, eos segregari debere ratum manebat. Vmbra igitur metam attingente, inuitis paganis et se uix a sedicione continentibus, dirimuntur, quodque duelli restabat diem in posterum protelatur.
34Noctis opaca solare iubar fugauerat, et, conglomeratis e diuerso agminibus, campigeni se stagnati75 renouatis armis truculenti ingerunt. Perosum quippe et pene exiciale litigium inter utrumque exercitum exorsum fuerat, utrum Militi cum tunica armature gladius, Gormundo clipeus, aut utrique uel neutri seu certe uni et non alteri concederetur. Super qua re dissensione diu habita magnisque altercacionibus uentilata, omnium in hoc tandem conuenit assensus, equum fore, ambobus annui, quia nec iste sine ense se defendere nec ille, eliso clipeo, ab hostili erupcione se ualebat protegere. Ordinatis igitur, ut caraxatum est, utrimque nodis peditum et turmis equitum, ceterorumque armatorum conferta multitudine, duelligeri loricis crispantes, galeis cristati, uisu horrendi, stadium petunut, aleam belli ineunt, sese ad pungnam lacessunt76 manuque preualida inuadunt et assiliunt. Nec mora, tonitrus belli intonuit, offensio armorum perstrepuit, sonitus ictuum efferbuit et ignita collisio terribiliter excanduit. Preduro ludo res agitur, dumque sagacius pungnant, obstinacius perseuerant, tinnitu horribili aer resultat et resonat, aereque percusso montium concaua stridorem multiplicant. Horrenda belli facies, nulla quies fessis [nulla] respiracio dabatur anhelis77. Omnimodis insistunt, omnimodis operam adhibent, ut eorum alter aut succumbat aut uictoria pociatur. Nec estuantis solis feruor impediuit nec iugis labor uel decertacio obfuit, quin semper procaciores insisterent seque mutuo semper inexsuperabiliores offenderent. Atque sub armis facientes audacia animabantur annimositateque recreabantur. Horum si spectaculo assisteres, Laphitarum pungna tibi in mente[m] occurreret, qui quociens ictus ingeminabant, tociens Ciclopum incudes malleis contundi crederes. Cumque plurimum diei transisset, cepit Gormundus tum estu tum hostis assidua uexacione estuari aggrauataque est pungna in eum vehementer totumque honus prelii ei incubuit. Animo igitur dilitescebat ac segnius et inualidius agebat sensimque se subtrahens impugnanti cedebat nec ea qua ante uirtute uel se tuebatur aut78 hostem aggrediebatur. Quod Miles cum tunica armature aduertens instancius instabat anxiumque spiritum illius anxiorem reddebat. Nec destitit, donec extra circuli quo cingebantur limitem eum propelleret. Hic tumultus et gemitus, ululatus et pla[n]ctus incredule gentis ad sidera tollitur cateruatimque mesti ad eum proclamabant : « Gormunde, regredere ! Gormunde, regredere ! Quid agis ? Quo refugis, miles egregie ? Fugare, non fugere, tibi hactenus moris exstitit ! Regredere, proh dolor ! Regredere ! Ne in ultimo dedecus omnia ante bene79 gesta facinora obnubilet. Fuge hic locus non est ! Vinci aut uincere hic necessarium est ! » Ad quorum uoces Gormundus, pudore consternatus paulumque respirans et animatus, forcius gressum fixit, infestantem aduersarium uiriliter abegit. Vibransque gladium eiusmodi ictum intulit quo complicatis membris eum succumbere ac mole ictus genuflexo terram compelleret petere, verum thorax inpenetrabilis mansit. Tunc Miles cum tunica armature, mente nimium efferatus, concitus se erexit, totus infremuit, sese in armis collegit, dextram excussit ac « Hic ictus80 » exclamat « nostrum ludum dirimet ! » Summitatique eius cassidis ancipitem romphee81 aciem imprimens, iam armis calefactis et ob hoc non resistentibus, usque ad imum pectus, omnia comminuens confringens et penetrans, ictum conduxit, non optabile stomacho antidotum. Ac ensem uulneri eximens, duas sectum in partes capud abscidit, cerebroque effluente, uictor pede eminus a se pepulit. Quo superato et crudeliter trucidato, pagani cum interminabili merore ultimum super eo questum82 et luctum continuarunt, iamque armis correptis ob eius ulcionem in Militem cum tunica armature irruissent, nisi sanctis83 inter se uetarentur legibus.
