Appendice
p. 587-591
Texte intégral
APPENDICE 1
Risposta del decano di ambedue le Segnature Giovanni Battista Marchesani ad un memoriale di Christofero Robuster sopra la riduzione del numero dei referendari
1Fonte: Commissionum ac rescriptorum utriusque. Signaturae S.D.N. papae praxis sive tractatus Io. Bapstitae Marchesani Tifernatis, ac Romani, I.V. Doctoris, et in eisdem Signaturis decani, hac postrema editione in ampliorem formam aucti, et opportunis in locis Sacrae Rotae Romanae decisionibus illustrati Pars Prima [-tertia], Roma, 1615, p. 13-15.
2Auctoris Responsio.
3Haec docte quidem, ut solebat omnia Robusterius, verum talis opinio nunquam fuit hactenus recepta. Videbatur etenim per huiusmodi restrictionem praecludi aditus ad Romanam curiam iuvenibus, qui transactis studiorum laboribus, cupidi ipsorum indolem exercere ex omnibus christiani orbis partibus ad Urbem confluunt, ut Deo Sanctaeque Sedi operam navantes, se Christi Vicario gratos et orbi illustres praebeant. Haec enim una est schola, ubi de maximis, gravissimisque totius Christianitatis causis agitur, ac in qua ex tot seniorum patrum disputationibus accuratissime tractatis, iuniorum ingenia acuuntur, illustrantur ac ad Reipublicae gubernacula capessenda instruuntur et deinde pro temporum opportunitatibus, vel in partem regiminis Sedis Apostolicae assumuntur et modo uni, modo alteri Urbi et interdum alicui provinciae gubernandae cum imperio bene praeponuntur, vel in partem solicitudinis Dominici gregis vocati ecclesijs praeficiuntur. Quae omnia per solos vigintiquatuor referendarios expleri minime possent et illud oriretur inconveniens, quod Sanctae Romanae Ecclesiae munera, vel rudibus demandarentur, vel certe imperitis. Huc accedit, quod cum in Signatura Iustitiae plurimae sint causae, quae per commissiones in eadem Signatura proponendas alteri iudici demandantur, impossibile fere esset, ut quot quot in dies occurrerent, per solos vigintiquatuor, qui multoties praepediti, Signaturis interesse nequeunt, proponi, ac mature disputari possent. Et hinc fieri toties earum propositione dilata, magnum causarum concursum, quae expeditioni moram et impedimentum praeberent. Nec magnus referendariorum numerus ullam peperit unquam confusionem, vel parere poterit incommodum, siquidem quando votum pro rescripto Signaturae ferendum iam pridem ad duodecim solos antiquiores reductum fuit, ceteri Signaturae conuentum ingrediuntur tantum, cum aliquam afferrunt proponendam per ipsos commissionem et per turnum, iuxta prioritatem referendariatus propositi, nihil ulterius quaerunt, nisi accurate percipere ea omnia, quae in dicto supremo Iustitiae tribunali discutiuntur et tractantur, ut eodem tempore ex antianorum insudatis studiis, vigiliisque et practica in rescribendo et theorica in tractando potiantur. At vero referendariorum multitudo maximam causarum expeditioni facultatem praebet. Omnibus enim referendarijs per turnum committuntur causae appellationum, et huiusmodi, quae coram iudicibus ordinarijs agitari, rationabili aequitate, tam in Curia Romana, quam extra illam non possunt, ut tot sint in Curia Romana iudices delegati, quot sint referendarij, qui si minori numero concluderentur, proculdubio maiori causarum mole gravarentur et singularium expeditio differetur. Etsi antiquitus Imperatorum tempore nullus eorum, qui ius Romae dicebant, praefixus fuerat numerus, sed solo Prinicipis pendebat arbitrio, ut ex Suetonio in Vita Caesarum colligitur, quanto minus is numerus praefiniendus erit nostra