35Per se igitur, suo propungnatore neci dedito, iuxta condictas condiciones federis Romane se dicioni dedere, paceque firmata et obsidibus datis, multa quoque uectigalium imposita, ad propria confusi remearunt. Miles uero cum tunica armature splendide et uictoriosissime adeptus tropheum multisque ab obtimatibus Ierosolomitanis honoratus muneribus Romam mature rediit triumphalique pompa ab imperatore et senatu susceptus est. Quem imperator in numero familiarium suorum decernens, quoad primum locum repperisset, eum summo sullimare honore meritaque destinauit dignitate donare.
36Hiis ita gestis nulloque contra Romanum imperium arma presumente mouere, Miles cum tunica armature, pacem fastiditus miliciamque qua sua uirtus et probitas exerceretur semper affectans, studiose querere cepit quenam regio belli tumultibus turbaretur. Cui dum famosum nomen Arturi sui auunculi regis Britannie nec tamen sibi noti eiusque insignia rerum gesta, que iam toto orbe diuulgabantur, relata fuissent, paruipendens uniuersa que sibi ab imperatore [84] sepe sepiusque suppliciter flagitauit85. Ac imperator, quamquam eum ad condignum promouere apicem iam proposuerat tantique uiri discessus86 sibi dampno fore non dubitaret, ut tamen a quibus originem duceret scire ualeret, nec non et per eum se regnum Britannie, quod a Romanis diu discederat, adepturum confidens, annuit quod petiuit. Opulenta igitur preclara et preciosa ei donaria largitus est thecamque qua ipsius generis continebantur indicia regi Arturo perferenda tradidit, adiunctis suis apicibus quibus testabatur omnia que carte monimenta dicebant rata et firma constare. Vetuitque ne loculum inspiceret, antequam ad regem Arturum uenisset. Mandauit etiam primatibus Gallie per quos transsiturus erat, ut eum honorifice susciperent, seruirent, necessaria ei ministrarent et per fines suos usque occeanum saluum deducerent. Sicque, uale dicto, discessit, rege relicto.
37Miles itaque cum tunica armature, omnibus eius discessum graviter ferentibus, propositum iter arripuit, Al[p]es transsiit, Galliasque transgressus Britanniam incolumis attigit. Cui quo eo tempore rex Arturus degeret percuntanti responsum est, eum apud Carlegion urbem in Demecia perhendinare, quam pre ceteris ciuitatibus frequentare consueuerat, illa quippe nemoribus consita, feris fecunda, opibus opulenta, pratorum uiriditate amena et irrigacione fluminum Osce scilicet et Sabrine decora gratissimum penes se habitandi locum prebe[b]at. Illic metropolis habebatur Demecie87, illic legiones Romanorum hiemare solebant, illic rex Arturus festa celebrabat somlempnia, diademate insigniebatur, uniuerse primorum Britannie ad eum conuentus coadunabantur. Quo Arturum manere Miles cum tunica armature cognito illo uiam direxit ; illo, nec die nec nocte labori indulgens, properare animo intendit. Dum autem quadam nocte in cuius sequenti die ad urbem Legionum peruenturus erat pergeret, inopina et inmanis procella uisque uentorum cum pluuia apud Usce oppidum, quod ab urbe vi miliariis distabat, ei ingruit, cuius nimietate omnes ipsius socii aut deuiarent aut eum prosequi nequirent.
38Eadem autem nocte rex Arturus cum sua coniuge regina Gwendoloena thoro recubans, quia ob noctis diuturnitatem sibi sompnus erat fastidio, de multis adinuicem sermocinabantur. Erat quidem Gwendolonea regina cunctarum feminarum pulcher[r]ima sed ueneficiis imbuta, ut multociens ex suis sortilegiis communicaretur futura. Inter ceteras igitur cum rege confabulaciones : « Domine », ait, « tu te de tua probitate nimium gloriaris et extollis neminemque tibi uiribus parem existimas ? » Arturus « Ita est » ait, « nonne et tui animus idem de me sentit ? » Regina : « Nempe hac ipsa noctis hora quidam miles e Roma ueniens per Usce municipium huc cursum tendit, quem uirtute et fortitudine tibi eminere ne dubites. Sonipedi residet cui uigore, ualore decoreue alter equiparari non poterit. Arma ei sunt impenetrabilia nec est qui ad ferientis dextram subsistat. Et, ne me friuola arbitreris asserere, signum rei habeto, quod anulum aureum et iii myriadas cum equis duobus eum mihi summo mane missurum tibi prenuncio. » Arturus autem, eam se nunquam in huiusmodi presagiis fefellisse recogitans, rem probare, ea tamen ignorante, statuit. Consuetudinis enim habebat, quod, statim ubi aliquem strenuum uirum aduenire audisset, se illi obuuium daret, ut mutuus congressus ualidiorem ostenderet.
39Paulo ergo post regina sopita, surrexit, cornipedem armatus ascendit, abiit, Kaium tantummodo suum dapiferum uie habens comitem. Occurrit Militi cum tunica armature ad quendam riuulum pluuialibus undis inundatum subsistenti. Iuxta quem uadi querens transitum moram parum uerberat ; tetra quippe noctis deceptus caligine profundi fluminis alueum autumarat. Quem Arturus ex armorum splendore animaduertens : « Cuias es », exclamat, « qui hanc noctis silencio ober[r]as patriam ? Exulne es, predo an insidiator ? » Cui Miles cum tunica armature : « Erro quidem ut uiarum inscius sed nec exulis me fuga agitat nec predonis rapina instigat nec fraus insidians occultat. » Arturus : « Loquacitate niteris ; nosco uersuciam tuam ; e tribus que predixi te unum calleo. Ni igitur quantocius88, depositis armis, te mihi ultro tradideris, me tue absque mora nequicie uindicem sencies. » Et ille : « Vecordis et timidi animi est, qui ante bellum fugam inierit aut qui priusquam necessitas exegerit89 se aduersario submiserit. Si autem meorum armorum adeo teneris cupidus, eorum obtestor uirtutem, te ipsa duris comparaturum colaphis ». Hoc autem modo uerbis inter eos ad minas et contumelias prorumpentibus, Arturus furore exasperatus, quasi riuum iam transiturus et in eum irruiturus, equum calcaribus ad cursum coegit. Cui Miles cum tunica armature obuius factus protensa ac demissa lancea in ipso transsitu eum impulit et mediis undis, uersis uestigiis, deiecit sonipedemque ad se cursu delatum per lora corripuit. Successit Kaius dapifer uindicaturus dominum suum, et, admisso equo, cum Milite cum tunica armature congreditur, sed eodem pacto et ipse super Arturum in una congerie primo ictu prosternitur. Equum autem eius Miles cum tunica armature, inuexa haste cuspide, ad se detraxit ; ipsos uero incolumes noctis seruauit obscuritas. Quique equites illuc uenerant domum pedites cum non paruo dedecore redierunt. Arturus uero cubile repetiit. Quem regina Gwendolonea frigore rigidum et totum tum imbre tum riui undis madefactum quo tam diu moratus complutusque fuisset interrogat. Arturus : « Afforis in curia tumultum ac si certancium percepi, ad quos egressus in eos pacando moram feci nimboque ingruente me contigit complui ». Regina : « Sit ut dicis ; verum quo abieris quidue actum sit meus in crastinum nuncius propalabit ».