tempestate? Qua ad Urbem non solae prophanae causae, sed etiam ecclesiasticae illis temporibus incognitae ab universo christiano deferuntur orbe. Et si in Gallia unus tantummodo antiquitus referendarius erat magnus cancellarius appellatus, qui summum in eo regno magistratum gerebat et hodie gerit, sic dictus, quia universae publicae conscriptiones ad eum deferrentur, teste Gregor. Turonen. Lib. 5. cap. 28. et lib. 8. c. 19 ac Asinio lib. 4. cap. 21. Referendarius dictus, quia ad eum universae publicae deferuntur conscriptiones, ipseque eas anulo Regis Christianissimi, sive ab eo sigillo sibi commisso muniret, firmaretque: hodie tamen quinquaginta et plus sunt ii, qui eum in Gallia tenent locum, quem in Urbe habent referendarij et omnes sibi delegatarum causarum variarum sunt Iudices, diverso quidem nomine, sed officio eodem. Hos namque libellorum magistros vocant, nomine ex eo sumpto, quod olim, qui eodem munere fungebantur, nunc magistri memoriae, epistolarumque, nunc libellorum magistri vocabantur, de quibus tractat Lampridius in Alexand. et dicitur in l. Rescriptum in principio, ubi Budaeus, ff. de distract. pignor. Et quemadmodum iudices in Romana Curia delegatarum ex referendarijs Signaturae assumuntur causarum, ubi tamquam in totius orbis partibus assiduis ingenij et doctrinae experimentis aluntur, ita et in Gallia, ubi praecipuum inter Gallici regni magistros, hi magistri libellorum locum tenent, nullus ad illud officium aspirare poterit, quin prius in aliquo supremo senatu, quem Parlamentum vulgo vocant uti senator in toto sexennio ius dixerit. At hunc ad gradum assumptus in omnibus parlamentis, quocumque ire contigerit, ut iudex cum illius Parlamenti senatoribus sedet et ubique honoratur et quemadmodum referendarij ad illud munus semel assumpti, semper deinceps pro talibus habentur et ubique debito honore afficiuntur. Quanto minus videtur laudabile, si referendariorum numerus numquam hactenus adeo magnus, ut in eo ullus in Romana Curia vacans dici possit, ad minorem, et praesertim tam angustum vigintiquatuor numerum redigeretur? Neque movere aliquem debet, quod Imperator in Auth. de Refer. Sacr. Palat. numerum illis praefinite statuerit. Quia principes secundum temporum et negotiorum qualitates, statuta immutare solent, c. non debet, de consang. et affin. c. fi. 24 dist. et optimum affertur exemplum in l. 1. ff. de offic. quaesto. Nihil enim in seipso manet, sed currit natura semper multas evolvens mutationes, quas neque praevidere facile est, neque praedicere, nihilve est, ut sentit Specul. in Proh. par. 1. num. 31 et 32 quod mutabile non sentiat. Incogniti autem emergunt casus, quos antiquitas non novit, ob id non erubescat antiquitas, si quid melius ipsa tradidit novitas et invenit §. maiora Aut. de nupt. c. est, in fin. 86. dist. cum experientia optima rerum humanarum sit magistra. Sic compertum est magno referendariorum numero, nullum inconveniens, nullumque incommodum derivasse. Immo hinc sanctae Sedis Apostolicae benignitas praecipue elucescit, qua omnes amplectitur, iuxta illud Euangelij, «Sinite parvulos venire ad me». Etiam iuniores nullo habito discrimine, vel patriae, vel cuiusvis alterius conditionis, dummodo in illo concurrant qualitates doctoratus, nobilitas et alia requisita ad referendariatus gradum tanquam ad ingressum et quasi primordium gerendorum honorum admitti, ut in hoc officio quasi supremo, utriusque iuris gymnasio digni efficiantur, quibus apostolica munera demandentur. Merito ea explosa sententia, nihil fuit immutatum. Etsi papa, qui totius orbis curam gerit, ac precipue Romanae Curiae, in qua sedes et fides catholica et apostolica est radicata, Auth. de Her. et Falcid. columna prima, referendariorum numerum augendum dijudicavit, dijuditcatque, cuilibet secus ambigendi ansea cessare debet, ubi autem maior adest numerus, efficacior veritas praesumitur. Cur si tot nobiles ex universi orbis partibus, tam libero, alacrique animo, sumptibus non parcendo, hanc ceterarum primariam Curiam, ac mundi caput viridi in aetate anhelantes, ut Deo, papae, iustitiae inserviant, ac publicae laborent utilitati, amplexandi, ac tali honoris gradu afficiendi non sunt? Cum iste honor (teste Aristot. 7. Ethicorum) virtutis praemium vocetur? l. iubemus, C. de dignit. lib. 12. Et si laboribus continuis praepositi, temporibus illis tamquam corporis partes Imperatoris honorabantur, l. unica, C. de prepos. labor. lib. 12. eo magis referendarij, ex relatis per Alciat. de Praesump. Reg. 1. praesump. 48. nu. 1. Cur hodie duobus concurrentibus vinculis, nempe, nobilitatis et virtutis, tanquam duplici laureola decorati, honore digni esse non debent? Ut scriptum reliquit Abb. in cap. venerabilis, nu.4. vers. quod defuit, de praeben. et dignit. Dumque ad hanc apostolicam sacram scholam, Romanamque, ut dicimus Signaturam non secus quam ad certissimum, ac sacratissimum oraculum referendariorum consessui ascribi enixe cupiunt, cur venit numerus restringendus? Cur eorum vivido, feruentique desiderio non annuendum? Cur hac non decorandi dignitate? In quam innumeri, tum priscis, tum nostris temporibus ex sacro referendariorum consessu patres purpurati et exinde Pontifices Optimi Maximi, selecti fuere? Vidi ego ab anno 1546 meae nativitatis Iulium III. Io. Mariam de Monte Politiano, Pium IV. Mediceum Mediolanensem, Gregorium XIII. Ugonem Boncompagnum Bononiensem, Urbanum VII. Io. Baptistam Castaneum Romanum, Innocentium IX. ex Fachinettorum genere Bononiae ortum, Clementem VIII. Hippolytum Aldobrandinum Florentinum et hodie S.D.N. Paulum V. Romanum Camillum Burghesium Romae, oriundum ex antiquissima, nobilissimaque Burghesiorum familia, ex qua semper viri in omni scientiarum genere prodiere, qui aliis semper prodesse studuerunt ac continue Sanctissimus iste Pontifex et communis pater studet, quem Dominus ad sui nominis gloriam ac commune solatium totius catholici gregis incolumem diutissime servare nobis dignetur. Cardinales vero praeteritos recensere nimis prolixum foret, praesentes, hodieque viventes vigintiduo numero, qui aliquando ex nostris referendarijs fuerunt, doctrina, virtute, probitate, religione ac charitate fulgentes et pro arduis christianae Republicae negotiis assidue laborantes, ubique splendentes, ab omnibus et videntur et observantur, quorum sigillatim nomina, ac laudum praeconia, tum etiam si ea, quae tantos decent viros recensere voluissem et nimius essem et ut decet scribere no valuissem, merito missa facere decrevi. His itaque perfunctorie, ut ad sacrum hoc primarium mundi tribunal, ubi Christi residet Vicarius, ac Romanam Curiam sectandam animum iuvenibus adderem, enarratis, denuo rem propositam aggrediendo, dico incertum illorum fore numerum et arbitrio papae repositum, quotquot illi ascribere velit, satis ex supra relatis colligi potest.
APPENDICE 2
Descrizione della situazione dei votanti della Segnatura ai Giustizia verso la metà del Seicento da parte del cardinale Giovanni Battista De Luca
4Fonte: G. B. De Luca, Theatrum Veritatis et Iustitiae, t., XV-2, Venezia, 1706, p. 96.