40Miles autem cum tunica armature, fluuiolum minime transgressus nec cum quibus habuisset conflictum conscius, ad quendam uicinum pagum diuertit ibique hospitatus est. Summo uero diluculo ad Urbem Legionum tetendit. A qua duobus miliariis quendam nactus puerum cui famularetur interrogat. Cui puer « Regine » ait « exsto nuncius, cuius archana proferre mandata mihi incumbit officium ». Et ille « Faciesne » ait « quod tibi iniunxero » ? Puer : « Presto sum quod placuerit ». Miles cum tunica armature « Hos » ait « duos sume sonipedes et eos mei ex parte deduc regine utque mee probitatis insigne gratanter accipiat in pignore rogita amicicie ». Anulum etiam aureum cum iii aureis eidem deferendum proferens suum nomen edidit seque e uestigio eum prosecuturum intimauit. Nuncius autem90 que sibi iniuncta sunt exequitur. Aureos accepit cornipedesque secum abduxit.
41Gwendoloena autem regina, ut futuri prescia, in arcis prerupto stabat culmine, uiam prospectans que ad Usce ducebat oppidum. Que duos equos cum suis adducentem phaleris91 suum eminus contemplata redire nuncium rem intellexit, ilico descendit ac ei iam regiam ingredienti obuiauit. Puer uero negocium lepide peragit, mandato pandit, transmissa tradit, Militemque cum tunica armature iam affore predicit. Ad cuius nomen regina subridens dona suscipit, gracias agit et equos thalamo inductos ante lecticam regis Arturi adhuc quiescentis, utpote qui noctem totam insompnem laborando duxerat, statuit, sompnoque excito : « Domine », ait, « ne me commenti nota arguas, ecce anulus et aurei quos hodie mihi transmittendos nocte promisi. Insuper et hos duos dextrarios mihi destinauit, quos, eorum sessoribus illo fluuiolo obrutis, hac nocte predictus miles se conquisisse mandauit. » Rex autem Arturus suos equos recognoscens pudore consternitur, id uidens propalatum quod haberi autumabat secretam.
42Egressus est deinde Arturus ad nobilium colloquium, quos ad conuentum pro causis instantibus accitos92 ea die adesse iusserat. Cum quibus dum ante aulam sub umbra fraxini resedisset, ecce Miles cum tunica armature equitans ualuas ingreditur, cominusque in ipsius regis Arturi procedens aspectum eum cum considenti regina miliciaque salutat. Arturus uero non ignarus quis esset ei trucem uultum pretendebat indignanciusque respondebat. Interrogat tamen unde ortus, quo tenderet, quidne illis regionibus quereret. Ille autem se Romanum esse militem, et, quia eum ut Marte pressum audierat indigere milicia, sibi laturum aduenisse presidia simulque imperialia detulisse mandata. Thecam igitur signatam potulit apicesque regi porrexit. Arturus autem, litteris acceptis, seorsum a turba secessit recitarique iussit. Quarum testimoniis cum carte monimentis perceptis indiciorum, quoque pallio scilicet et anulo signis prolatis, ualde obstupefactus est, quod93 omni desiderio uerum affectabat existere. Hoc ex ingenti leticia – eum uidelicet suum esse nepotem – nequiuit credere. Huiusque rei mansit incredulus, donec, eius utroque conuocato parente, Loth rege Norgguuegie Annaque regina, qui forte cum aliis ducibus iussi aduenerant, rei fidem diligenter ab eis discuteret et indageret94. Quibus id uerum fatentibus, eumque suum filium, indiciis cognitis, adhibito sacramento asserentibus, Arturus incredibili exhilaratur gaudio, uirum tam multimodis imperatoris fultum preconiis tantarumque probitatum prelatum titulis sibi ex insperato tanta propinquitate coniuctum [esse]. Ex industria tamen nil ei inde propalandum censuit usquequo aliquid preclari penes se patrasset facinoris.
43Ad conuentum ergo reuersus eumque ante omnes conuocans « Tuo », ait, « amice, in presenti presidio non egeo, in quo probitas an inercia magis uigeat prossus ignoro. Magna mihi sat militum exstat copia incomparabilis probitatis, robore et uirtute predita, inertemque et timidum probis et bellicosis ingerere eorum est animos a solita audacia et probitate uelle eneruare. Tui similium etiam absque stipendiis mihi permaximus sponte militat numerus, inter quos mea excellencia, nisi prius merueris, te [non ascribendum] nec etiam censendum existimat. » Ad hec Miles cum tunica armature eius dictis exasperatus respondit : « Grauem repulsam et inopinatam iniuriam tibi famulari cupientem me a te contigit incurrere, qui quondam quandoque nec multis exoratus precibus nec magnis conductus opibus te dicioribus dignabar obsequendo assistere. Nec me non reperturum dubito cui seruiam, dum etiam, si tantum animum intendero, imparem leuiter inueniam. Verum, quia me huc adduxit affectus experiunde milicie et si hinc discessero timiditati ascribetur et inercie, tali condicione me tue milicie dignum censeas numero, si illud in quo tuus totus defecerit exercitus solus peregero. » Arturus : « Meum » ait « contestor imperium, si compleueris quod pacisceris95, te non solum eis ascribam uerum omnium amori preponam. » Regi itaque ac ipsius uniuersis optimatibus sentencia placuit eumque prelibata condicione penes se retinuit.
44Non dies bis seni transierant et causa huiusmodi in expedicionem Arturum proficisci compulit. In aquilonari parte Britannie erat quoddam castellum, Puellarum nunccupatum, cui tam decore quam generositate preclara et famosa iure dominii presidebat puella amicicie nexibus Arturo admodum copulata. Huius prestanti forma et pulcritudinis magnitudine quidam rex paganus captus et ab ea despectus ipsam in predicto oppido obsidebat, iamque compositis machinis, comportatis et erctis aggeribus, quasi eam expugnaturus et obtenturus imminebat. Cuius dum iuges incursus et cotidianos assultus illa perferre nequiuisset, misso nuncio, sibi suppecias Arturum aduocat, sese turri inclusam, exteriori uallo occupato, haud mora hostibus dedendam asserens, nisi cicius presidia conferat. Arturus autem eius discrimini96 oppido metuens uirtutem milicie confestim co[n]gregat instruit et ordinat, perfeccioneque parata, licet maxima constrictus formidine, quo accitus97 fuerat iter arripuit. Multociens enim cum eodem rege commiserat et congressus fuerat, sed semper repulsum et deuictum eum constabat. Illi uero obsidionem petenti alius prepeti cursu occurrit nuncius, qui cum cesarie [super] genas dilaniatas municipium quidem expugnatum, illam autem captam intimat et abductam mandantemque sibi, ut quo amore eam dilexisset in prosperis tunc ostenderet in aduersis. Manubiis igitur honustos Arturus aduersarios insequitur, extrema eorum agmina, que inprouisa autumabat, furibundus aggreditur, sed malo ab illis omine exceptus est ; de eius quippe aduentu predocti armati et ordinate incesserant, ualidiores ad munimen tocius exercitus posteriori in turma locauerant, qui subito impetu non facile perturbari poterant.
45Ad tumultum igitur extremi agminis priores reuertuntur phalanges Arturumque ex omni circumdantes latere comprimunt impellunt et affligunt. Hic pugna acerrima commissa stragesque cruenta utrimque illata est ac Arturus medio hostium conpectus gremio ualde conterebatur anxiebatur et fatiscebatur, nique uiam gladiis aperiens fugam cicius maturasset, cum omni cesus pessumdaretur exercitu. Fuge itaque salutem commisit, sanius ducens saluus fugiendo euadere quam ultro se ingerendo periculum incurrere.