5Pene incredibilis autem videtur istorum praelatorum labor, eorum scilicet, qui tam pro conscientia apud Deum, quam pro existimatione apud homines, suum munus bene peragere velint, quod scilicet prius intra solum spatium unius diei, hodie vero duorum, inspicere, ac mature examinare valeant tot causas, quae frequenter numerum centesimum excedunt et inter quas multae solent esse graves, quae habent informationes plurium advocatorum hicinde, pluresque Rotae decisiones. Ubi praesertim agatur an rescribendum sit de appellatione etiam suspensiva adversus tres conformes, quae omnes vel earum aliquae sint rotales, adeo ut una istarum causarum censenda veniat sufficiens occupatio unius diei. Et tamen, partim per se ipsos et partim per benevolos et confidentes curiales, qui diligenter inspiciendo omnes informationes et summaria, cum debita fidelitate in compendio eis referunt facti seriem et motiva, quae hincinde deducantur et de omnibus bene discurrunt, beneque se informatos ostendunt, perinde ac si causam diu tractassent.
6Atque praesertim hoc tribunal me docuit, quam magna sit operatio plurium judiciorum simul congregatorum in idem, quoniam si consideretur idoneitas singulorum praelatorum votantium consueta collegiorum vel universitatum conditione, adesse solent aliqui, non multum periti. Et tamen ille caetus, iuxta axioma, quod plus vident oculi quam oculus, sive quod id quod non percipit unus, percipit alter intellectus, aut ex divino oraculo, quod ubi sint duo vel tres congregati in nomine meo ibi ego sum, frequenter vidi excogitari motiva, ad quae in diuturna causae disputatione in Rota, vel in alio tribunali, neque per advocatos et procuratores cogitatum fuit, atque prudentissimas, ac ingeniosas prodire resolutiones, quae in eorum singulis prorsus incongruae, ac pene impossibiles videntur.
7Tam istum, quam alterum Signaturae Gratiae laborem adeo magnum supportant isti praelati votantes, gratis omnino, absque ulla, ne quidem minima mercede, vel stipendio, sive litigantium recognitione, suo sumptu in Curia, cum convenienti decore se substentando, ipsique Curiae inserviendo. Quinimo aliqui ex istis praelatis, qui in congregatione Consultae interveniunt in aliis duabus eiusdem hebdomadae diebus, cumulative, alium magnum habent laborem supra enunciatum, videndi et referendi processus criminales in dicta congregatione Consultae. Et quandoque in eadem hebdomada cumulantur negotia aliarum congregationum, in quibus interveniant, puta Rituum et Immunitatis ecclesiasticae, vel Boni Regiminis, sive aliarum extraordinariarum et particularium, adeo ut recte dici valeat, quod maior sit labor unius ex his praelatis, qui ut supra, bene suum officium facere velit, quam cuiuslibet primarii nimiumque occupati advocati, vel procuratoris. Et tamen est labor mere gratuitus, qui libenter praestatur, illumque praestandi occasio desideratur. Atque in hoc praesertim dignoscitur papae Romanaeque Curiae maiestas.
Le texte seul est utilisable sous licence Licence OpenEdition Books. Les autres éléments (illustrations, fichiers annexes importés) sont « Tous droits réservés », sauf mention contraire.
Le Thermalisme en Toscane à la fin du Moyen Âge
Les bains siennois de la fin du XIIIe siècle au début du XVIe siècle
Didier Boisseuil
2002
Rome et la Révolution française
La théologie politique et la politique du Saint-Siège devant la Révolution française (1789-1799)
Gérard Pelletier
2004
Sainte-Marie-Majeure
Une basilique de Rome dans l’histoire de la ville et de son église (Ve-XIIIe siècle)
Victor Saxer
2001
Offices et papauté (XIVe-XVIIe siècle)
Charges, hommes, destins
Armand Jamme et Olivier Poncet (dir.)
2005
La politique au naturel
Comportement des hommes politiques et représentations publiques en France et en Italie du XIXe au XXIe siècle
Fabrice D’Almeida
2007
La Réforme en France et en Italie
Contacts, comparaisons et contrastes
Philip Benedict, Silvana Seidel Menchi et Alain Tallon (dir.)
2007
Pratiques sociales et politiques judiciaires dans les villes de l’Occident à la fin du Moyen Âge
Jacques Chiffoleau, Claude Gauvard et Andrea Zorzi (dir.)
2007
Souverain et pontife
Recherches prosopographiques sur la Curie Romaine à l’âge de la Restauration (1814-1846)
Philippe Bountry
2002