46Belli autem exordio Miles cum tunica armature remoto et prerupto loco secesserat, quis prelii exitus commilitones maneret contemplaturus. Quos ubi fuga lapsos comperit, Arturo cum prioribus fugienti obuiauit, atque ei subridendo insultans « Numquid » ait « o rex, ceruos an lepores agitis, qui sic passim dispersi per auia tenditis ? » Cui Arturus indignatus respondit : « Hic tuam satis probitatem expertam habeo, qui, aliis pugnam adeuntibus, te nemoris abdidisti latebris. » Nec plura locutus aduersariis instantibus pertranssiit. Miles autem cum tunica armature, in eius singulos militum sibi obuiancium lepide et ridiculose98 cauillatus, insequentibus hostibus occurrens eorum se cateruis seuiens ingessit. Quorum confertos et constipatos cuneos ad instar hyberne procelle per medium penetrans neminem quidem lesit, nisi quem sibi fortuna resistentem obtulit. Vt autem regalem aciem intuitus est, calcaribus illico subductis cornipedem admisit, et, lancea uibrata, splendidum ferrum sub cauo pectore inopinus regi intorsit. Quo moribundo corruente, puellam per lora corripit ac uia qua uenerat cicius regredi cepit.
47Agmina autem que regem circumsteterant, suum dominum sui medio peremptum, confusa discedentem cum clamore persecuntur strictisque gladiis impetunt et inuadunt. Ipse in omnes et omnes in eum irruunt. Eminus alii in eum tela iaculantur, ceteri ancipiti mucronum acie eum sine intermissione contundunt, ut, sicut pluuie inondacio, sic ictuum in eum conflueret multitudo. Ille autem hos super illos obtruncatos99 deserens suum semper iter agebat. Sed multum impediebatur, quod non tantummodo se sed etiam illam oportebat defendere. Non longe autem perampla et profunda distabat fouea, duarum prouinciarum terminos dirimens. Ideoque limes et diuisio illarum dicebatur finium, cuius angustus aditus et transitus non nisi unius admittebat ingressum. Ad hanc igitur Miles cum tunica armature accelerans et deueniens puellam intra fosse municionem tuto inmisit, precipiens se donec rediret in remota ibidem operiri. Iterum aduersariorum se usque insequencium inmergens cuneis repellebat fugabat dispergebat, ac more leonis catulis amissis infremens in eos crudeli strage seuiebat. Nullus eius impetum pertulit nec aliquis quem100 grauis moles eius dextre attigisset indempnis abiuit. Quocumque se conuertebat, ac si a facie tempestatis, ab eo dilabebantur, quos iugiter ad exicium agens sine pietate trucidabat. Nec destitit, donec omnes in fugam conuersos, omnes perniciei traderet, dum pars eorum se ex preruptis rupibus precipites darent, pars obstantibus fluctuibus se sponte inuoluerent et ipse superstites cede dilaniaret.
48Miles igitur cum tunica armature, absque sui detrimento habita uictoria, capud regis diademate insignitum abscidit, ipsius uexillo infixit ac in sullime erigens ad regem Arturum cum sua puella prope remeauit. Quansque aulam ingressus qua rex Arturus super belli infortunio tristis et merens reidebat « Quonam sunt » exclamat « o rex, tui famosi athlete, de quibus te adeo iactabas neminem eorum parem uirtuti ? Ecce capud uiri101 quem cum omni suorum copia militum solus uici et prostraui, a quo tot tuorum pugillum milia tociens proh ! pudet fugari et eneruari. Tuumne adhuc me militem dignaris ? » Recognoscens autem Arturus regis capud sibi pre omnibus odiosi sibique dilectam ab inimicorum manibus ereptam, letatus eius in amplexus irruit, atque « Reuera dignandus et optandus es miles » respondit « precipuisque donandus honoribus. Verum quia adhuc pene incertum habemus quis nobis adueneris, enucleacius, rogo, insinua que tibi natalis tellus, a quibus originem trahas, et quo censearis nomine. » Et ille : « Rei quidem habet ueritas, me Gallicanis in partibus Romano senatore progenitum, Rome educatum, Miles cum tunica armature sortitum uocabulum. » Arturus : « Plane falleris, fideque caret tua estimacio et te hac opinione prossus deceptum noueris. » Miles : « Quid ergo ? » Arturus : « Ostendam », inquit102, tibi tue propaginis seriem, cuius rei cognicio tui laboris erit remuneracio. »
49Vtroque igitur ipsius parente presente, Loth scilicet rege et Anna regina Norwegie, sibi ab imperatore directas litteras iubet afferri allatasque in aure multitudinis uulgi et nobilium recitari. Quibus intelligentibus vniuersis perlectis, cum ingenti stupore incredibilis omnium mentibus innascitur leticia talique sobole beatos clamitabant parentes. Tunc rex Arturus eum hylari uultu intuens : « Meum te », ait, « karissime, nepotem, huius mee sororis filium, cognoscito, quem talem edidisse non infamie sed maximo ascribendum est fortune beneficio. » Subiunxitque : « In puerili quidem etate Puer sine Nomine, a tirocinio autem usque ad presens Miles es uocatus cum tunica armature, iam a modo Waluuanius proprio censeberis notamine. » Hec Arturo dicente, terque quaterque ab omni cetu « Waluuanius, nepos regis Arturi ! » ingeminatum et inculcatum est. A patre igitur filio, ab auo nepote agnito, magnitudo gaudii dupplicatur, cum pro amissi recuperatore pignoris, tum pro ipsius incomparabili uirtute et fortitudine. Cetera que uirtutum Waluuanii secuntur insignia qui scire desiderat a sciente prece uel precio exigat, sciens quod sicut discriminosius est bellum inire quam bellum referre sic operosius103 sit composito eloquencie stilo historiam exarare quam uulgari propalare sermone.
Notes de bas de page
1 Nous donnons le texte de l’édition de J. D. Bruce, Historia Meriadoci and De ortu Waluuanii, two romances of the XIIIth century in latin prose, Göttingen, Vandenhoeck et Ruprecht, 1913, p. 54-93. L’édition est fondée sur un manuscrit unique: Londres, British Library, ms. Cotton Faustina, B VI, fol. 23-38. Nous donnons en note les leçons rejetées du manuscrit.
2 adoloscens.
3 Paul Meyer, Romania, n° 34, 1905, p. 143, lit fecerat. Mais pourquoi corriger, puisque pacta […] fuerat est à l’évidence le plus-que-parfait du déponent paciscor ? Pour une séparation analogue des différentes parties du verbe composé, voir p. 46, Sanctitum […] fuerat, et p. 73, Missus […] fuerat.
4 albabuntur.
5 uactique.
6 sanatorum.
7 principium.
8 uirtutis.
9 grauito.
10 regari.
11 apparentum.
12 congressi.
13 Voir Du Cange, Glossarium ad scriptores mediae et infimae latinitatis, Paris, Librairie des sciences et des arts, 1937-1938 (édition revue et augmentée), 10 vol.: s. v. praetaxatus (= praetactus = praedictus).
14 alteriori.
15 alteriora.
16 Voir Du Cange, ibid.: s. v. appropriare (= appropinquare).
17 maceriores.
18 pacierunt.
19 eius.
20 paterent. Nous adoptons la correction suggérée par Paul Meyer.
21 orbem.
22 aptus.
23 et torquens. Paul Meyer (op. cit., p. 143) remarque qu’il s’agit d’hexamètres. Dans le manuscrit, ce passage est présenté en prose.
24 guttere.
25 inquid.
26 eco.
27 periticam.
28 illo.
29 minantem.
30 ducturos.
31 Voir Du Cange, ibid.: s. v. praetaxatus (= praetactus = praedictus).
32 nuro.
33 attumabat.
34 uerberabatur.
35 animum.
36 cur.
37 intromissis.
38 tuto.
39 Les vers suivants sont présentés en prose dans le manuscrit.
40 crassatur.
41 magma.
42 Voir Du Cange, ibid.: s. v. perhendinare (= morari).
43 regnum.
44 Voir p. 74 les formes analogues prorum et prori, mais aussi proram.
45 ipse.
46 En anglais moderne keel, sans aucun doute. Voir dans Gildas, De Excidio et Conquestu Britanniae, chap. 23 : « ut lingua eius exprimitur cyulis (ciulis ) nostra longis navibus ».
47 Latinisation évidente du grec pur.
48 asspis.
49 venenifa.
50 Lapsus probable pour ultra.
51 hos.
52 flagranciam.
53 elisio.
54 Voir Du Cange, ibid.: « Incastraturae, incavatura, lignorum per quam sibi mutuo copulantur, scilicet in extremitatibus asserum runcinatorum », etc.
55 Voir note précédente.
56 penetrantur.
57 tricabiles.
58 quem.
59 velud.
60 lingna.
61 myopacontas.
62 Ms.: continuebatur.
63 paciundum.
64 cynedis.
65 haneli.
66 retrahuntur.
67 iitque.
68 calaphos.
69 collisam.
70 calebs.
71 calibem.
72 pertinaciam.
73 regida.
74 timpora.
75 stagmati.
76 lacescunt.
77 hanelis.
78 aud.
79 dare.
80 hictus = hic ictus.
81 rumphee.
82 uestrum.
83 sanctitis.
84 Le manuscrit ne présente pas de lacune mais quelques mots paraissent manquer ici.
85 flatigauit.
86 discensus.
87 dermicie.
88 Doublon.
89 exigerit.
90 Doublon.
91 alleris.
92 acscitos.
93 quodque.
94 indigaret.
95 pacisseris.
96 Il paraît nécessaire ici d’assumer l’omission d’un ou plusieurs mots après discrimini.
97 acscitus.
98 rediculose.
99 obstrunctatos.
100 quam.
101 uiri répété.
102 inquid.
103 operiosius.
Le texte seul est utilisable sous licence Licence OpenEdition Books. Les autres éléments (illustrations, fichiers annexes importés) sont « Tous droits réservés », sauf mention contraire.
Arthur, Gauvain et Mériadoc
Récits arthuriens latins du xiiie siècle
Philippe Walter (dir.) Jean-Charles Berthet, Martine Furno, Claudine Marc et al. (trad.)
2007
La Quête du Saint Graal et la mort d'Arthur
Version castillane
Juan Vivas Vincent Serverat et Philippe Walter (trad.)
2006
Histoire d'Arthur et de Merlin
Roman moyen-anglais du xive siècle
Anne Berthelot (éd.) Anne Berthelot (trad.)
2013
La pourpre et la glèbe
Rhétorique des états de la société dans l'Espagne médiévale
Vincent Serverat
1997
Le devin maudit
Merlin, Lailoken, Suibhne — Textes et études
Philippe Walter (dir.) Jean-Charles Berthet, Nathalie Stalmans, Philippe Walter et al. (trad.)
1999
La Chanson de Walther
Waltharii poesis
Sophie Albert, Silvère Menegaldo et Francine Mora (dir.)
2009
Wigalois, le chevalier à la roue
Roman allemand du xiiie siècle de Wirnt de Grafenberg
Wirnt de Grafenberg Claude Lecouteux et Véronique Lévy (trad.)
2001